12/30/2016

sanctorum de Mahumetismo sententiae

in martyrologio Romano a.d. IX kal. Mar. sanctus Petrus Mauimenus refertur quibusdam Arabibus ad se aegrotum uenientibus dixisse "omnis qui fidem Christianam catholicam non amplectitur damnatus est sicut et Mahumet pseudopropheta uester" et ideo ab iis necatus esse.

sanctus Ioannes Damascenus in de haeresibus libri parte 101 dicit




de quibusdam sex sanctis sanctus Eulogius in libri memorialis sanctorum secundi parte quarta haec refert "hi sex uiri fortissimi et praeclarissimi simul ad expugnandum hostem improbum descendentes omnes quasi ex uno ore clamauerunt dicentes 'et nos sub eadem professione, o iudex, manemus quapridem confratres nostri sanctissimi Isaac et Sanctius deciderunt; exerce sententiam, crudelitatem exaggera, et in ultionem tui uatis totis exardesce furoribus. quoniam Christum Deum ueraciter confitentes praeuium Antichristi et auctorem profani dogmatis uatem uestrum esse profitemur. uosque letali suco prophetismi eius infectos et uirulento praedicamine Zabuli propinatos aeterna postmodum luituros tormenta scientes dolemus, uestramque orbitatem et ignorantiam satis deflemus.' haec cum animoso spiritu sancti Dei professi sunt statim decollari iubentur."

et in eiusdem libri parte decima quidam sancti haec iudici dixisse referuntur "nulla, o arbiter, temporis affluentia lucris comparatur aeternis quorum gratia hanc uitam despicientes per fidem Iesu Christi qua omnis sanctitatis operator iustificatur eius denique in futurum benedictionis requie quae sanctis promissa est nos potituros confidimus. omnem uero cultum qui a Christi diuinitate dissentit nec profitetur sanctae trinitatis essentiam refutat baptismum infamat Christicolas sacerdotio derogat omnino reprobum iudicamus, pro nihilo rerum labentia computantes quae non diu subsistunt. quae autem diligentibus se Christus promisit cum sint ineffabilia semper tamen indefessa iugitate perdurant et nec oculis contemplantur nec aure captantur nec corde perpenduntur." et de sancto Georgio haec referuntur "his oppido in professione sua demorantibus lictoribus perimendos instituunt consules sospitem abire sanctum Georgium decernentes pro eo quod iidem ipsi optimates et priores palatii nihil conuiciorum proferentem eum aduersus uatem suum audissent. ille uero minister egregius protinus ut se comperit derelinqui nec sub uno cum sociis ictu mucronis perimendum institui 'cur,' ait 'o principes, de professione mea quam coram uobis non protuli dubitatis aut putatis me de discipulo Satanae quidquam prosperum cogitare? ego enim, ut uerius agnoscatis, illum angelum qui eidem praeceptori uestro transfigurando se in spiritum lucis apparuit daemonem credo fuisse et hunc cunctis abiectiorem hominibus adiudico, utpote diaboli credulum Antichristi ministrum et uitiorum omnium labyrinthum qui non solum se uoragini barathri immerserit uerum et uos sequipedas sua per inania instituta aeternis dedicarit incendiis.'"

sanctus Thomas Aquinas in summa contra gentiles 1.6.7 dicit "hi uero qui sectas errorum introduxerunt processerunt uia contraria, ut patet in Mahumeto qui carnalium uoluptatum promissis ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat populos illexit. praecepta etiam tradidit promissis conformia uoluptati carnali habenas relaxans in quibus in promptu est a carnalibus hominibus oboediri. documenta etiam ueritatis non attulit nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci possint; quin potius uera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit. signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta quibus solis diuinae inspirationi conueniens testimonium adhibetur dum operatio uisibilis quae non potest esse nisi diuina ostendit doctorem ueritatis inuisibiliter inspiratum sed dixit se in armorum potentia missum quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt....alios armorum uiolentia in suam legem coegit. nulla etiam diuina oracula praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent. quin potius quasi omnia ueteris et noui testamenti documenta fabulosa narratione deprauat, ut patet eius legem inspicienti. unde astuto consilio libros ueteris et noui testamenti suis sequacibus non reliquit legendos ne per eos falsitatis argueretur."

