12/07/2009

de orto et oriundo uerbis

de orto participio et oriundo adiectiuo Crombius adhibet hanc Noltenii sententiam quod ortus participium ad hominis ipsius originem attinet, oriundus adiectiuum autem ad hominis maiorum natu originem, sicut in hac Liuii sententia "nati Carthagine sed oriundi a Syracusis", idest illi quidem Carthagine illorum autem maiores natu Syracusis nati sunt.

oriundum adiectiuum appello quamquam scio id primum gerundiuo fuisse. tamen in significatione oriundum ad adiectiui usum adhibeo.