12/21/2013

quod inaequalitas nec per se iniusta est neque aboleri potest

 

quod opus de regno partim sancto Thomae Aquinati partim Ptolomaeo Lucensi attribuitur in eius operis parte 1.10 his uerbis dicitur quod dux quam eius ministri maiore praemio dignus est: "in omnibus artibus et potentiis laudabiliores sunt qui alios bene regunt quam qui secundum alienam directionem bene se habent. in speculatiuis enim maius est ueritatem aliis docendo tradere quam quod ab aliis docetur capere posse. in artificiis etiam maius existimatur maiorique conducitur pretio architector qui aedificium disponit quam artifex qui secundum eius dispositionem manualiter operatur. et in rebus bellicis maiorem gloriam de uictoria consequitur prudentia ducis quam militis fortitudo. sic autem se habet rector multitudinis in his quae a singulis secundum uirtutem sunt agenda sicut doctor in disciplinis et architector in aedificiis et dux in bellis. est igitur rex maiori praemio dignus si bene subiectos gubernauerit quam aliquis subditorum si sub rege bene se habuerit". 
 
in eiusdem operis parte 4.9 his uerbis dicitur quod aequalitatem in bonis temporalibus ponere est ordinem in rebus destruere: "et quia opiniones dictorum philosophorum uersabantur circa communitatem possessionum congruum uidetur de aliis dicere qui circa ipsas suam constituerunt politiam. duo enim fuerunt philosophi qui considerantes litigia generari in ciuitatibus ex eo quod unus abundat et alter caret uoluerunt in sua politia adaequare in ciuitatibus suis possessiones. unus fuit Pheleas Chalcedonius de quo philosophus loquitur in secundo Politic. alter fuit Lycurgus Spartanorum regis filius qui Lacedaemoniis iura constituit, ut tradit Iustinus, ut aequata possessio neminem potentiorem altero redderet. modus autem quem teneri uoluit Pheleas in adaequando narratur a philosopho ut fieret uidelicet in ipsa constitutione ciuitatis habita consideratione multitudinis ciuium et camporum: alias difficile iudicabat: et ut hoc perseueraret ordinabat matrimonia contrahi inter maiores et minores: et sic per hoc tollebantur iurgia amouebantur iniuriae auferebantur arrogantiae uel superbiendi materia. ad hoc etiam mouebat exemplum in aliis politiis. quia ubi est bonorum temporalium inaequalitas contingit saepius perturbatio (ibi enim est inuidendi occasio) inde cupiditas oritur quae, iuxta apostolum, radix omnium malorum est. ipse etiam Lycurgus propter hanc causam in legibus quas Lacedaemoniis tradidit pro ipsorum conseruanda politia artificiales subtraxit diuitias siue numismata in commutationibus rerum uenalium in solis naturalibus diuitiis tales permutationes relinquens. sed hanc positionem philosophus reprobat in secundo Politic. ostendens hanc adaequationem omnino impossibilem et per consequens contra rationem. et primo ex parte humanae naturae quae non semper in familiis multiplicatur aequaliter quia contingit unum patremfamilias habere multos filios alium autem nullum. quod ergo isti duo haberent aequales possessiones esset impossibile quia una familia deficeret in uictualibus altera superabundaret et hoc esset contra prouisionem naturae quia quae familia plus multiplicatur in prolem amplius cedit ad firmamentum politiae propter ipsius argumentum quam quae in generatione prolis deficit et quodam iure naturae magis meretur a republica siue politia prouideri. amplius autem natura non deficit in necessariis, ut dictum est supra, ergo nec ars quae ciuilis est regiminis. sed hoc contingit si in familiis adaequantur possessiones quia uidelicet ciues moriuntur penuria unde politia corrumpitur. non tantum autem ex parte naturae humanae sequitur inconueniens adaequare possessiones sed etiam ex gradu personae. est enim differentia inter ciues quemadmodum inter membra corporea cui politia est superius comparata. in diuersis autem membris uirtus diuersificatur et operatio. constat enim quod maiores expensas cogitur facere nobilis quam ignobilis unde et uirtus liberalitatis in principe magnificentia uocatur propter magnos sumptus. hoc autem fieri non posset ubi possessiones essent aequales unde et ipsa uox euangelica testatur de illo patrefamilias siue rege qui peregre profectus est qualiter seruis suis bona distribuit sed non aequaliter; immo uni dedit quinque talenta alteri duo alii uero unum unicuique secundum propriam uirtutem. amplius autem nec ipse ordo naturae hoc patitur in quo diuina prouidentia res creatas in quadam inaequalitate constituit siue quantum ad naturam siue quantum ad meritum. unde ponere aequalitatem in bonis temporalibus ut sunt possessiones est ordinem in rebus destruere quem Augustinus respectu inaequalitatis definit de ciu. Dei [19.13.1]: est enim ordo parium et disparium rerum sua cuique tribuens dispositio. et ex hoc Origenes in periarchon reprehenditur quia omnia dixit aequalia ex sui natura sed facta inaequalia propter defectum sui, hoc est propter peccatum. non ergo ex adaequatione possessionum uitantur litigia quin potius augmentantur dum in hoc destruitur siue tollitur ius naturae quando subtrahitur indigenti qui plus meretur. item quia contra rationem est esse omnia aequalia in politia cum omnia Deus instituerit in numero pondere et mensura, ut in libro Sap. dicitur, quae gradum inaequalitatis ponunt in entibus et per consequens in ciuilibus siue politicis."
 
