12/20/2012

Sancti Augustini et Sancti Thomae Aquinatis de Bibliis Sacris opiniones

ad tractandam mundi aetatem et specierum origines fortasse utiles sunt hae Sancti Augustini et Sancti Thomae Aquinatis sententiae: 

"causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse uirtutem. in ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant quae per tempora futura erant" (De Genesi ad litteram 5.4.11)  

"sicut Augustinus docet, in huiusmodi quaestionibus duo sunt obseruanda: primo quidem ut ueritas Scripturae inconcusse teneatur; secundo cum Scriptura diuina multipliciter exponi possit quod nulli expositioni aliquis ita praecise inhaereat quod si certa ratione constiterit hoc esse falsum quod aliquis sensum Scripturae esse asserere praesumat ne Scriptura ex hoc ab infidelibus derideatur et ne eis uia credendi praecludatur" (Summa Theologiae Ia.68.1)

"nihil postmodum a Deo factum est totaliter nouum quin aliqualiter in operibus sex dierum praecesserit. quaedam enim praeextiterunt materialiter sicut quod Deus de costa Adae formauit mulierem. quaedam uero praeextiterunt in operibus sex dierum non solum materialiter sed etiam causaliter sicut indiuidua quae nunc generantur praecesserunt in primis indiuiduis suarum specierum. species etiam nouae si quae apparent praeextiterunt in quibusdam actiuis uirtutibus sicut et animalia ex putrefactione generata producuntur ex uirtutibus stellarum et elementorum quas a principio acceperunt etiam si nouae species talium animalium producantur. animalia etiam quaedam secundum nouam speciem aliquando oriuntur ex commixtione animalium diuersorum secundum speciem sicut cum ex asino et equa generatur mulus et haec etiam praecesserunt causaliter in operibus sex dierum" (Summa Theologiae Ia.73.1)

12/18/2012

de minore telluris calefactione tractatus

in hoc tractatu dicitur quod tellus ex carbone priore opinione minus calida fiet.

12/03/2012

cerebrum et discere

in hoc tractatu hae tres theses prima quod homo tantummodo cerebri parte decima utatur secunda quod paruulo in praeschola uersanti cerebrum cum multis stimulis subiiciatur melius fiat tertia quod homo quem discendi modum anteferat eo modo utens plus discat dicuntur falsae esse.

11/28/2012

duplicis effectus argumentatio

duplicis effectus argumentatione Sanctus Thomas Aquinas in Summa Theologiae in IIa.IIae.64.7 sic utitur: "nihil prohibet unius actus esse duos effectus quorum alter solum sit in intentione alius uero sit praeter intentionem. morales autem actus recipiunt speciem secundum id quod intenditur non autem ab eo quod est praeter intentionem cum sit per accidens, ut ex supradictis patet. ex actu igitur alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi potest unus quidem conseruatio propriae uitae alius autem occisio inuadentis. actus igitur huiusmodi ex hoc quod intenditur conseruatio propriae uitae non habet rationem illiciti cum hoc sit cuilibet naturale quod se conseruet in esse quantum potest. potest tamen aliquis actus ex bona intentione proueniens illicitus reddi si non sit proportionatus fini. et ideo si aliquis ad defendendum propriam uitam utatur maiori uiolentia quam oporteat erit illicitum".

duplicis effectus argumentatio hic quoque et hic explicatur.  ad hoc quod alterius effectus rationem habere legitimum sit necessaria sunt quattuor haec: primum quod ipse actus malus non sit secundum quod effectus malus in intentione non sit tertium quod effectus bonus non ex effectu malo oriatur quartum quod effectus bonus effectui malo proportionatus sit.

etiam in libro qui "Tela nuclearia: responsio Catholica" dicitur tractat G. E. M. Anscomba duplicis effectus argumentationem, ut hic legi potest.

