2/22/2011

de eo quod est opus esse et egendo et indigendo

in Senecae epistola morali nona egere et indigere unum esse uidentur sed ab eo quod est opus esse sic differre dicuntur: "uolo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. ait: 'sapientem nulla re indigere et tamen multis illi rebus opus esse; contra stulto nulla re opus est--nulla enim re scit uti--sed omnibus eget.' sapienti et manibus et oculis et multis ad quotidianum usum necessariis opus est sed eget nulla re. egere enim necessitatis est; nihil autem necesse sapienti est. ergo quamuis se ipso contentus sit amicis illi opus est."

quid indigere et egere significent etiam in Ciceronis Laelio in parte quinquagesima prima uidetur: "tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur ut ii qui opibus et copiis maximeque uirtute in qua plurimum est praesidii minime alterius indigeant liberalissimi sint et beneficentissimi. atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. ubi enim studia nostra uiguissent si numquam consilio numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset?"

indigere et indigentiam Sanctus Thomas Aquinas quoque tractat cum in de potentia quaestione disputata tertia dicit "si indigentia importet defectum uel carentiam eius quo indigetur, [id] quod semper est non indiget aliquo ad hoc quod sit. si uero importet solum ordinem originis ad id a quo est, sic nihil prohibet id quod semper est aliquo indigere ad hoc quod sit, in quantum non a se ipso sed ab alio esse habet". ergo indigere et indigentia uocabula neque eius quod indiget defectum semper important neque eius quo indigetur carentiam semper important.