12/13/2011

de quodam optimo praeceptore

hic disseritur de quodam linguae Anglicae praeceptore qui Gulielmi Shaksperii Learum Regem his modis docuit:
1. ille in cursus initio discipulis pollicebatur eos materiam intellecturos et amaturos esse.
2. ut discipuli materiam intelligerent ille eos cogebat omnium incognitorum uocabulorum singulorum significationes indagare et eis cognitis uersus iterum legere; idest, ille omnes singulas res tractabat.

ille praeceptor sciebat amorem ex intelligendo oriri. ergo tractatus scriptor dicit "quo magis Shaksperii dramata intelligebamus eo magis ea amabamus."

11/07/2011

contra thesim quod praeceptores publici minorem quam aequum est mercedem accipiant

hic tractatus argumentatur quod scholarum publicarum praeceptores non minorem quam aequum est mercedem accipiunt.

10/04/2011

de deligendo et reiiciendo

Ausonius Popma dicit "deligere est e multis idoneis aliquem eximium adsumere....eligere uero est e quauis multitudine unum secernere....itaque plus est deligere quam...eligere".

Aegidius Forcellinus consentire uidetur quippe qui dicit "saepe confunduntur eligere et deligere. sed haec ita sunt diuersa, ut deligi dicatur is qui ex pluribus et idoneis, eligi qui ex promiscua multitudine legitur".

deligendo contrarium est reiicere, ut Crombius dicit. nam Cicero dicit "deligere bona, reiicere contraria". reiicere autem ab repudiando sic differt: illud ex qualibet causa fit, hoc aut
em, ut Festus dicit, "ob rem pudendam".

de tribus uocabulorum paribus

ut ex Crombio summatim dicatur:

omnis et nullus uocabula sibi inuicem contraria sunt.

cunctus et seiunctus diuersusque uocabula sibi inuicem contraria sunt.

uniuersi et singuli uocabula sibi inuicem contraria sunt.

9/29/2011

de euentu et exitu

quamquam Ausonius Popma de euentu et exitu dicit "euentus est successus rerum nondum ad finem perductarum, exitus est finis rei qui sequitur euentum et absoluit" tamen ex iis quae Ludouicus et Breuis de euentu et exitu dicunt uidetur quod ea uocabula maxime differunt in hoc quod exitus quidem praecipue principio opponitur et significat quod res non producitur, euentus autem relatiue ad consilium et actum se habet. nam Cicero dicit "euentus est alicuius exitus negotii" et "in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum deinde acta postea euentus exspectantur".

de errando et uagando

inter errandum et uagandum Ausonius Popma sic distinguit: "errare est per loca sola et ignota discurrere, uagari per diuersa. illud solitudinem, hoc dispersionem exprimit".

Aegidius Forcellinus autem de errando dicit "[erro:] incertus uiae ignarusque huc illuc feror....errare etiam dicuntur qui libere ultroque et nullo sibi proposito itineris fine uagantur....saepe est a uero deflectere labi falli". ex sententia prima et tertia uidetur quod errare in malam partem significare potest, uagari autem non ita significat.

9/27/2011

de industria et studio

de industria et studio Ausonius Popma dicit "industria uersatur in agendo...[et] est...laboris atque operae. studium est attentio animi".

de defungendo et perfungendo

de defungendo et perfungendo Ausonius Popma dicit "defungi est liberari molestiis et periculis, perfungi est peruenire ad exitum siue honorum siue laborum. illud semper denotat finem aduersarum rerum, hoc et bonarum et malarum" et exempla ab Vergilio et Liuio et Cicerone sumit.

de detrimento et damno

de detrimento et damno Ausonius Popma dicit "damnum significat amissionem et ademptionem quarumcumque rerum quas habuimus, detrimentum autem deminutionem uel attenuationem, quod quidem minus est quam damnum".