11/10/2012

de putata telluris calefactione quaestiones

si tellus nunc calidior fit quaerenda sunt haec:

quaestio prima: ex hominumne actibus tellus nunc calidior fit?

quaestio secunda: si tellus nunc ex hominum actibus calidior fit quae remedia oportet adhiberi?

quomodo ad quaestionem primam respondendum sit incertum est.  nam si, quae res ab hominibus causari non poterat, sicut hic explicatur, mille fere annis antehac tellus calidior fuit pateat quod tellus ex aliis quam qui hominum actus sunt rebus calidior fieri possit et ideo ex hac telluris calefactione haec conclusio quod tellus nunc ex hominum actibus calidior fiat non ex necessitate sequatur.

quod ad quaestiones primam et secundam attinet, huic tractatui inest argumentatio quod utrum tellus ex hominum actibus calidior fiat necne haud certum est et quod etiamsi ita fiat oportet nondum ullum contra id facere.

quod ad quaestionem secundam attinet, fortasse, ut in hoc articulo dicitur, quam telluris calefactionem inhibere melius est calidioris telluris problemata singula soluere. exempli gratia si tellus calidior fiat plures homines malaria affici poterunt. ad inhibendam autem telluris calefactionem necessariae erunt magnae opes. nam necesse erit ut pro energia carbonacea adhibeantur alii energiae modi qui nunc maiore impendio stant. malaria autem remediis propriis quam telluris calefactione generaliter inhibita multo minore impendio comprimi poterit. impendii autem rationem habere oportet quia si opes potius quam in energia carbonacea in energia solari uel alia tali consumantur homines pauciores opes ad alia habeant.

11/06/2012

quae lex de medicina anno 2010 iussa est

si, ut hic explicatur, ea lex quae de medicina anno 2010 iussa est tanta uitia habet cur iussa est?

11/05/2012

quae pecunia in dicta energia uiridi perdita est

late scitur, ut hic et hic et hic refertur, quod perditi sunt 500,000,000 thaleri quos mutuos quaedam laminarum solarium factiua societas nomine Solyndra ab politia foederali idest ab harum ciuitatum foederatarum populo acceperat.

etiam defecit alia societas quae, ut in hoc tractatu exponitur, raedarum electronicarum pilas electrochemicas faciebat in qua multa pecunia a politia foederali collocata erat.

in hoc tractatu refertur quod ex iis 113,000 hominibus qui se inscripserant ut ad dicta munera uiridia instituerentur 11,613 homines idest tantummodo pars decima munus acceptum sex menses plusue tenuerunt.  in illa institutione autem a politia foederali consumpti sunt 329,000,000 thaleri.  ergo quodque munus 28,000 thalerorum impendio stetit.

10/31/2012

quomodo pater et mater inter se differant

in hoc tractatu defenditur haec thesis quod in educandis paruulis pater et mater inter se differunt.  ex quodam libro qui Anglice "Do Men Mother?" (idest Latine "Educantne uiri paruulos modo materno?") dicitur notantur haec: primum quod pater saepius paruulum sibi lusu coniungit secundum quod pater magis studet ut exercitationes corporales cum paruulo foris agantur tertium quod paruulo animum uulneratum patiente pater soluendo problemati maiorem operam dat quartum quod pater paruuli animum ad subeunda pericula confirmare magis solet.

10/18/2012

causae finales

in hac scriptiuncula Eduardus Feser tractat utrum causae finales naturales importent esse Deum necne.

hic idem tractat quattuor causalitatis finalis modos.

hic quoque idem causalitatem finalem tractat.

10/15/2012

tres theses quae ad institutionem tertiariam attinent

in hoc tractatu describuntur tres de institutione tertiaria theses: prima quod multi sint ii qui si institutione tertiaria omissa aliquam artem mechanicam discant uel negotiatores fiant quam si in institutione tertiaria pecuniam impendant melius se habeant secunda quod futurum sit ut institutionis tertiariae pretium per nouas res technicas minuatur tertia quod ad institutionem tertiariam pecuniae parcere non nisi aliorum bonorum impendio fieri possit et institutio tertiaria quam ignorantia minore impendio stet.

