6/29/2015

iudicum supremorum sententiae

in sententiis quae ad Obergefelli et Hodgii litem attinent quidam iudices supremi notabilia dicunt.

Ioannes Robertides: "ad legem constitutionalem autem petitorum cupidinum sinceritas non pertinet."

Antoninus Scalia: "sententiam meam scribo ut ad ea quae haec curia democratiae Americanae minatur animos conuertam....nobis nulla est causa qua qui mos amendamenti decimi quarti uerbis ipsis non uetatur cuique ex amendamenti iussi tempore longa manifesti et lati nec prouocati usus traditio fauet eum morem aboleamus."

Clarentius Thomas: "id quod curia hodie decreuit non solum constitutioni sed etiam iis principiis e quibus politia nostra constructa est contrarium est. ex tempore quod longe anno 1787 prius est libertas iamdudum accipitur significare patiendi aliquid a ciuitate immunitatem non accipiendi aliquid a ciuitate ius....alibi explicaui quomodo processus debiticii clausulam in iurum qualificationalium fontem adhibere periculosum et fictiuum sit....nam ita [cum illa clausula sic adhibetur] detorquentur constitutionis uerba quae nihil promittunt nisi quicumque 'processus' 'debetur' antequam homini dematur uita et libertas et res propria....uerisimillimum est quod hoc uocabulum 'libertas' ut in processus debiticii clausulis adhibetur sic significat 'motionis localis potestatem uel mutandi situs uel hanc ut homo ubicumque ipse esse uult eo se ita remoueat ut nisi legis cursu debiticio neque in carcerem mittatur nec cohibeatur'....excogitari uix potest quomodo quae 'libertas' illa clausula protegitur ea libertas possit ita accipi ut ullum latius quam cohibitionis corporalis immunitatem importet."