9/21/2011

de fatendo confitendo profitendoque

ut in huius libri pagina 70 et huius libri pagina 69 memoratur, Cicero in pro Caecinna oratione sic dicit "confitetur atque ita libenter confitetur ut non solum fateri sed etiam profiteri uideatur".

et Nonius Marcellus in "De differentia similium significationum" opere dicit "confiteri et profiteri hoc distant quod profiteri uoluntatis est confiteri necessitatis et coactus. Cicero pro Manilio: 'hic ego non solum confiteor uerum etiam pro
fiteor.' honestius profiteri quam confiteri." ea Ciceronis sententia etiam in huius libri cui titulus est "M. Tullii Ciceronis Orationes Fragmentariae" pagina 41 tractatur. ibi Ioanna Crauforda dicit quod apud Ciceronem confiteri ad fatendum scelus quam ad alios usus multo saepius adhibetur.

9/14/2011

de speciei humanae origine

in ea epistola encyclica quae "Humani generis" incipit Pius papa XII euolutionismum tractari sinit sed dicit nequaquam apparere quomodo polygenismus fidei Christianae congruere possit:

"Quamobrem Ecclesiae Magisterium non prohibet quominus « evolutionismi » doctrina, quatenus nempe de humani corporis origine inquirit ex iam exsistente ac vivente materia oriundi — animas enim a Deo immediate creari catholica fides non retinere iubet — pro hodierno humanarum disciplinarum et sacrae theologiae statu, investigationibus ac disputationibus peritorum in utroque campo hominum pertractetur ; ita quidem ut rationes utriusque opinionis, faventium nempe, vel obstantium, debita cum gravitate, moderatione ac temperantia perpendantur ac diiudicentur; dummodo omnes parati sint ad Ecclesiae iudicio obtemperandum, cui a Christo munus demandatum est et Sacras Scripturas authentice interpretandi et fidei dogmata tuendi (cfr. Allocut. Pont. ad membra Academiae Scientiarum, 30 novembris 1941: A. A . S . v ol. XXXIII, p. 5o6). Hanc tamen disceptandi libertatem nonnulli temerario ausu transgrediuntur, cum ita sese gerant quasi si ipsa humani corporis origo ex iam exsistente ac vivente materia per indicia hucusque reperta ac per ratiocinia ex iisdem iudiciis deducta, iam certa omnino sit ac demonstrata; atque ex divinae revelationis fontibus nihil habeatur, quod in hac re maximam moderationem et cautelam exigat.
Cum vero de alia coniecturali opinione agitur, videlicet de polygenismo, quem vocant, tum Ecclesiae filii eiusmodi libertate minime fruuntur. Non enim christifideles eam sententiam amplecti possunt, quam qui retinent asseverant vel post Adam hisce in terris veros homines exstitisse, qui non ab eodem prouti omnium protoparente, naturali generatione originem duxerint, vel Adam significare multitudinem quamdam protoparentum; cum nequaquam appareat quomodo huiusmodi sententia componi queat cum iis quae fontes revelatae veritatis et acta Magisterii Ecclesiae proponunt de peccato originali quod procedit ex peccato vere commisso ab uno Adamo, quodque generatione in omnes transfusum, inest unicuique proprium (cfr. Rom. 5, 12- 19; Conc. Trid. sess. V, can. 1-4)"

contra quandam recentiorem thesim polygenisticam quod nos homines hodierni non ab duobus sed ab decem milibus hominum originem habemus hic tractatus, ut mihi uidetur, suggerit quod haud uerisimile est quod quae mutatio homines ab aliis similibus speciebus separauit ea mutatio decem milibus indiuiduorum simul euenerit, probabilior autem est haec historia:

1) fuerint decem milia animalium quae hominibus similia homines non fuerint
2) uni animali euenerit ea mutatio quae hominem definit et eum ab similibus animalibus separauerit
3) ille unus homo et primus cum illis similibus animalibus fertilem prolem genuerit
4) ii quae illius hominis primi et similium animalium proles erat illam patris mutationem humanam acceperint et ergo homines fuerint
5) homines actu uenereo cum illis similibus animalibus acto plures homines genuerint ita ut illa hominibus similia animalia non iam orirentur sed esse desierint
6) homines autem multiplicabantur.

