8/30/2011

de eo quod est a priore ratiocinari et eo quod est a posteriore ratiocinari

a priore ratiocinari et a posteriore ratiocinari--nam ex regulis grammaticis oportet adiectiui comparatiui formam ablatiuam singularem in e littera desinere--in hoc tractatu sic explicantur. ex Emmanuele Kantio a posteriore ratiocinari est ex rebus sensis uel post res sensas ratiocinari, a priore autem ratiocinari est ante res sensas uel sine rebus sensis ratiocinari. ergo inductio semper a posteriore procedit, deductio autem a priore aut a posteriore procedere potest. ex usu autem scholastico a posteriore ratiocinari est ex re causata ratiocinari, a priore autem ratiocinari est ex causa ratiocinari. in hac re pereat Kantii usus, floreat autem usus scholasticus, sicut in ceteris philosophiae partibus.

8/22/2011

de caeruleo et caerulo

Ausonius Popma Frontonem sequens dicit "caerulus naturae color est, caeruleus naturam fingit". tamen id discrimen dubium esse uidetur cum Ausonius addit "tamen haec [uocabula ita adhibentur] ut plurimum confundantur apud poetas maxime". Frontonis autem opinionem Aegidius Forcellinus omnino reiicit cum caeruleum et caerulum tractans concludit "Fronto discrimen statuit inter caerulum et caeruleum ut illud sit naturae color, hoc naturam fingat. sed falsum id esse ex allatis exemplis satis constat. illud uerius utrumque idem omnino significare sed caerulum a poetis tantummodo (quibus adde Appul.[eium] qui poeticis floribus passim stilum aspergit), caeruleum etiam a prosae scriptoribus adhiberi".

8/20/2011

de bibendo et potando

Sanctus Isidorus dicit "bibere naturae est, potare luxuriae".

Ausonius Popma dicit bibere esse potum modice et ad naturae necessitatem accipere, potare autem esse potu affluenter et ad ebrietatem repleri, et ita bibere sobrios, potare ebriosos.

Ludouicus et Breuis dicunt bibere ex siti uel naturali indigentia fieri solere, potare autem ex animo concitato uel habitu uel ceteris talibus rebus.

de eo quod est annuere et eo quod est innuere

de eo quod est annuere et eo quod est innuere Ausonius Popma dicit "annuere est nutu aliquid affirmare unde et pro concedere usurpatur sicut abnuere et abnutare pro negare; innuere est occultis signis aut uerbis sensa mentis aperire siue affirmando siue negando".

8/03/2011

de uerborum ordine

quae "Ad Demonicum" oratio Isocrati attributa fuit eius orationis sententiam primam, ut hic exempli gratia est, Antonius Vrceus Codrus sic Latine reddidit: "In multis quidem, o Demonice, multum diferentes inueniemus et studiosorum sententias et improborum cogitationes multum autem maximam diferentiam sumpserunt in ad inuicem conuersationibus" (in "Codro e l'umanesimo a Bologna" Ezio Raimondi p. 193). id quod ad uerborum ordinem attinet, inter eius sententiae ultima quattuor uerba sunt duae praepositiones altera post alteram. "ad inuicem" uerba quidem adiectiui conuersationes describentis partem agunt. itaque quasi "in illis conuersationibus" uerba scripta essent sic eodem ordine posita sunt "in ad inuicem conuersationibus" uerba.