12/03/2009

cur illi "Professioni Manhattanensi" subscripturus non sim

nuper 148 Christianorum duces et Christiani scholares "Professionem Manhattanensem" ediderunt. in ea professione homicidium ac praecipue quasdam eius species repudiant et conubium constitui per unius uiri et unius feminae unionem affirmant et profitentur se iniustis legibus politicis oboedire nolle. quamquam iis sententiis toto intellectu assentior tamen "Professioni Manhattanensi" non subscribam. nam nulli professioni subscribere uolo nisi iis quarum sententiis et uerbis omnibus assentior . "Professio Manhattanensis" autem mihi praecipue in duabus rebus errare uidetur. primum: ad repudiandum homicidium adhibentur quaedam uerba et uocabula quae significare possunt quod nec poena capitalis nec bellum umquam iustum sit. nam ubi dicitur "oportet quod fratrum sororumque uitam...in quocumque progressionis statu et habitu sit defendere uelimus" et "mores nostri, quod oportet, tales sunt ut uita et dilectio modo qui re uera sibi consentit erga omnes homines in omnibus circumstantiis sustineantur"* ibi fortasse importatur quod oporteat homicidae uel hominis iniuste bellum gerentis uitam defendi. ad repudiandum autem homicidium ex qualibus principiis uel modis rhetoricis etiam poena capitalis uel bellum repudiatur talibus uti erroneum et periculosum est. secundum: in "Professione Manhattanensi" datur nimia pars conscientiae et libertati religionali exempli gratia ubi fit haec argumentatio quod si politia uerum conubium priuilegiis non honoret iis quibus conubium ad conscientiam attinet libertas religionalis in periculum exponatur. sed haec argumentatio mihi mala uidetur. nam ex hac argumentatione qualis ex conscientia sua uel religione duorum uirorum uel duarum feminarum unionem conubium appellandum esse dicat tali homini libertas religionalis in periculum exponatur si politia duorum uirorum uel duarum feminarum cohabitantium uniones priuilegiis conubialibus non honoret. ergo, quod ad hanc rem attinet, illae de conscientia et libertate religionali argumentationes in difficultatem ferunt.

*"[an] ethic of life and love" uerba Anglica cum difficultate Latine redduntur. ea puto sic Latine reddi posse: "tales mores ut uita et dilectio sustineantur".