si ea historia uera est dici potest quod nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum originem habemus. ergo modernae biologiae satisfit.

simul si ea historia uera est nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum sed non ab decem milibus hominum originem primam habemus. immo nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum inter quos unus homo isque primus erat originem habemus. et dici potest quod ille homo primus ante gignendam ullam prolem, idest inter supradictae historiae partes secundam et tertiam, peccatum primum fecit. ergo fidei Christianae satisfit.

8/30/2011

de eo quod est a priore ratiocinari et eo quod est a posteriore ratiocinari

a priore ratiocinari et a posteriore ratiocinari--nam ex regulis grammaticis oportet adiectiui comparatiui formam ablatiuam singularem in e littera desinere--in hoc tractatu sic explicantur. ex Emmanuele Kantio a posteriore ratiocinari est ex rebus sensis uel post res sensas ratiocinari, a priore autem ratiocinari est ante res sensas uel sine rebus sensis ratiocinari. ergo inductio semper a posteriore procedit, deductio autem a priore aut a posteriore procedere potest. ex usu autem scholastico a posteriore ratiocinari est ex re causata ratiocinari, a priore autem ratiocinari est ex causa ratiocinari. in hac re pereat Kantii usus, floreat autem usus scholasticus, sicut in ceteris philosophiae partibus.

8/22/2011

de caeruleo et caerulo

Ausonius Popma Frontonem sequens dicit "caerulus naturae color est, caeruleus naturam fingit". tamen id discrimen dubium esse uidetur cum Ausonius addit "tamen haec [uocabula ita adhibentur] ut plurimum confundantur apud poetas maxime". Frontonis autem opinionem Aegidius Forcellinus omnino reiicit cum caeruleum et caerulum tractans concludit "Fronto discrimen statuit inter caerulum et caeruleum ut illud sit naturae color, hoc naturam fingat. sed falsum id esse ex allatis exemplis satis constat. illud uerius utrumque idem omnino significare sed caerulum a poetis tantummodo (quibus adde Appul.[eium] qui poeticis floribus passim stilum aspergit), caeruleum etiam a prosae scriptoribus adhiberi".

8/20/2011

de bibendo et potando

Sanctus Isidorus dicit "bibere naturae est, potare luxuriae".

Ausonius Popma dicit bibere esse potum modice et ad naturae necessitatem accipere, potare autem esse potu affluenter et ad ebrietatem repleri, et ita bibere sobrios, potare ebriosos.

Ludouicus et Breuis dicunt bibere ex siti uel naturali indigentia fieri solere, potare autem ex animo concitato uel habitu uel ceteris talibus rebus.

de eo quod est annuere et eo quod est innuere

de eo quod est annuere et eo quod est innuere Ausonius Popma dicit "annuere est nutu aliquid affirmare unde et pro concedere usurpatur sicut abnuere et abnutare pro negare; innuere est occultis signis aut uerbis sensa mentis aperire siue affirmando siue negando".

8/03/2011

de uerborum ordine

quae "Ad Demonicum" oratio Isocrati attributa fuit eius orationis sententiam primam, ut hic exempli gratia est, Antonius Vrceus Codrus sic Latine reddidit: "In multis quidem, o Demonice, multum diferentes inueniemus et studiosorum sententias et improborum cogitationes multum autem maximam diferentiam sumpserunt in ad inuicem conuersationibus" (in "Codro e l'umanesimo a Bologna" Ezio Raimondi p. 193). id quod ad uerborum ordinem attinet, inter eius sententiae ultima quattuor uerba sunt duae praepositiones altera post alteram. "ad inuicem" uerba quidem adiectiui conuersationes describentis partem agunt. itaque quasi "in illis conuersationibus" uerba scripta essent sic eodem ordine posita sunt "in ad inuicem conuersationibus" uerba.