10/08/2012

artium antiquarum renascentia Italica

in hoc libro qui Anglice "Humanity and Divinity in Renaissance and Reformation" dicitur Ronaldus Vittus considerat quomodo artium antiquarum renascentiam Italicam Lupatus Lupatius (1241-1309) et Albertinus Mussatus (1261-1329) et Franciscus Petrarca (1304-74) promouerint.  Vittus dicit quod medio saeculo decimo tertio inter eos qui in Italiae partibus septentrionali et media poemata ex antiquis regulis scribebant illam rem prosperrime gessit Lupatus, quod autem uerisimile est quod primus recentiores pulchritudinis poeticae regulas antiquis regulis constanter posthabuit Lupati discipulus Mussatus, quod autem primus Ciceronianam morum et eloquentiae iunctionem explicauit Petrarca.

gens Habsburgensis et Austria

saeculo undecimo Radbotus comes cum prope Brugam se collocauisset castellum nomine Habsburgum aedificauit.  anno 1273 Rodolphus Habsburgensis in Romanorum regnum electus est.  anno 1282 mensis Decembris die uicesimo septimo Rodolphus Austriae ducatum quem Ottocaro Bohemiae regi ademerat Alberto et Rodolpho filiis dedit.  anno 1283 autem hic Rodolphus Austriam Alberto fratri cessit.  ergo Albertus solus Austriam regebat.  anno 1438 Albertus Austriae dux V in Hungariae et Bohemiae regna electus est.  anno 1439 autem mortem obiit.  ergo Austriae ducatum et Bohemiae et Hungariae regna Ladislaus Alberti filius anno 1440 natus accepit.  anno 1453 Austriae ducatus in archiducatum eleuatus est.  postquam Ladislaus anno 1457 mortem obiit gens Habsburgensis Bohemiam et Hungariam amisit.  anno 1477 Maximilianus Frederici archiducis filius quippe qui Mariam Burgundiensem in matrimonium duxerat quae regiones Germanicae humiles dicuntur eas regiones accepit.  anno 1493 Frederico mortuo Maximilianus Austriae archiducatum accepit.  anno 1519 Maximiliano mortuo Carolus Maximiliani nepos qui anno 1516 Hispaniae regnum acceperat et Ferdinandus Caroli frater Austriam acceperunt.  anno 1521 autem Carolus Austriam Ferdinando cessit.  cum Ludouicus Bohemiae et Hungariae rex anno 1526 interfectus esset Ferdinandus quippe qui Ludouici sororis maritus erat Bohemiae et Hungariae regna accepit.  anno 1713 quae humiles Germanicae regiones regno Hispanico subiacebant eae regiones Austriae cessae sunt.  anno 1794 autem illae regiones ab Francis captae sunt.  anno 1804 Franciscus Austriae archidux Austriae archiducatum imperium fecit.  anno 1918 Austriae imperium dissolutum est.

in hoc libro in paginis 1-7 est Austriae dominorum index.