etiam sanctus Maximilianus Colbius qui libellus nomine Rycerz idest Eques anno 1935 mense Augusto editus est in eo libello dicit "pauper operarius cum hominis diuitis sumptuosum domicilium uel amoenam uillam uidet saepe se rogat 'cur non ego quoque tantas diuitias possideo? cur est in hoc mundo talis inaequalitas?' quot libri de inter homines aequalitate scripti sunt! quantus sanguis pro hac notione fusus est! atqui quamquam omnia haec talia facta sunt tamen nobis etiamnunc sunt diuites et pauperes....tamen animo fingamus quod olim omnes mundi incolae conuenient ut hanc omnium rerum communitatem efficiant et quod re uera dato quod mundus ualde magnus est quisque quae diuitiae super terra sunt earum diuitiarum aequalem sortem accipiet. quid deinde? eodem ipso die uesperi alius fortasse dicet 'hodie strenue operatus sum; nunc autem requiescam'; alius fortasse declarabit 'hanc rerum communitatem ualde bene intelligo. ergo bibamus et modo festiuo agamus tam mirabilis rei gestae memoriam'; alius autem fortasse dicet 'nunc studium ad opus conferam in animo habens ex eo quod accepi quam maximum fructum possum capere'. itaque ex die proximo homo primus quantum accepit tantum habebit; homo secundus autem minus habebit; homo tertius autem res suas auxerit. quid deinde faciamus? incipiamusne diuitias denuo redistribuere? tamen etsi omnes statim simul omnibus suis quisque uiribus operari incipiant non eadem omnibus eueniant. re uera plures quam una sunt operis species quae inaequaliter fructuosae sunt. neque omnes operarii iisdem facultatibus adiuuantur. inde euenit ut ea quae effecta sunt inter se differant et ergo lucrum omnibus idem non sit. quid necesse est imponere ad hoc quod rebus distributis homines in sic accepta aequalitate maneant? ad hoc necesse est ut omnes operarii eadem opera faciant et aequalem intelligentiam facultatesque habeant et ad opus similiter instituti sint et aequaliter sani ualidique sint et praesertim necessariam operam dare aequaliter possint cupiantque. omnia haec autem tota Vtopianica sunt" (Latine ex lingua Anglica huius libri "The Kolbe Reader" [Libertyville, IL: Franciscan Marytown Press, 1987] reddidi; etiam hic).

