11/17/2009

de suadendo persuadendo monendo hortandoque

ex Donato cuius sententiae ab Ausonio Popma citantur Crombio et Aegidio Forcellino res ita se habere uidetur:

monere quidem
aut per argumentationes aut sine argumentationibus fieri potest; suadere autem argumentationes editas semper significat.

persuadeo: "eo usque suadeo, ut credatur, probetur, fiat id, quod suadeo, fidem facio, probo". itaque "Suadere Facientis est; Persuadere Perficientis".
"monemus consilio...hortamur impulsu." et "monemus uerbis lenioribus, hortamur grauioribus."