Carolus magnus et eius imperium

Carolo Francorum regi Sanctus Leo papa III imperium anno 800 dedit.  Carolus morte appropinquante iussit Ludouicum filium coronam imperialem induere.  anno 816 autem Ludouico Stephanus papa V coronam imperialem dedit.  Ludouici filius Lotharus qui anno 823 imperium ab Sancto Paschali papa I acceperat cum Ludouicus anno 840 mortem obisset personam imperialem agere conari coepit.  ei autem aduersabantur Ludouicus frater suus et Carolus cui erat idem pater.  tandem Lotharus et Ludouicus et Carolus anno 843 talem pactionem fecerunt ut quae terrae patris fuerant eae terrae in tres partes diuiderentur et Lotharus imperator remaneret.  anno 850 Lothari filius Ludouicus imperium ab Sancto Leone papa IV accepit.  Lotharus autem anno 855 mortem obiit.  eius filius Ludouicus imperator II anno 875 mortem obiit.  deinde Carolus Ludouici imperatoris I filius imperium adeptus est.  hic Carolus imperator II anno 877 mortem obiit.  inde imperium occidentale uacauit usque ad annum 881.  nam tunc imperium Ioannes papa VIII Carolo Ludouici imperatoris I nepoti dedit.  anno 887 autem Carolus imperator III imperium deposuit.  is ultimus totam fere Caroli magni terram rexit.  quamquam postea erant imperatores tamen eorum potestas minor erat.  anno 891 Stephanus papa VI imperium Guidoni Lothari nepoti dedit.  anno 892 Guidonis filio Lamberto Formosus papa imperium dedit.  Guido autem anno 894 mortem obiit.  anno 896 autem Formosus papa Lamberti imperium inualidum esse edixit et imperium Arnulfo Caroli magni pronepoti dedit.  eodem anno autem Formosus papa mortem obiit et post breuem Bonifatii papae VI pontificatum Stephanus papa VII Lamberto fauebat.  Lambertus autem anno 898 Arnulfus autem anno 899 mortem obiit.  inde imperium occidentale uacauit donec anno 901 Benedictus papa IV imperium Ludouico Ludouici imperatoris II nepoti dedit.  Ludouicus imperator III autem anno 905 ab Berengario Ludouici imperatoris I nepote caecatus in rebus politicis agere desiit.  Berengario autem Ioannes papa X imperium anno 915 dedit.  Berengarius autem anno 924 interfectus est.  Ludouicus imperator III autem anno 928 mortem obiit.  inde imperium occidentale uacauit donec anno 962 imperium Ioannes papa XII Ottoni Francorum orientalium regi dedit.  anno 1438 Albertus Austriae dux V in imperium electus est.  inde extra Carolum imperatorem VII et Franciscum imperatorem I omnes imperatores Habsburgenses erant.  anno 1519 Carolus Hispaniae rex I in imperium electus est.  cum anno 1556 Carolus se imperio abdicauisset eius frater Ferdinandus Austriae archidux et Bohemiae et Hungariae rex anno 1558 in imperium electus est.  anno 1806 imperium dissolutum est.

9/24/2012

systema Ptolemaicum et Sanctus Thomas Aquinas

Sanctus Thomas Aquinas in Aristotelici de caelo operis expositione 2.17 dicit "circa motus planetarum quaedam anomaliae, idest irregularitates, apparent prout scilicet planetae quandoque uelociores quandoque tardiores quandoque stationarii quandoque retrogradi uidentur. quod quidem non uidetur esse conueniens caelestibus motibus, ut ex supra dictis patet. et ideo Plato primus hanc dubitationem Eudoxo sui temporis astrologo proposuit; qui huiusmodi irregularitates conatus est ad rectum ordinem reducere assignando diuersos motus planetis; quod etiam posteriores astrologi diuersimode facere conati sunt. illorum tamen suppositiones quas adinuenerunt non est necessarium esse ueras. licet enim talibus suppositionibus factis apparentia saluarentur non tamen oportet dicere has suppositiones esse ueras quia forte secundum aliquem alium modum nondum ab hominibus comprehensum apparentia circa stellas saluantur."

et in Summa Theologiae Ia.32.1 dicit "alio modo inducitur ratio non quae sufficienter probet radicem sed quae radici iam positae ostendat congruere consequentes effectus sicut in astrologia ponitur ratio excentricorum et epicyclorum ex hoc quod hac positione facta possunt saluari apparentia sensibilia circa motus caelestes; non tamen ratio haec est sufficienter probans quia etiam forte alia positione facta saluari possent."

in hoc tractatu Eduardus Oaces Iesuita rogat si illis Sancti Thomae sententiis oboeditum esset minusne duces Ecclesiastici se systemati Ptolemaico dedidissent et tantone magis systema Copernicanum tolerauissent?  nego.  nam, ut in hoc tractatu dicitur, duces Ecclesiastici systemati Copernicano aduersabantur non praecipue ex systematis Ptolemaici studio sed quia systema Copernicanum quam systema Ptolemaicum multo minus Bibliis Sacris congruere uidebatur.  ad hoc attinet ea epistola quam Sanctus Robertus Cardinalis Bellarminus ad Paulum Antonium Foscarinum Italice scripsit.  ergo, quod ad systematis Copernicani acceptationem attinet, difficultas orta est ex Bibliorum Sacrorum explicatione.

