5/08/2012

de exsistendo

de exsistendo Aegidius Forcellinus dicit quod exsistere est prodire uel exire uel apparere.  etiam dicit quod exsistere uocabulum esse significare potest sed ita ut aliquem exeundi uel apparendi motum adsignificet.

simili modo in Latinitate postantiqua exsistere uocabulum in actu esse significat sed cum qualificatione.  nam quod exsistere uocabulum in actu esse significat in Summa Theologiae (I.5.2) importatur.  nam ubi Sanctus Thomas dicit "per non existentia intelligamus non ea simpliciter quae penitus non sunt sed ea quae sunt in potentia et non in actu" ibi importatur quod exsistere uocabulum significat in actu esse.  illi autem significationi est qualificatio.  nam quamquam Deus in actu est tamen apud Sanctum Thomam (I.12.1) Deus exsistere non dicitur quia Deus supra omnia ea quae exsistunt est.  ergo exsistere uocabulum in actu esse significat sed cum hac qualificatione quod de Deo praedicari non potest.

ergo Gerardus Casimirus Ubaghs in libro cui titulus est Ontologiae seu metaphysicae generalis elementa in paginis 21 et 22 dicit "si uox existere strictissime sumitur illud solum existit quod sistit (stat, est) ex alio siue ab alio; atque adeo etsi existere plus dicat quam esse generatim siue in uniuersum sumptum attamen absolute esse seu simpliciter esse, a se esse, longe plus est quam existere hoc sensu strictissimo acceptum."  idest, exsistere uocabulum in actu esse significat sed cum hac qualificatione quod id de quo praedicatur ab alio est.

tamen illam qualificationem exsistere uocabulum nescioquo tempore amisisse uidetur.  nam Gerardus ubi in eodem libro pergit "sin autem uocabulum existere sensu communiter recepto et maxime usitato intelligitur existere idem est ac realiter seu actu esse, non autem esse tantum posse, siue illud quod existere dicitur a se existat siue ab alio" ibi dicere uult quod exsistere uocabulum ita quoque adhiberi potest ut non adsignificet id de quo praedicatur ab alio esse.