11/21/2013

bibliothecae

hic disseritur de nonnullis bibliothecis ex quibus bibliotheca Malatestiana in partibus occidentalibus uetustissimum spatium habere dicitur. et bibliothecae Scorialensis forma noua fuisse et apud bibliothecarum architectores maxime iamdudum ualere dicitur.

hic disseritur de quindecim bibliothecis e quibus multae in monasteriis et multae in Habsburgensium terris sunt.

10/30/2013

alia quae ex Baraci Obamae lege medicinaria eueniunt et euenient

ut hic proponitur, Baraci Obamae lex medicinaria ex consilio constituta est quae assecurantiae medicinariae indiuidualis mercatum deleret. porro, ut exempli gratia hic proponitur, illa lex dici potest ex consilio constituta esse quae deficeret ex cuius defectu necesse esset efficere ut quaecumque cura medicinalis in his ciuitatibus foederatis daretur eius curae pretium politia foederalis solueret.

itaque, ut hic refertur, millionibus Americanorum assecurantiae medicinariae syngraphi propter illam legem iam abrogati sunt uel mox abrogabuntur. porro haec euentura esse sciebant Baraci Obamae ministri etiam abhinc tres annos. ergo cur Baracus Obama dicebat "si assecurantiae medicinariae syngraphus tuus tibi placet eum retinere poteris"?

10/12/2013

auri regula et ordo oeconomicus medius

in hoc tractatu inter alia fit mentio quod in his ciuitatibus foederatis postquam auri regula 182 annos in usu fuit ordo oeconomicus medius quam umquam antea diuitior erat.

quae ex Baraci Obamae lege medicinaria euenerint

in hoc tractatu proponitur e Baraci Obamae lege medicinaria euenisse ut munera quidem fractionalia orta sint munera autem plena perierint.

9/28/2013

meliores docendi modi

ex hoc tractatu in quo disseritur qui docendi modi sint meliores haec noto: primum quod ad peritiam necesse est utilem criticismum etiam auditu difficilem accipere et 10,000 horas se exercere; secundum quod qui docendi modus metaphora Anglica terebratio dicitur is modus prodest; tertium quod in quadam indagatione quam Maria Poplina profestrix institutionis duxit compertum est efficacissimos praeceptores seueros esse et qui docendi modi traditionales uel explicitiui dicuntur iis modis exempli gratia lectione uti; quartum quod laudari nocere potest.

9/18/2013

hylemorphismus et id quae emergentia dicitur

ex hoc tractatu: emergentia dicitur id quod quaedam alicui propria partibus illius alicuius constitutiuis propria non sunt, et emergentia ex hylemorphismo sic explicari potest quod eius quod emergit quasi umbrosa natura causalitatem formalem significat, idest, emergentia pertinet ad hoc quod transitur in quandam causalitatem quae partibus constitutiuis homogenea non iam est.

9/14/2013

triades Byzantinae

Aeschyli trias: Persae, Prometheus, Septem contra Thebas

Aristophanis trias: Nubes, Plutus, Ranae

Euripidis trias: Hecuba, Orestes, Phoenissae

Sophoclis trias: Aias, Electra, Oedipus Rex

indices Alexandrini

ut in huius libri pagina 472 traduntur:

septem comoedi antiqui: Aristophanes, Crates, Cratinus, Epicharmus, Eupolis, Pherecrates, Plato

duo comoedi medii: Alexis, Antiphanes

quinque comoedi noui: Apollodorus, Diphilus, Menander, Philemon, Philippides 

decem historici: Anaximenes, Callisthenes, Ephorus, Hellanicus, Herodotus, Philistus, Polybius, Theopompus, Thucydides, Xenophon

