2/09/2015

tunicae inconsutilis imago

ut hic refertur, Gerhardus cardinalis Molinarius dixit "nouimus nos omnes tunicae inconsutilis imaginem quae adhibetur ut hoc manifestum sit quod doctrinae moralis Catholicae partes neque inter se contrariae nec separabiles sunt ita ut rerum moralium et diuinarum et politicarum lineae in unito uisu morali uniantur. ea tunicae inconsutilis imago Iosepho cardinali Bernardino ascripta ualde efficaciter adhibita est ut ea quae ecclesia ad uarias res morales ab armorum nuclearium multiplicatione diffusioneque ad inopiam respondeat in illa quadam doctrina quae multa complectitur quod uita humana ab conceptione naturali ad mortem naturalem sacra est radices habeant. id quod dolendum est, autem hoc quoque uerum est quod tunicae inconsutilis imaginem nonnulli theologi et qui Catholici res publicas gerunt adhibuerunt quodam modo quo alios in errorem intellectualem inducerent ut interdum infantis abortum contraconceptionemue pecuniaeue publicae ad cellulas staminales embryonicas indagandas usum sinant aut saltem argumententur iis rebus non obsistere iustum esse dummodo una cum iis rebus contra supplicium ultimum aduersatio agatur uel hominum inopum progressio oeconomica promoueatur, quae res quoque doctrinae moralis Catholicae textilis partes sunt."

ad eas sententias respondeo quod ex iis quae ii qui tunicae inconsutilis imagine perperam utuntur promouent quaedam exempli gratia pacifismus et ultimi supplicii improbatio re uera ad doctrinae moralis Catholicae textile non pertinent. nam doctrina moralis Catholica nec bellum nec ultimum supplicium uetat sed explicat quid inter eorum usum iustum et usum iniustum intersit. 

nam de bello Sanctus Augustinus contra Faustum Manichaeum in libro uicesimo secundo dicit "quid enim culpatur in bello? an quia moriuntur quandoque morituri ut domentur in pace uicturi? hoc reprehendere timidorum est non religiosorum. nocendi cupiditas ulciscendi crudelitas impacatus atque implacabilis animus feritas rebellandi libido dominandi et si qua similia haec sunt quae in bellis iure culpantur; quae plerumque ut etiam iure puniantur adversus uiolentiam resistentium siue Deo siue aliquo legitimo imperio iubente gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis cum in eo rerum humanarum ordine inueniuntur ubi eos uel iubere tale aliquid uel in talibus oboedire iuste ordo ipse constringit" (22.74).

et de ultimo supplicio Sanctus Thomas Aquinas in summa theologiae dicit "si aliquis homo sit periculosus communitati et corruptiuus ipsius propter aliquod peccatum laudabiliter et salubriter occiditur ut bonum commune conseruetur" (IIaIIae.64.2).