4/18/2015

Franciscus cardinalis Georgius requiescat in pace

Franciscus cardinalis Georgius heri e uita discessit. haud multo antea in colloquio quod hic refertur ad Ioannis Alleni quaestiones responderat. inter alia memorat hoc quod semper memoria tenendum est: "ecclesia nationalis numquam sumus uel in hac terra uel in ullo alio loco".