2/20/2010

de uocabulis cinematicis

quomodo "movie" uocabulum Anglicum Latine reddi potest? optimum uidetur "cinemate" uocabulo ex lingua Graeca sumpto uti. "pellicula" et "taeniola" quoque adhiberi possunt sed ubi adiectiua quae ad tales pelliculas uel taeniolas attinent praebentur, exempli gratia in Dauidis Morgani lexico, ibi ea neque ex "pellicula" neque ex "taeniola" sed ex "cinemate" sumuntur. quod addi potest, si "cinema" adhibetur fit analogia cum "dramate". ergo ut "movie" uocabulum Anglicum Latine reddam "cinemate" utar. tamen "pelliculam" et "taeniolam" adhibere possum ut eam tangibilem rem cui cinema imprimatur dicam.

alia uocabula cinematica:

"make a movie": cinema facio

"produce a movie": cinema edo

"producer": editor

"direct a movie": cinema rego

"director": rector

"edit a movie": cinema compono

"editor": compositor

"film a movie" (the work of the cameraman): cinema imprimo

"cameraman": impressor

"movie-theater": theatrum cinematicum uel simpliciter theatrum