decem oratores: Aeschines, Andocides, Antiphon, Demosthenes, Dinarchus, Hyperides, Isaeus, Isocrates, Lycurgus, Lysias

quattuor poetae elegiaci: Callimachus, Callinus, Mimnermus, Philetas

quinque poetae epici: Antimachus, Hesiodus, Homerus, Panyasis, Pisander

tres poetae iambici: Archilochus, Hipponax, Simonides 

nouem poetae lyrici: Alcaeus, Alcman, Anacreon, Bacchylides, Ibycus, Pindarus, Sappho, Simonides, Stesichorus

quinque tragoedi: Aeschylus, Archaeus, Euripides, Ion, Sophocles

8/28/2013

Syria

in hoc tractatu disseritur cur in Syria nonnulli Christiani Bassari Alassado faueant.

in hoc tractatu Gregorius III patriarcha Antiochenus refertur dixisse si in Syria Islamistae uicissent Christianos segregatim habitare coactum iri.

8/20/2013

Medii Orientis incolae Christiani

hic compendiose tractatur quomodo Medii Orientis incolae Christiani ex imperialismo Turcico et nationalismo et dicto Islamismo affecti sint et etiamnunc afficiantur. in tractatu dicitur quod Christiani quippe qui post imperium Turcicum deletum nationalistis Arabicis fauerunt ab nouioribus Islamistis iamdudum putantur hostes esse.

in Aegypto contra Christianos uiolentia

in hoc tractatu generaliter disseritur de facta in Aegypto contra Christianos uiolentia. in hoc disseritur de oppido nomine Cerdasa ubi inscriptum est ecclesiae parieti hoc "nos uobis furorem exhibebimus et efficiemus ut terrorismum uideatis". et in hoc narratur inscriptum esse ecclesiae ianuis hoc "Aegyptus Islamica est". et hic est index ecclesiarum et aliorum locorum qui ad Christianos attinent in quos impetus facti esse referuntur. et hic notantur ea quae Fraternitatis Mahumetisticae socii et alii dicti Islamistae contra Christianos faciunt.

7/22/2013

periegetes et philotheorus et uiator uoluptarius uocabula

in Scriptorio Academico Latino optime disseritur quid periegetes et philotheorus uocabula significent et utiliter proponitur hoc uocabulum uiator uoluptarius.

7/19/2013

munera

ut hic refertur, mense Iunio relatum est quod tunc ab anni principio in his foederatis ciuitatibus eorum qui munera habebant numerus 753,000 hominibus creuit sed ex his tres fere partes quartae in muneribus fractionalibus erant. similiter, ut hic refertur, ab nouissimae recessionis oeconomicae principio quod anno 2007 inerat ad huius anni mensem Martium eorum qui munera fractionalia habebant numerus 2,800,000 hominibus creuit sed eodem tempore eorum qui munera plena habebant numerus 5,800,000 hominibus decreuit. etiam refertur quod eodem illo tempore eorum qui munera fractionalia propter dictas causas oeconomicas, idest quia uel munera plena adipisci non potuerant uel negotium munere pleno minus erat, habebant numerus 3,400,000 hominibus creuit. ergo uidetur id problema quae munerum uel satis bonorum munerum carentia est nondum solutum esse.

[quod ad uocabula attinet, fractionalis adiectiuum in huius libri nomine Institutionum philosophiae parte mathematica in pagina 76 uideri potest.]

7/15/2013

de Ricardo Angliae rege I et Philippo Franciae rege II

hic disseritur de Ricardo Angliae rege I et Philippo Franciae rege II praesertim quid Ricardus in Palaestina Philippus in Francia effecerit. Ricardus quidem memoria dignus est non solum quippe qui multas uictorias contulit sed etiam quippe qui intelligebat quod Hierosolymam Christiani etsi cepissent obtinere non poterant nisi prius potestatem in regione uicina inter mare et urbem firmiter constituissent. Philippus autem memoria dignus est quippe qui potestam regalem suam et capiendis terris et constituenda super nobiles auctoritate auxit.

medicamenta et id quod ADHD Anglice dicitur

hic tractatur quantum--uel quantulum--medicamenta qui paruuli intendendi animi impotentiam nimiamque actiuitatem (idest id quod Anglice ADHD dicitur) habent iis paruulis prosint. uidetur quod medicamenta quamquam intendendi animi potentiam augent tamen non efficiunt ut paruuli in examinibus melius faciant.