7/25/2011

iocus

quidam amicus hunc iocum mihi dixit:

Iulius Caesar in cauponam ingressus cauponi dicit "Martinus, quaeso". caupo autem respondet "Martini?" Iulius Caesar autem respondet "pereat! si duplex cupiuissem ita petiuissem!"

6/25/2011

de Concilio Oecumenico Vaticano Secundo

primum haec oratio quam Iosephus cardinalis Ratzinger anno 1988 habuit.  ibi dixit "hoc concilium haud ullum dogma definiuit sed ex deliberatione elegit ut in humili ordine remaneret tantummodo pastorale concilium." 

secundum hic tractatus in quo praecipua thesis est haec quod Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, quippe cui inerat nec professio quod dogmaticum esset nec pollicitio quod necessarium ad infallibilitatem Spiritus Sancti auxilium haberet sed finis pastoralis professio eaque tris, conclusiones infallibiles non sunt.

quod ad id quod Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum non dogmaticum sed pastorale erat attinet, primum in allocutione inaugurali Ioannes papa XXIII dixit "
est enim aliud ipsum depositum fidei seu ueritates, quae ueneranda doctrina nostra continentur, aliud modus quo eaedem enuntiantur, eodem tamen sensu eademque sententia. huic quippe modo plurimum tribuendum erit et patienter, si opus fuerit, in eo elaborandum; scilicet eae inducendae erunt rationes res exponendi quae cum magisterio cuius indoles praesertim pastoralis est magis congruant." deinde prope finem Paulus papa VI dixit "[hoc concilium] nullum doctrinae caput sententiis dogmaticis extraordinariis definire uoluerit". etiam in quadam notificatione dicitur "ratione habita moris conciliaris ac praesentis concilii finis pastoralis, haec s. synodus ea tantum de rebus fidei uel morum ab ecclesia tenenda definit quae ut talia aperte ipsa declarauerit", sic autem declarauisse illud concilium numquam uidetur, id quod hic dicitur.

haec scriptiuncula etiam hunc locum et hunc locum tamquam fontes adhibuit.

6/14/2011

de paruulorum institutione nonnullae theses

ex hoc tractatu uel eo libro quem ille tractat nonnullae theses:

institutio praeceptoria nullius momenti est.

ad meliorem paruuli institutionem uia nulla est nisi hoc quod temporis plus in eius paruuli statui idoneam institutionem sumatur.

discipulorum in lectione numerum minuere utile est.

annus scholasticus et dies scholasticus augendi sunt.

in schola quales res ad docendum non attinent tales res minuendae sunt.

ad meliorem institutionem necesse est
qui discipulorum actus discendo obstant eos actus non tolerari.

praeceptores spectandi sunt ut satis doceant et ne ab studiorum curriculo discedant.

5/31/2011

de delectatione et oblectatione

Riddulus et Arnoldus cum id quod est delight uerbum Anglicum tractant dicunt delectare uerbum significare hoc quod magna et absoluticia uoluptas per se uel propter se sentiatur, oblectare autem uerbum significare hoc quod uoluptas relatiue ad alium animi motum exempli gratia taedium sentiatur. Mansionilinus in parte 795 similia dicere uidetur. itaque in parte 794 dicitur "oblectatione taedium fallimus; delectatione ducitur animus". ea delectationis uel delectandi uocabulorum interpretatio his Ciceronis locis congruere uidetur: de Oratore 1.43.193 et 3.38.155 et etiam epistola familiari 6.12. ea autem oblectationis uel oblectandi uocabulorum interpretatio congruere uidetur huic Ciceronis Laelii loco (103) in quo ille de requie plena oblectationis dicit. nam ibi oblectatio ad requiem attinet; requies autem ipsa relatiue ad curas uel sollicitudines habetur; ergo saltem in illo Ciceronis loco oblectatio quodam modo relatiua est.

mihi decernendum erat quomodo id quod amusement park Anglice dicitur Latine dici posset. ita autem considerato quid delectatio et oblectatio significent campum delectatorium uocabulum campo oblectatorio uocabulo antehabeo.

