9/30/2009

de eo uocabulo qui est blogus

cum considerauissem quomodo "blog" uerbum Anglicum optime Latine reddi posset, ratus sum optimum fore recenter excogitato uocabulo uti. nam noua res nouum uocabulum flagitat, id quod operae meae principio erit. re uera "blogus" uerbum quippe quo ego non primus utor non iam omnino nouum est. nec Latinizandis aliarum linguarum uerbis aduersor. nam Romani quidem ipsi multa uerba ab linguis alienis sumpserunt. ergo hoc optimum mihi uisum est quod id uerbum Anglicum quasi adoptatum Latina desinentia aptarem. quamquam fortasse etiam possum uetus uerbum Latinum noua significatione aptare et circumlocutione uti tamen illud quidem mihi maxime displicet quia claritatem amo hoc autem sperno quia sententiae cursum tardat. ergo hoc solum possibile remansit quod moderno uocabulo uterer.