7/03/2013

eius quod est extra usus exclusiuus

apud Liuium (26.34) uidetur eius quod est extra usus exclusiuus in hac sententia "decreta facta....ipsos liberosque eorum et coniuges uendendas extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem uenirent" et eius quod est extra quam uel extraquam usus exclusiuus in hac sententia "Campanos omnis Atellanos Calatinos Sabatinos extraquam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostis essent liberos esse iusserunt".

6/22/2013

uocabula socius sodalis collega comes

in Crombii Gymnasio hae grammaticorum sententiae collectae sunt:

Frontonis sententia:
"comes iter facit. socius cum altero societatem coiuit et aliquid cum alio communiter possidet aut pari opera et consilio curat. sodalis adolescentiae nomen est."

Laurentii Vallae sententia:
"socii plerumque in rebus seriis et fortunae subiectis; sodales in rebus leuioribus in conuiuiis et lusibus."

Ioannis Friderici Noltenii sententia:
"consortes coniungit amor. socios labor idem.
missio collegas ad eundem copulat actum.
consortes fortuna eadem. socios labor idem.
unum collegas efficit officium.

ast eadem comites unit uia mensa sodales."

6/20/2013

de Liuii loco notae

de libri xxvi parte quadragesima notae:

"ratus...non aliud quam tumultum ac secessionem...Numidarum esse" tumultum et secessionem casu accusatiuo

"cum...multitudo maior...uisa" esset uerbo absente

de Plinii loco notae

Plinii epistola 7.9: "qui sint hi adeo notum probatumque est ut demonstratione non egeat et alioqui tam immodice epistulam extendi ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo studendi tempus abstulerim. quin ergo pugillares resumis et aliquid ex his uel istud ipsum quod coeperas scribis?"

notae: egere, istud

6/17/2013

auri regula et prosperitas oeconomica

ut in hoc tractatu dicitur, "ergo quo facto qua aetate in his foederatis ciuitatibus ordo medius oeconomicus floruit ei aetati finis impositus est?  factus est thalerus facticius."

in hoc tractatu refertur quod ea pretiorum inflatio quae maxima sub auri regula euenit quam ea inflatio quae ex hoc harum foederatarum ciuitatum argentarii consilio eueniet minor est.

6/03/2013

e Xenophontis Memorabilibus quattuor partes memorabilissimae

prima haec historia: cum Aristarchus quasdam cognatas quae apud se habitarent neque ullum opus facerent sibi oneri esse questus esset Socrates dixit "sed si eis imperaueris ut operatiuae sint tu quidem quippe qui eas tibi prodesse uideas eas amabis eae autem quippe quae te propter se gaudere cognouerint te diligent" (2.7).

secunda theoria quod mundus a deis constitutus est qui hominibus utilis esset, et quod etiam ceterorum animalium causa finalis est hominibus prodesse (4.3).

tertia theoria quod sunt leges quas non homines fecerunt sed dei hominibus imposuerunt (4.4).

quarta theoria quod libertas et temperantia inseparabiles sunt (4.5).

5/27/2013

qui cibi temporibus difficilibus seruandi sint

hic tractatur qui cibi temporibus difficilibus seruandi sint: inter alia butyrum arachideum et crustula et nuces et cerealia et siccati fructus et ei cibi qui in pyxidibus metallicis seruantur. 

