6/29/2010

de gerendorum armorum iure

harum foederatarum ciuitatum curia suprema iudicauit quod constitutionis nostrae amendamentum secundum ad ciuitates pertinet. quod ad euentum attinet, illud iudicium bonum est quia gerendorum armorum ius indiuiduis hominibus ad defensionem licitam utile est.

defensio licita in Summa Theologiae (IIaIIae.64.7) explicatur. ut mihi uidetur, haec quaestio, qualibus sclopetis politia debeat sinere indiuiduos homines uti, referri potest ad defensionem licitam. nam ad defensionem licitam quippe cui uis moderatio inest utile sine uis nimietate est sclopetum manuale, sed uis nimietatem habent quaedam sclopeta automataria. ergo politia debet sinere indiuiduos sclopetis manualibus uti, sed oportet politiam non sinere indiuiduos quibusdam sclopetis automatariis uti.

6/12/2010

de iniuria et contumelia

de iniuria et contumelia Crombius consentit cum Noltenio quippe qui dicit "contumelia grauior est quam iniuria. nam contumelia dignitatem alterius atterit et minuit et in contemptionem uiros bonos adducere studet. iniuria laedit tantummodo famam uel damnum infert aut iniuste agit. hinc est quod contumelia tanquam uerbum aliquod grauius apud bonos scriptores iniuriae in uerborum collocatione postponatur". ad illud Crombius addit hanc Pacuuii sententiam "facile patior iniuriam si est uacua a contumelia". et Nonius dicit "iniuria...leuior res est". tamen ex illo quod Noltenius dicit quod "iniuria...iniuste agit" iniuria genus esse uidetur, dico iniuriam esse quemlibet actum iniustum. et ex illo quod Pacuuius dicit quod "facile patior iniuriam si est uacua a contumelia" colligo quod iniuria contumeliam habere aut non habere potest.

6/03/2010

aetas humana

Sanctus Isidorus episcopus Hispalensis in Etymologiarum libro undecimo aetatem humanam in hos sex gradus diuidit: infantiam pueritiam adolescentiam iuuentutem grauitatem atque senectutem. infantia post partum tenditur usque ad annum septimum, inde pueritia usque ad annum decimum quartum, inde adolescentia usque ad annum uicesimum octauum, inde iuuentus usque ad annum quinquagesimum, inde grauitas usque ad annum septuagesimum, inde senectus quae nullo annorum tempore finitur.