5/14/2011

de aestimatione et existimatione

Aegidius Forcellinus dicit "[existimatio] differt ab aestimatione, quod haec fere ad pretia refertur; existimatio ad cetera. praeterea aestimatio est de re perpensa et cognita iudicium; existimatio est de re putata et probabili. contra alii putant aestimationem esse cogitationis et opinionis, existimationem perfecti omnino iudicii".

Ludouicus et Breuis dicunt quod aestimare quidem est discernere quanti aliquid sit uel quo dignum aliquid sit, existimare autem quippe quod ex aestimando euenit est rem post quantitatis uel dignitatis aestimationem quolibet modo iudicare, idest "ex pretio rei iudicare". Ausonius Popma quamquam hanc sententiam "prius rem aestimamus, deinde qualis sit existimamus" refert tamen dicit "[ea] interpretatio...non satis explicat ueram et propriam harum uocum differentiam. nam
aestimare est...res comparare et componere atque ita expendere quid parui aut magni referat, quid sit probandum aut improbandum. existimare autem est iudicare, bene uel male opinari....illud fit ex rerum collatione. hoc est opinionis et iudicii, ut aestimo te magni; existimo te magnum". id quod hanc sententiam probat, Ludouicus et Breuis ostendunt quod ei quod est existimare oratio obliqua saepius quam genitiuum iungitur.

de adueniendo et aduentando

Ausonius Popma dicit: "Aduenire dicitur, et qui iam in propinquo est, et Aduenisse, qui iam adest. Aduentat, qui longius abest in itinere. Nec is aduentasse dicitur, quum peruenerit."

Aegidius Forcellinus de aduentando dicit: "Videtur subesse huic u. celeritatis quaedam motio".

Ludouicus et Breuis de aduentando dicunt: "to come continually nearer to a point [ad locum propius continenter uenire] (cotidianis itineribus accedere et appropinquare, Manut. ad Cic. Fam. 2.6 init)...esp. with the access. idea of speed, haste)".

5/11/2011

de dando dedendo tradendoque

Ausonius Popma in De differentiis uerborum libro secundo dicit "Dare est transfundere in alium Dominium rei.--Tradere est nudam rei Possessionem alteri cedere, non Proprietatem. Itaque si quis stipuletur rem suam sibi dari, erit inutilis Stipulatio; at contra utilis, si tradi stipuletur" et hanc Donati sententiam citat "Dare esse quod repetas; dedere ad perpetuum."

Aegidius Forcellinus autem dicit dedere esse "idem quod do, trado, addico: de autem augendi uim habet, ut significet totum et omnino dare".

de dominio et possessione

ut quem librum Thomas Sandars de Iustiniani Institutionibus scripsit in eo libro dicitur, dominium quidem seu proprietas est totum habendi ius; possessio autem dominio cedit. et in dominio quidem non inest tenere; in possessione autem insunt tenere et in animo habere domini modo uti.

4/05/2011

de arte pictoria moderna

Cordelia "Carole," inquit "nonne Ars Visualis Moderna tota nugalis est?"
"nugalissima."

eas "Bridesheadae Reuisitatae" sententias probare intantum uidetur hic de arte pictoria moderna tractatus inquantum dicit quod cum modernigeneri pictoris tabula picta cum paruuli aut animalis bruti tabula picta comparata esset inter talium occasionum triginta et quadraginta partes centesimas ab artis uisualis discipulis antehabita est paruuli aut animalis bruti tabula picta.

4/04/2011

quomodo discipuli saeculo undeuicesimo in uniuersitates scholarium admissi sint

in hoc tractatu, quem quidam amicus ad me misit, tractatur quomodo discipuli in his foederatis ciuitatibus saeculo undeuicesimo in uniuersitates scholarium admissi sint. quod examen in uniuersitate scholarium Haruardiana anno 1869 adhibitum est id examen hic uideri potest.