12/27/2016

potestne ars grammatica populi mores saluare?

in hoc tractatu Thaddaeus Cozinius inter alia hanc thesin proponit hominem uerborum intelligentia usuque idoneo sic affici ut omnia ea quae ad eius institutionem necessaria sint opera sua perficere possit.

12/20/2016

de iudicando papa sententiae

Gratianus in Decreti parte prima in distinctione XL dicit "si papa suae et fraternae salutis negligens deprehenditur inutilis et remissus in operibus suis et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihilo minus innumerabiles populos cateruatim secum ducit primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in aeternum uapulaturus. huius culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus nisi deprehendatur a fide deuius, pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius orat quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animaduertit propensius pendere." 

Innocentius papa III in sermone secundo qui ad consecrationem pontificis maximi pertinet, ut in patrologiae Latinae uolumine CCXVII in columna DCLVI refertur, dicit "in tantum enim fides mihi necessaria est ut cum de ceteris peccatis solum Deum iudicem habeam propter solum peccatum quod in fide committitur possem ab ecclesia iudicari. nam qui non credit iam iudicatus est."

Thomas Caietanus quem librum de comparatione auctoritatis papae et concilii scripsit in eius libri capite XXIII dicit "una media rationabilisque sententia est quod papa haereticus post duas monitiones deponendus est ipso Paulo apostolo hoc diffiniente ad Titum tertio 'haereticum hominem post unam et secundam correctionem deuita.'....idcirco papa haereticus post primam et secundam mo[ni]tionem delinquens in fide deuitandus est depositione."

Robertus cardinalis Bellarminus quem librum secundum de Romano pontifice scripsit in eius libri capite XXX dicit "est ergo quinta opinio uera, papam haereticum manifestum per se desinere esse papam et caput, sicut per se desinit esse Christianus et membrum corporis ecclesiae, quare ab ecclesia posse eum iudicari et puniri."

Franciscus Suarius quod opus de triplici uirtute theologica scripsit in eo opere 10.6.10 dicit "alii ergo fatentur, ecclesiam in casu haeresis esse pontifice superiorem, sed difficile hoc dictu est. nam Christus dominus papam constituit absolute supremum iudicem; canones etiam indifferenter et generaliter id affirmant; ac tandem ecclesia nullum actum iurisdictionis exercere ualet in papam neque confert illi potestatem eligendo sed personam designat cui Christus per se confert potestatem. quando ergo ecclesia papam haereticum deponeret, non ipsa tamquam superior id praestaret sed ex consensione Christi domini iuridice declararet eum haereticum esse atque adeo prorsus indignum pontificis dignitate tuncque ipso facto immediate a Christo deponeretur depositusque maneret inferior ac posset puniri."

11/23/2016

Sanctus Theodorus Studita

hic narratur historia sancti Theodori Studitae qui monachus factus cum Constantinus imperator Constantinopolitanus VI Maria uxore in monasterium missa aliam uxorem ductam habere simularet indissolubilitatem matrimonialem defendebat. 

in epistola 1.33 autem de papae primatu Theodorus dicit "quia Petro magno Christus Deus post caelorum regni claues etiam principatus pastoralis dignitatem dedit ad Petrum uel eius successorem quicquid noui in ecclesia catholica ab eis qui adducuntur ut a uero aberrent fit referendum est."

in testamento autem Theodorus dicit "non possidebis seruum aut in usum tuum aut in monasterii usum aut in agros hominem qui ad Dei imaginem factus est. hoc enim solis hominibus saecularibus concessum est sicut conubium." e qua sententia Theodorus tantum laudabilis est quantum seruituti aduersatur.

