1/10/2015

Raimundi Leonis cardinalis Burci sententiae

Raimundus Leo cardinalis Burcus in hoc colloquio dicit ex iis quae feminizata circumiaceant et eo quod duces ecclesiastici uirorum animos excitare non conati sint multos uiros adductos esse ut simpliciter ab ecclesia abesse eligant.

in hoc colloquio idem confirmat ea quae de matrimonii indissolubilitate et qui actus uenerei extra matrimonium uel inter eiusdem sexus homines aguntur eorum actuum sceleritate graui ab ecclesia docentur mutari non posse.

1/05/2015

alius praeceptor computatra portabilia in lectione adhiberi uetat

Tal Grossus, ut in hoc tractatu narrat, computatra portabilia in lectione adhiberi uetat, inter alias causas, quia ea cum in lectione adhibentur non solum usoribus suis sed etiam iis qui prope sedent animum distrahunt et quia in quadam indagatione (ea et plura hic et hic et hic) euenit ut ii qui penna chartaque notas scripserant quam ii qui computatro notas fecerant multo prosperius ad quaestiones conceptuales responderent.