8/03/2010

quomodo duo quaedam aeua philosophicis et theologicis differentiis diuidantur

inter id aeuum quod medium dicitur et hoc aeuum sunt multae differentiae sed, ut mihi uidetur, haec duo aeua praecipue diuidunt duae res philosophicae et theologicae. res prima est haec de qua Sanctus Augustinus et Laurentius Valla alter alterum arbitrabantur. Sanctus Augustinus affirmabat quod Deus solus dignus est qui propter se diligatur et cetera quaequae diligere iustum est non propter se sed propter Deum diligenda sunt, et eam sententiam exempli gratia Petrus Lombardus in "Sententiarum Libris" affirmat. sic eo aeuo quod medium dicitur cogitabatur. eo autem aeuo quae artium renatio dicitur quod modernitatis principium est Valla in suo "De uoluptate" uel "De uero bono" opere putabat quod alias quam qui Deus est res propter eas ipsas res diligere liceat. haec quaestio utrum cum Sancto Augustino an cum Valla consentiatur magni momenti est. Sanctus Augustinus recte arbitrabatur. nam, ut Aristoteles in "Ethicis Nicomacheis" et Sanctus Thomas Aquinas (Summa Theologiae IaIIae.1.5) demonstrant, ita esse non potest ut sint plures fines ultimi quam unus.

res secunda est haec quaestio: quanta rationis potentia sit. Boethius, quem theologum scholasticum primum dicam, rationis potentiam recte aestimauit. in hac re quoque Valla alteram et erroneam uiam praebuit, exempli gratia in suo "De libero arbitrio" opere, ubi rationem et philosophiam parui habens contra Boethium pugnat. hodie autem
Benedictus papa XVI quippe qui relatiuismum et positiuismum repudiat Boethium sequitur.