10/05/2016

opera Latina

ut ab Iacobo Rubino didici, hic apud uniuersitatem Turicensem multa opera Latina inueniri possunt.

9/29/2016

Graeci et concilium Tridentinum de conubio

ut hic refertur, in hoc libro qui de matrimonio Christiano scriptus est praesertim in paginis 389 proximisque et in paginis 407-420 disseritur de Graecorum schismaticorum praxi et concilii Tridentini sessionis uicesimae quartae canone septimo.

9/26/2016

sancti Thomae Aquinatis de aduenis sententiae

ut hic refertur, sanctus Thomas Aquinas in Summa theologiae dicit "respondeo dicendum quod cum extraneis potest esse hominum conuersatio dupliciter: uno modo pacifice, alio modo hostiliter. et quantum ad utrumque modum ordinandum, lex conuenientia praecepta continebat. tripliciter enim offerebatur Iudaeis occasio ut cum extraneis pacifice communicarent: primo quidem quando extranei per terram eorum transitum faciebant quasi peregrini; alio modo quando in terram eorum adueniebant ad inhabitandum sicut aduenae, et quantum ad utrumque, lex misericordiae praecepta proposuit, nam Exod. XXII dicitur 'aduenam non contristabis' et XXIII dicitur 'peregrino molestus non eris'; tertio uero quando aliqui extranei totaliter in eorum consortium et ritum admitti uolebant. et in his quidam ordo attendebatur. non enim statim recipiebantur quasi ciues, sicut etiam apud quosdam gentilium statutum erat ut non reputarentur ciues nisi qui ex auo uel abauo ciues exsisterent, ut philosophus dicit in III Polit. et hoc ideo quia si statim extranei aduenientes reciperentur ad tractandum ea quae sunt populi possent multa pericula contingere dum extranei non habentes adhuc amorem firmatum ad bonum publicum aliqua contra populum attentarent. et ideo lex statuit ut de quibusdam gentibus habentibus aliquam affinitatem ad Iudaeos scilicet de Aegyptiis apud quos nati fuerant et nutriti et de Idumaeis filiis Esau fratris Iacob in tertia generatione reciperentur in consortium populi; quidam uero quia hostiliter se ad eos habuerant sicut Ammonitae et Moabitae nunquam in consortium populi admitterentur; Amalecitae autem qui magis eis fuerant aduersati et cum eis nullum cognationis habebant consortium quasi hostes perpetui haberentur; dicitur enim Exod. XVII, 'bellum Dei erit contra Amalec a generatione in generationem'." (IaIIae 105.3)

9/05/2016

subiectionis reciprocae coniugalis thesis

Ioannes Paulus papa II quae epistola apostolica "Mulieris dignitatem" appellatur in ea epistola haec dicit:

"epistulae ad Ephesios auctor nullam percipit repugnantiam inter sic expressam adhortationem atque comprobationem illius rei 'mulieres uiris suis sint subiectae sicut Domino, quoniam uir caput est mulieris'. nouit auctor interpretationem hanc multo etiam altius inhaerentem moribus religiosisque traditionibus eius temporis comprehendi nouo modo debere atque impleri sicut ab iis qui sunt 'subiecti inuicem in timore Christi' eo magis quod uir dicitur caput mulieris sicut Christus caput est ecclesiae scilicet ut 'se ipsum traderet pro ea' atqui se ipsum tradere pro ea idem ualet ac uel propriam tradere uitam. sed cum in necessitudine Christi [et] ecclesiae subiectio solius ecclesiae sit, in necessitudine mariti [et] uxoris subiectio non est unius dumtaxat partis uerum prorsus reciproca". 

contra illam autem thesin, quod in Christi ecclesiaeque relatione subiectio solius ecclesiae est sed in mariti uxorisque relatione subiectio non solius uxoris sed reciproca est, hic Iosua Cuschus (Kusch) haec argumentatur.

