10/27/2009

de interrogando et percontando et sciscitando

ubi in Crombii Gymnasio haec uerba percontari et interrogare et sciscitari tractantur ibi utilia dicuntur. Crombius quaerens quomodo haec uerba inter se differant Quintilianum utilissime citat: "quid enim tam commune quam interrogare uel percontari? nam utroque utimur indifferenter cum alterum noscendi alterum arguendi gratia uideatur adhiberi." ex Crombio uidetur res dependere de hoc utrum alterum primum interrogare referat et alterum secundum percontari referat an alterum primum percontari referat et alterum secundum interrogare referat. Crombius huic fauens retur quod percontari quidem noscendi gratia, interrogare autem arguendi gratia fit. sciscitari autem Crombio uidetur non solum noscendi causa sed ex maiore noscendi studio fieri Cicerone citato: "de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes. auent audire quid quisque senserit." sciscitari fit etiam quia res sciscitanti curae est Cicerone citato: "sciscitari pergit cum quibus tantae rei societatem inisset; plurimum referri quales uiri tam memorabili operi admoturi manus essent." ergo percontari quidem ad quendam accurate et inuestigatorie rogandi modum, sciscitari autem ad scientiae studium attinet. percontari et de nugis et de magnis rebus fieri potest, sciscitari autem semper ad magnam rem pertinet. Crombius huius quoque thesis mentionem facit quod interrogare quidem ubi per sic et non uerba respondi potest tum adhiberi potest, percontari autem semper longam responsionem quaerit. sed Crombius ipse non dicit credatne hoc.

10/08/2009

de morando et similibus uerbis

ex Crombii Gymnasii duobus libris quicquid mihi quippe qui plus de uocabulorum significationibus intelligere uolo utile esse uidetur excerpam. Gymnasio autem partim percurso Crombius mihi fortasse uidetur nimis claras differentias de aliorum uerborum aliis significationibus exigere. tamen non opus totum sed indiuidua iudicabo. itaque incipio ab iis quae Crombius de his uerbis cunctando et grauando et tergiuersando et morando dicit. ut ea breuius dicam, morari generalem significationem habet quippe quod potentiae spatium temporale ante actum transire significat. cunctari autem significat tale spatium temporale ideo transire quod homo de re deliberet ut prospere gerat. tamen fieri potest ut cunctatio nimia sit. tergiuersari autem significat hominem ideo morari quod periculum effugere uelit. ergo Cicero in oratione pro Roscio "Fannium" inquit "inuitum et huc atque illuc tergiuersantem testimonium contra se dicere cogo." grauari autem significat hominem propter aliquam curam uel sollicitudinem aliquid facere nolle. ergo, ut mihi uidetur, in grauando minus de tempore agitur.