9/22/2012

ubi Sanctus Thomas Aquinas uniuersalia tractet

in eo opere quod Scriptum super Sententiis dicitur 1.19.5.1:
"eorum quae significantur nominibus inuenitur triplex diuersitas. quaedam enim sunt quae secundum esse totum completum sunt extra animam; et huiusmodi sunt entia completa sicut homo et lapis. quaedam autem sunt quae nihil habent extra animam sicut somnia et imaginatio Chimerae. quaedam autem sunt quae habent fundamentum in re extra animam sed complementum rationis eorum quantum ad id quod est formale est per operationem animae ut patet in uniuersali. humanitas enim est aliquid in re non tamen ibi habet rationem uniuersalis cum non sit extra animam aliqua humanitas multis communis; sed secundum quod accipitur in intellectu adiungitur ei per operationem intellectus intentio secundum quam dicitur species" 

in Summa Theologiae 1.85.2:
"cum dicitur uniuersale abstractum duo intelliguntur scilicet ipsa natura rei et abstractio seu uniuersalitas. ipsa igitur natura cui accidit uel intelligi uel abstrahi uel intentio uniuersalitatis non est nisi in singularibus sed hoc ipsum quod est intelligi uel abstrahi uel intentio uniuersalitatis est in intellectu....humanitas quae intelligitur non est nisi in hoc uel in illo homine"

9/03/2012

de cerebro theses

huic tractatui insunt quadraginta septem de cerebro theses. 

thesis tertia, quod homo quam quattuor plures res memoria breuiore tenere non potest, et thesis tricesima tertia, quod homini discendarum nouarum rerum modus efficacissimus est earum rerum paruas partes aliam post aliam accipere, dignae uidentur quas praeceptores nouam materiam discipulis explicantes memoria teneant.

thesis septima, quod homo quam unum plura opera intellectualia simul facere non potest, ad bene operandum attinet.

thesis decima sexta, quod utrum aliquis uoluptatem differre possit necne in infantia determinatur, fortasse importat quod parentes oportet infantes differendae uoluptati statim ex partu assuefacere.

thesis uicesima sexta autem, quod indiuidui cerebrum ab populi moribus afficitur, importat quod ullum de hominibus uniuersis dicere difficile est.

7/25/2012

de obtinendis discipulorum et aliorum animis

in hoc tractatu proponuntur hi quattuor modi quibus discipulorum et aliorum animi obtineantur:

1. non solutiones sed quaestiones proponere

2. proponendi modum quibusque quindecim minutis mutare

3. explicare quomodo res ad eorum qui audiunt uitas attineat

4. narratione uti

7/16/2012

de potentia intellectuali

hic tractatus has theses proponit:

1. paruuli sic diuidi possunt: primum ii qui cum in aliqua re defecerunt concludunt se eam rem efficere non posse, secundum ii qui cum in aliqua re defecerunt tamen credunt se si plus operae dederint eam rem efficere posse.

2. qui paruuli in primo genere sunt ii praesumere solent potentiam intellectualem augeri non posse.

3. potentia intellectualis autem opera et exercitatione augeri potest.

4. qui paruuli potentiam intellectualem augeri posse credunt ii in schola magis se ad dandam operam mouent.