3/30/2011

de progressione oeconomica

hic tractatus tractat quae ad progressionem oeconomicam necessaria sint, exempli gratia quod leges fiant exerceanturque et quod rerum proprietas ualeat et quod rectores politici honeste se gerant.
 

ad rerum proprietatem attinent hae Sancti Thomae Aquinatis sententiae: "quod homo propria possideat....est...necessarium ad humanam uitam, propter tria. primo quidem, quia magis sollicitus est unusquisque ad procurandum aliquid quod sibi soli competit quam aliquid quod est commune omnium uel multorum, quia unusquisque, laborem fugiens, relinquit alteri id quod pertinet ad commune; sicut accidit in multitudine ministrorum. alio modo, quia ordinatius res humanae tractantur si singulis immineat propria cura alicuius rei procurandae, esset autem confusio si quilibet indistincte quaelibet procuraret. tertio, quia per hoc magis pacificus status hominum conseruatur, dum unusquisque re sua contentus est" (Summa Theologiae IIaIIae.66.2).

3/23/2011

de collegiis operatoriis

his diebus quippe quibus de collegiis operatoriis multa dicuntur memoria digna esse uidetur haec Sancti Pii papae X epistola encyclica in qua tractatur quae cautio catholicis in non mere catholicis collegiis operatoriis adhibenda sit.

3/17/2011

de inflatione pecuniaria

ut in hoc tractatu narratur, nuper dum argentariae foederalis Noueboracensis praeses in publico colloquio ad quaestiones respondet multi propter cibi et benzini pretia aucta solliciti esse uidebantur et cum ille itabellarum pretiorum minutorum mentionem contra fecisset quidam homo "itabellam" inquit "esse non possum"!

3/08/2011

de nominum Hebraicorum accentu

quamquam linguae Latinae inest haec regula quod paenultima syllaba si longam uocalem habet accentum accipit tamen ea regula in nominibus Hebraicis non ualere uidetur. nam haec ex lingua Hebraica in linguam Latinam accepta nomina, ut in Aegidii Forcellini Onomastico scripta sunt, longam uocalem in paenultima syllaba habent sed in Breuiario Romano accentum in antepaenultima syllaba habent:

Ioachim exempli gratia in Breuiarii pagina 831
Ionathas exempli gratia in Breuiarii pagina 440
Iosaphat exempli gratia in Breuiarii pagina 460
Iosue exempli gratia in Breuiarii pagina 425
Michael in multis Breuiarii paginis

tamen de Michaele nomine Aegidius dicit "ad quantitatem quod attinet, hac neglecta aut ignorata, priores duae syllabae corripiuntur".

de Beniamin nomine in quo Aegidius
priorem i litteram uocalem esse asserit haec dicit: "[syllaba] prima tamen hebr.[idest, Hebraice] breuis, latin.[idest Latine] producitur, mediae autem syllabae corripiuntur a Venant. 2 carm. 21.14". in Breuiario Romano autem Beniamin nominis prior i littera consonans esse uidetur quia exempli gratia in pagina 431 Beniamin nomen accentum in e littera habet.

2/24/2011

de quibusdam quae in Visconsinia fiunt

de quibusdam Visconsiniae oeconomicis difficultatibus episcopus Madisoniensis hic quaedam consideranda proponit.

