9/30/2009

ad Latinum articulum definitiuum


quamquam Quintilianus scripsit linguam Latinam articulos non desiderare tamen Boethius in eo commentario quod primum in Aristotelis "De interpretatione" librum scripsit periphrasin in articulum definitiuum adhibere uidetur cum de infinitiuis haec dicit:

"si quis enim dicit 'uelocius est id quod est currere eo quod est ambulare', in illo nominatiuum iunxit articulum dicens 'id quod est currere' in illo uero ablatiuum dicens 'eo quod est ambulare'. uelut si quis in nomine dicat 'id quod est scamnum leuius est eo quod est ostium', hoc quod diximus 'id quod est scamnum' ad ipsum scamnum articulare praepositiuum iunximus tanquam si diceremus 'hoc scamnum'. et quod rursus diximus 'eo quod est ostium' tanquam si diceremus 'hoc ostio'. ita quoque cum dicimus '
uelocius est id quod est currere eo quod est ambulare' hoc quod dicimus 'id quod est currere' ita ponimus tanquam si dicamus 'hoc currere' et rursus 'eo quod est ambulare' tanquam si diceremus ablatiuo modo 'ambulare' quasi translatum ad nomen sit dictumque sit 'hac ambulatione'."

hanc periphrasin Boethius adhibet ad sententias et uocabula cum de iis in eo quod sententiae uel uocabula sunt dicit:


"hoc...pertinet...ad negationem...ut unum aliquid ab uno aliquo praedicando disiungas ut in eo quod est 'Socrates non disputat'..."
et
"in his [uocabulis] autem...nihil significat [pars] separata ut in eo quod est equiferus ferus."