5/20/2013

cur in Francia pauciores paruuli id quod Anglice ADHD dicitur habere putentur

in hoc tractatu disseritur de eo quod in Francia quam in his foederatis ciuitatibus multo pauciores paruuli intendendi animi impotentiam nimiamque actiuitatem (idest id quod Anglice ADHD dicitur) habere putantur et ideo medicamentis uti iubentur et proponitur quod illa res obseruata ex efficiendi ut paruuli sui compotentes fiant modo Francico dependet.

4/23/2013

qui papae extra Europam nati sunt

hic disseritur de iis papis qui extra Europam nati sunt:
Victor I in Africa natus;
Miltiades in Africa natus;
Gelasius I in Africa natus;
Ioannes V genere Graeco sed Antiochiae natus;
Ioannes VI genere Graeco sed Ephesi natus;
Anicetus in Syria natus;
Sisinnius in Syria natus;
Constantinus in Syria natus;
Gregorius III in Syria natus;
Petrus Bethsaidae natus;
Theodorus I genere Graeco sed Hierosolymae natus.

4/09/2013

quomodo scientia physica se habeat

tractatus in quo disseritur quomodo scientia physica se habeat, idest, quaeritur cur grauitatio ceteris potestatibus fundamentalibus minores uires habeat.

Sancti Thomae Aquinatis uia prima et Isaaci Neutonii lex prima

in hoc tractatu quaeritur sintne Sancti Thomae Aquinatis uia prima et Isaaci Neutonii lex prima sibi inuicem contrariae.  ibi est nexus quoque qui ad alium tractatum fert.

3/19/2013

inflatio pecuniaria et laxatio quantitatiua

huic tractatui insunt hae theses: prima quod ex laxatione quantitatiua ii qui in ordine medio oeconomico sunt nulla re praeterquam minus ualidis thaleris afficientur; secunda quod inflatio pecuniaria quippe quae rerum oeconomicarum correctionem impedit saluti communi detrimentosa est.    

in hoc tractatu notatur quod fieri potest argumentatio quod laxatio quantitatiua progressum oeconomicum tardat. insunt multae quoque theses ex quibus hae memoratu dignissimae uidentur: prima quod ipsa pecuniae creatio ut res oeconomicae floreant efficere non potest; secunda quod munerum carentia et tardus progressus oeconomicus oriuntur non ex eo quod pretiis sic datis nimis pauci pecuniam impendere uelint sed ex eo quod non efficiatur ut pecunia stabilis sit et ex eo quod dominium proprium non adplene fulciatur et ex eo quod prout homines emere et uendere uelint non ita pretia mutari sinantur et ex eo quod qualia uectigalia et regulae operandi et reseruandae collocandaeque pecuniae emolumenta delent talia uectigalia et regulae non euitentur.

3/12/2013

quidam Mahumetistae qui in harum ciuitatum foederatarum naues impetus faciebant

in hoc tractatu tractantur ii impetus quos saeculo duodeuicesimo quidam Mahumetistae qui Africam septentrionalem incolebant in harum ciuitatum foederatarum naues faciebant. de ea re Ioannes Adamides et Thomas Galfridides in Anglia cum legato Tripolitano collocuti sunt.  Ioannis et Thomae epistola quod opus Anglice "The Diplomatic Correspondence of the United States of America" dicitur in eius operis uolumine primo paginis 604 et 605 inest. ibi referuntur haec:

"cum legato Tripolitano in eius domo collocuti sumus....tam libere nos gessimus ut aliquantum quaesiuerimus quo praetendendo illi qui populi illis nihil nocuissent iis populis bellum inferrent....nobis legatus respondit id [bellum] prophetae sui legibus niti; id in Alcorano suo scriptum esse; qui populi se [idest eos qui Mahumetistae non sunt] auctoritati suae [idest Mahumetistarum] subesse non fassi essent omnes eos populos peccatores esse; ubicumque tales populi inueniri possent iis belli inferendi et omnium eorum quos ipsi in uincula capere potuissent in seruitutem addicendorum ius et officium sibi esse; certum esse hoc quod qui Mahumetistae in proelio interfecti essent omnes ii in paradisum inirent."