2/22/2011

de eo quod est potestatibus politicis parere

Sanctus Thomas Aquinas in libro de Sententiis secundo in distinctione quadragesima quarta in quaestione secunda in articulo secundo tractat oporteatne Christianos potestatibus politicis et etiam tyrannis parere.

de eo quod est opus esse et egendo et indigendo

in Senecae epistola morali nona egere et indigere unum esse uidentur sed ab eo quod est opus esse sic differre dicuntur: "uolo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. ait: 'sapientem nulla re indigere et tamen multis illi rebus opus esse; contra stulto nulla re opus est--nulla enim re scit uti--sed omnibus eget.' sapienti et manibus et oculis et multis ad quotidianum usum necessariis opus est sed eget nulla re. egere enim necessitatis est; nihil autem necesse sapienti est. ergo quamuis se ipso contentus sit amicis illi opus est."

quid indigere et egere significent etiam in Ciceronis Laelio in parte quinquagesima prima uidetur: "tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur ut ii qui opibus et copiis maximeque uirtute in qua plurimum est praesidii minime alterius indigeant liberalissimi sint et beneficentissimi. atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. ubi enim studia nostra uiguissent si numquam consilio numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset?"

indigere et indigentiam Sanctus Thomas Aquinas quoque tractat cum in de potentia quaestione disputata tertia dicit "si indigentia importet defectum uel carentiam eius quo indigetur, [id] quod semper est non indiget aliquo ad hoc quod sit. si uero importet solum ordinem originis ad id a quo est, sic nihil prohibet id quod semper est aliquo indigere ad hoc quod sit, in quantum non a se ipso sed ab alio esse habet". ergo indigere et indigentia uocabula neque eius quod indiget defectum semper important neque eius quo indigetur carentiam semper important.

1/31/2011

non solum de officio et fine sed etiam de faciendo et efficiendo

in Ciceronis de inuentione libro priore sic dicitur: "inter officium et finem hoc interest quod in officio quid fieri in fine quid effici conueniat consideratur. ut medici officium dicimus esse curare ad sanandum apposite finem sanare curatione. item oratoris quid officium et quid finem esse dicamus intelligemus cum id quod facere debet officium esse dicemus illud cuius causa facere debet finem appellabimus". eae sententiae autem et praecipue prima monstrant non solum quid inter officium et finem intersit sed etiam quid inter faciendum et efficiendum intersit.

1/18/2011

de renouando redintegrando instaurandoque

de renouando et redintegrando Crombius dicit quod inest redintegrando plus quam renouando quia renouare quidem saepe nihil plus significat quam ad actionem redire, redintegrare autem significat rem ex principio iterum facere. Aegidius Forcellinus in libro tertio consentit cum dicit redintegrare "plus est quam renouo: nam renouantur quae cum propemodum perierint reficiuntur, redintegrantur quae penitus collapsa iterum fiunt".

de instaurando autem Crombius hanc Varronis sententiam quod instaurare est instar nouare et hanc Mansionilini* sententiam
"instauratur id cuius simile iam exsistit" quae hic uideri potest refert.

*qui uir Francice "Dumesnil" appellatur eum Latine "Mansionilinum" appello.

de rogando petendo postulando poscendoque

de petendo et postulando et poscendo Crombius quamquam hanc Donati sententiam "petimus precario poscimus imperiose postulamus iure" non omnino ueram esse dicit tamen mihi in argumentationis suae fine ab Donato haud longe distare uidetur. addi potest quod rogare auiditatis uel difficultatis minus quam petere significat, et quod petunt quidem solum entia uiua, postulant autem et poscunt non solum entia uiua sed etiam res inanimes.

Ausonius Popma dicit "flagitare est uehementer et plerumque cum strepitu et conuicio poscere; postulare est uerecunde et modeste id quod iure quodam debetur rogare....itaque flagitare maiorem uim exprimit. Cicero pro Quintio: 'quamquam haec causa postulat etsi postulat non tamen flagitat'. idem Varroni: 'metuo ne te forte flagitent; ego autem mandaui ut rogarent'".