7/03/2012

de linguae Anglicae antiquae formis passiuis

"Jespersen 'A Modern English Grammar on Historical Principles' 1909-49 2:99"

"Mustanoja 'A Middle English Syntax' 1960, 438"

"Kisbye 'An Historical Outline of English Syntax' 1972, 133"

"Traugott 'A History of English Syntax' 1972, 82-83"

"Mitchell 'Old English Syntax' 1985 1:pp.789-801"

"Posse 'The Passive in Early Modern English' Atlantis 1993"

quaeritur utrum eae formae passiuae quae beon uel wesan uerba adhibent et eae formae passiuae quae weorþan uerbum adhibent inter se differant necne.

quando lingua Latina in Francia lingua materna esse desierit

in hoc tractatu tractatur, ubi de formis passiuis quoque multa disseruntur.

6/19/2012

de ocularibus

ut in hoc tractatu refertur, ocularia quae in Italia saeculo decimo tertio tunc primo facta sunt quondam uitrei ab oculis ad legendum appellabantur.

de quorundam Europaeorum regnorum et populorum nominibus

tractantur quorundam Europaeorum regnorum et populorum nomina in hoc libro quae Angliae occupationis Normannicae historia est.

Francia uocabulum primo significauit totam Francorum regionem.  postea autem Francia uocabulum ad quasdam duas illius regionis partes adhibebatur quae duae partes interdum Francia Teutonica et Francia Latina interdum Francia orientalis et Francia occidentalis appellabantur.  quod ad eam regionem quae Rheni ripae occidentali adiacet attinet, Francia uocabulum et ducatum Parisiensem et totam fere Caroli magni regionem occidentalem significare poterat.  etiam euenit ut Francia uocabulum ad eas regiones quae Rheni ripae orientali adiacent adhiberi desineret.

Germaniam uocabulum Vipo Burgundio in Conradi imperatoris II uita sic adhibet: dicit Rhenum Galliam a Germania dirimere.  Ludouicus Ludouici imperatoris I filius ab Prudentio Trecensi Germanorum rex et ab Hincmaro Remensi Germaniae rex appellabatur.

6/18/2012

de flendo et similibus uerbis

de flendo et similibus uerbis Ausonius Popma dicit "flere est lacrumis dolorem suum testari, quod cum fit effusius dicitur lacrimare. gemere est crebra suspiria cum lugubri sono edere. lamentari siue miserari est cum eiulatu aegritudinem animi aperire. plorare uero est uoce flebili et querula dolorem ostendere."

Aegidius Forcellinus autem dicit "lacrimare dicitur quatenus animi commotione corpus ad emittendas lacrimas cogatur.  flere pertinet ad eos qui animi dolorem leuare lacrimis cupiant."

5/08/2012

de exsistendo

de exsistendo Aegidius Forcellinus dicit quod exsistere est prodire uel exire uel apparere.  etiam dicit quod exsistere uocabulum esse significare potest sed ita ut aliquem exeundi uel apparendi motum adsignificet.

simili modo in Latinitate postantiqua exsistere uocabulum in actu esse significat sed cum qualificatione.  nam quod exsistere uocabulum in actu esse significat in Summa Theologiae (I.5.2) importatur.  nam ubi Sanctus Thomas dicit "per non existentia intelligamus non ea simpliciter quae penitus non sunt sed ea quae sunt in potentia et non in actu" ibi importatur quod exsistere uocabulum significat in actu esse.  illi autem significationi est qualificatio.  nam quamquam Deus in actu est tamen apud Sanctum Thomam (I.12.1) Deus exsistere non dicitur quia Deus supra omnia ea quae exsistunt est.  ergo exsistere uocabulum in actu esse significat sed cum hac qualificatione quod de Deo praedicari non potest.

ergo Gerardus Casimirus Ubaghs in libro cui titulus est Ontologiae seu metaphysicae generalis elementa in paginis 21 et 22 dicit "si uox existere strictissime sumitur illud solum existit quod sistit (stat, est) ex alio siue ab alio; atque adeo etsi existere plus dicat quam esse generatim siue in uniuersum sumptum attamen absolute esse seu simpliciter esse, a se esse, longe plus est quam existere hoc sensu strictissimo acceptum."  idest, exsistere uocabulum in actu esse significat sed cum hac qualificatione quod id de quo praedicatur ab alio est.

