2/26/2010

de uenereis et ratione


Sanctus Thomas Aquinas sic breuiter explicat quomodo uenerea recte an perperam fiant:

"peccatum in humanis actibus est quod est contra ordinem rationis. habet autem hoc rationis ordo, ut quaelibet conuenienter ordinet in suum finem. et ideo non est peccatum si per rationem homo utatur rebus aliquibus ad finem ad quem sunt, modo et ordine conuenienti, dummodo ille finis sit aliquod uere bonum....est quoddam bonum excellens quod conseruetur natura speciei humanae....ad conseruationem totius humani generis
[ordinatur] usus uenereorum....et ideo...usus uenereorum potest esse absque omni peccato, si fiat debito modo et ordine, secundum quod est conueniens ad finem generationis humanae" (Summa Theologiae IIaIIae.153.2).

fortasse hodie sunt qui dicant quod illa thesis, idest quod uenerea adhibere non licet nisi ad gignendi finem conuenit, fidei Christianae propria uel aliquo modo extra rationem sit. tamen re uera illa thesis
ratione excogitari potest. nam similem uel etiam angustiorem thesim exposuit Musonius Rufus philosophus, ut in libri Teubneriani opere duodecimo scriptum est quod Latine reddidi:

"necesse autem est ut ii qui non luxuriosi uel non mali sunt arbitrentur quod quidem uenerea iusta sunt solum ea quae in conubio ad prolis generationem peraguntur, quod etiam ea legitima sunt, quod autem ea quae uoluptatem nudam uenantur
iniusta et illegitima sunt etsi in conubio fiant".

et quod Musonius conubium unius uiri et unius feminae unionem esse putat id patet ex opere decimo tertio ubi inter alia scriptum est:

"
conubii actum principalem esse uitae et gignendae prolis communionem".