1/05/2011

de I.R.R. Tolcieni epistolis

quas Ioannis Ronaldi Raguelis Tolcieni epistolas Humfredus Carpenter composuit ex iis epistolis hae praecipue memoria dignae esse mihi uidentur:

epistolae 14 et 17 et 182 in quibus Tolcienus fabulas suas et
indagationem scholasticam comparat;

epistolae 46 et 290 in quibus T. de discipulorum
dissertationibus scholasticis disserit, et praecipue in epistola 290 Tolcienus dicit "ex iis qui liberalibus artibus dediti sunt multi priuatim nihil aliud quam legendi plus occasionem cupiunt";

epistolae 30 et 45 et 81 in quibus T.
Theodiscum nationalem socialismum Adolphumque Hitlerum reprobat et Anglorum et Theodiscorum mores tractat et disserit quam opinionem de Theodiscis haberi oporteat;

epistola 43 in qua T. de
amore coniugali et amore romantico disserit praecipue quod amandi modus romanticus animae periculosus est;

epistola 49 in qua T. de coniugio et de bibendi uini iure disserit;

epistola 52 in qua T. de rebus politicis et de hoc quod paucissimi idonei sunt qui aliis imperent disserit;

epistola 53 in qua T. de rebus politicis et moribus disserit et Iosephum Stalinum homicidam appellat et "Americocosmopolitanismum" reprobat;

epistola 63 in qua T. dicit quomodo oporteat homilias accipere;

epistola 83 in qua T. de quodam milite qui in
Hispanico bello ciuili pugnauit narrat et dicit Anglicanismi principium esse Catholicam Ecclesiam odio habere;

epistola 96 in qua T. libro Genesi fauet et de
narrationali pulchritudine et de rebus politicis belloque disserit et considerat in quanta belli quorundam malorum culpa ii qui rem publicam non gerant sint et quid erga Theodiscos sentiri oporteat;

epistola 153 in qua T. dicit qui
"reformatores" "reconstructionem" et "reorganisationem" properare uelint eos quamquam in principio fortasse non toti mali sint tamen in fine superbia et faciendae uoluntatis suae libidine opprimi, et considerat in quanta culpa ii Catholici qui res minaces indagent sint;

epistola 181 in qua T. dicit se socialistam non esse "maxime quia ii qui talia consilia capiant potestatem adepti [quam mali quidam erant uel sunt] tam mali fiunt";

epistola 183 in qua T. multa de hominibus disserit et, ut mihi uidetur, praecipue quod in qualibus contentionibus altera pars ex iniusta causa altera ex iusta agit in talibus contentionibus etsi ii qui ex iusta causa agunt in agendo peccent uel alia mala causent tamen eorum causa iusta remaneat, et quod iusta causa in contentione non omnia iustificat;

epistola 186 in qua T. dicit se democratistam non esse "solum quia 'animi a nimis magnis rebus refrenatio' et aequalitas ad spiritum pertinent quae cum homines facere conentur ut eae sine sensu et ex regulis habeantur corrumpantur"
;

epistola 209 in qua T. affirmat quod uocabuli significatio sine formae uocabulariae significationis historia tractari potest et quod id quod de re putatur ex hoc quomodo rei uocabulum ortum sit non pendet.

epistola 250 in qua T. de
fide Christiana disserit quod ad fidei Christianae traditionem necessarii sunt sacerdotes et episcopi et monachi--nam "pretiosum uinum (in hoc mundo) lagena indiget"--et negat quae ira propter clericorum peccata uel uitia oriatur eam iram apostasiae causam esse, sed arbitratur apostasiae ueram causam esse fidei absentiam, et dicit minime uerisimile esse quod qualis homo ullum de mundi tempore praeterito sciat talis homo propter clericorum peccata uitiaque ab fide apostatet, et dicit quod eum qui se clericorum peccatis scandalizari sentiat oportet cogitare se ipsum iis qui scandalizent quam sanctis similiorem esse, et asseuerat nullum esse fidei lapsae remedium extra Communionem, et exercitii spiritalis causa monet ut Communio quales res hominesque displiceant apud tales res hominesque accipiatur;

epistola 306 in qua T. hanc thesim quod ad fidei
Christianae antiquissimam formam redeundum sit reiicit, et id propter multas causas, exempli gratia quia cum iam sit arbor "semen...effodere conari uanum est".