tamen illam qualificationem exsistere uocabulum nescioquo tempore amisisse uidetur.  nam Gerardus ubi in eodem libro pergit "sin autem uocabulum existere sensu communiter recepto et maxime usitato intelligitur existere idem est ac realiter seu actu esse, non autem esse tantum posse, siue illud quod existere dicitur a se existat siue ab alio" ibi dicere uult quod exsistere uocabulum ita quoque adhiberi potest ut non adsignificet id de quo praedicatur ab alio esse.

4/10/2012

o filii et filiae

hic id carmen quod o filii et filiae dicitur bene canitur. (in eo cinematiunculo autem utinam ne aliae uoces audiri possent!)

alleluia, alleluia, alleluia

o filii et filiae,
rex caelestis rex gloriae
morte surrexit hodie.
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

et mane prima Sabbati
ad ostium monumenti
accesserunt discipuli.
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

et Maria Magdalene
et Iacobi et Salome
uenerunt corpus ungere.
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

in albis sedens angelus
praedixit mulieribus
"in Galilaea est Dominus".
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

et Ioannes apostolus
cucurrit Petro citius;
monumento uenit prius.
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

discipulis astantibus
in medio stetit Christus
dicens "pax uobis omnibus".
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

ut intellexit Didymus
quia surrexerat Iesus
remansit fere dubius.
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

"uide, Thoma, uide latus,
uide pedes, uide manus.
noli esse incredulus."
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

quando Thomas Christi latus
pedes uidit atque manus
dixit "Tu es Deus meus".
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

beati qui non uiderunt
et firmiter crediderunt;
uitam aeternam habebunt.
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

in hoc festo sanctissimo
sit laus et iubilatio.
benedicamus Domino.
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

de quibus nos humillimas
deuotas atque debitas
Deo dicamus gratias.
alleluia

alleluia, alleluia, alleluia

4/07/2012

mensisne Aprilis die septimo Iesus Christus crucifixus est?

ex historiographia Iesus Christus uidetur uno ex his diebus crucifixus esse:
anno Domini 27 mensis Aprilis die undecimo
anno Domini 30 mensis Aprilis die septimo
anno Domini 33 mensis Aprilis die tertio
anno Domini 34 mensis Aprilis die uicesimo tertio

fontes:
qui blogus "What Does the Prayer Really Say?" dicitur eius blogi haec scriptiuncula quae anno Domini 2008 mensis Aprilis die septimo edita est et haec scriptiuncula quae anno Domini 2011 mensis Aprilis die septimo edita est

4/02/2012

de assecurantiae medicinariae problematibus

quod ad assecurantiam medicinariam attinet, huic tractatui inest argumentatio quod magna problemata sunt haec quod assecurantia per conductorem accipi solet et quod ea ultra inopinatas calamitates extendi solet.

2/20/2012

de infante uocabulo

ad essentem in utero hominem infans uocabulum adhiberi potest, ut exempli gratia ex Titi Liuii libro xxiv (24.10) et Sancti Lucae Euangelio (1.41) et huius dissertationis titulo patet.

2/04/2012

de eo quod paruuli uoluptatem differre et solitarie ludere discant

tractatus ex quo haec thesis assumi potest quod parentes oportet paruulos differendae uoluptati et lusui solitario assuefacere.

1/23/2012

quaedam quae Baracus Obama et Catharina Sebelia fecerunt

eorum quae Baracus Obama de hominibus embryonicis et essentibus in utero infantibus fecit index hic legi potest; nouissime autem, ut hic dicitur, Obamae ministra Catharina Sebelia homines contraconceptiua et infantium abortum et sterilizationem promouere cogit.