2/22/2013

Carolus Daruinus et causae finales

in hoc tractatu noto hanc de causis finalibus argumentationem: "Daruinus non agnoscens quid faceret causam finalem idest uitae conseruationem et speciei propagationem saltem omnibus animatis posuit. ea autem causa finali posita selectio naturalis et quae specierum euolutio inde euenit ea euolutio quas ille posuit non aliae sunt quam medium quo omnia animata ad consequendum finem quae iis re uera est causa finalis utuntur."

2/12/2013

Sanctus Gregorius papa I et concilium Constantinopolitanum secundum

de concilio Constantinopolitano secundo Sanctus Gregorius papa I in epistola quae sub numero 4.39 in huius libri columnis 713-715 continetur dicit "quod autem scripsistis, quia epistolam meam reginae Theodelindae transmittere minime uoluistis pro eo quod in ea quinta synodus nominabatur si eam exinde scandalizari posse credidistis recte factum est ut minime transmitteretis. unde nunc ita facimus sicut uobis placuit ut quatuor synodos solummodo laudaremus. de illa tamen synodo quae in Constantinopoli postmodum facta est quae a multis quinta nominatur scire uos uolo quia nihil contra quatuor sanctissimas synodos constituerit uel senserit quippe quia in ea de personis tantummodo non autem de fide aliquid gestum est et de his personis de quibus in Chalcedonensi concilio nihil continetur sed post expressos canones facta contentio et extrema actio de personis uentilata est. nos tamen sicut uoluistis ita fecimus ut eiusdem synodi nullam memoriam faceremus". ut hic notatur, ut Sanctus Gregorius concilium Constantinopolitanum secundum tractauit sic concilium Vaticanum secundum tractare licet. nam ut in concilio Constantinopolitano secundo "non...de fide aliquid gestum est" sic concilium Vaticanum secundum ut Paulus papa VI dixit "nullum doctrinae caput sententiis dogmaticis extraordinariis definire uoluerit".

1/31/2013

quidam libri manuscripti qui per interrete uideri possunt

mihi per Gregem Latine Loquentium innotuit quod hic est index eorum librorum manuscriptorum qui in Bibliotheca Vaticana sunt et per interrete uideri possunt.

1/22/2013

acceptare

de eo quod est acceptare Aegidius Forcellinus dicit "frequentat. ab accipio sed eiusdem fere significationis....ap. eccl. scriptores significat tamquam gratum recipere".  quod assensus acceptando inesse solet ex eo opere quod nomine Postillam super Ionam Guillelmus de Luxi saeculo decimo tertio scripsit patet.  nam ibi is dicit, "quod enim acceptamus ad nos accedere concedimus et quod non acceptamus repellimus".

1/17/2013

I. R. R. Tolcienus recitans

in hoc blogo audiri potest I. R. R. Tolcienus de anulis uersus recitans.

1/16/2013

interrete

ut hic refertur, interrete modernum anno 1983 in usu esse coepit.

1/14/2013

quomodo horum temporum infelicitatem oeconomicam politia foederalis causauerit

huius thesis quod horum temporum infelicitatem oeconomicam politia foederalis causauerit argumentatio hic et hic et hic et hic legi potest.  tractatui tertio inest argumentatio quod hanc infelicitatem oeconomicam politia foederalis causauit poscendo ut quales homines ad mutuandam pecuniam minime idonei erant talibus pecunia mutua daretur, idest quibusdam hypothecarum speciebus. nunc autem, ut in hoc tractatu refertur, illas hypothecarum species nouae regulae uetant. scilicet illarum hypothecarum uetitio importat illas malas fuisse.