cum sanctus Paulus eo uocabulo Graeco quod est "hypotasso" utitur, ut in ad Romanos epistola 13.1, 5 et in ad Titum epistola 2.9 et in ad Ephesios epistola 5.24 et in ad Corinthios epistola prima 15.27-28, tunc importatur relatio alterius qui in ordine superior sit et alterius qui in ordine inferior sit. 

in autem ad Ephesios epistola 5.21, ubi sanctus Paulus "hypotassomenoe alleloes" Graece dicit, ibi fortasse uidetur importari subiectio reciproca, e qua maritum se uxori et uxorem se marito subiicere oporteat. tamen id quod est "hypotassomenoe alleloes" non necesse est importare quemque generis participem se ceteris participibus omnibus et singulis subiicere. nam exempli gratia in apocalypsis libro 6.4 Graece dicitur "allelus sphaxusin" qua importatur non quisque generis particeps ceteros participes omnes et singulos interficere, quod fieri non potest, sed alii generis participes alios participes interficere. ergo cum sanctus Paulus "hypotassomenoe alleloes" dicit, dicere uelle potest alios Christianos se aliis subiicere, nec necesse est arbitrari sanctum Paulum dicere uelle duorum Christianorum utrumque alteri se subiicere.

porro sanctus Paulus in ad Corinthios epistola prima 15.27-28, ubi omnia Christo subiecta esse dicit, ibi ex omnibus dictis Deum Patrem excipit; nam Deo Patri ipse Christus se subiicit. namque Filius Patri se subiicit sed non Pater Filio. ergo ibi non est subiectio reciproca.

ergo cum sanctus Paulus id quod est "hypotasso" ad mariti et uxoris relationem adhibet, importatur non subiectio reciproca sed, ut illo uocabulo Graeco importari solet, relatio alterius qui in ordine superior sit et alterius qui in ordine inferior sit. et patet uter superior sit. nam sanctus Paulus exempli gratia Graece dicit "hos he ecclesia hypotassetae to Christo, hutos cae hae gynaeces toes andrasin" (ad Ephesios 5.24).

contra illam Ioannis Pauli papae II thesin etiam hae Leonis papae XIII et Pii papae XI sententiae memorari possunt.

nam Leo papa XIII in ea epistola quae "Arcanum" appellatur dicit "uir est familiae princeps et caput mulieris, quae tamen quia caro est de carne illius et os de ossibus eius subiiciatur pareatque uiro in morem non ancillae sed sociae, ut scilicet oboedientiae praestitae nec honestas nec dignitas absit. in eo autem qui praeest et in hac quae paret, cum imaginem uterque referant alter Christi altera Ecclesiae, diuina caritas esto perpetua moderatrix officii."

et Pius papa XI in ea epistola quae "Casti connubii" appellatur dicit "cum hac eadem caritate reliqua coniugii tam iura quam officia componantur necesse est ita ut non solum iustitiae lex sed etiam caritatis norma sit illud Apostoli 'uxori uir debitum reddat; similiter autem et uxor uiro.' firmata denique huius caritatis uinculo domestica societate, floreat in ea necesse est ille qui ab Augustino uocatur ordo amoris. qui quidem ordo et uiri primatum in uxorem et liberos et uxoris promptam nec inuitam subiectionem obtemperationemque complectitur, quam commendat Apostolus his uerbis: 'mulieres uiris suis' subditae sint 'sicut Domino; quoniam uir caput est mulieris sicut Christus caput est Ecclesiae'. haec autem obtemperatio non libertatem negat neque aufert quae ad mulierem tam pro humanae personae praestantia quam pro nobilissimis uxoris matris sociae muneribus pleno iure pertinet, neque obsecundare eam iubet quibuslibet uiri optatis ipsi forte rationi uel uxoris dignitati minus congruentibus, nec denique uxorem aequiparandam docet personis quae in iure minores dicuntur quibus ob maturioris iudicii defectum uel rerum humanarum imperitiam liberum suorum iurium exercitium concedi non solet, sed uetat exaggeratam illam licentiam quae familiae bonum non curat, uetat in hoc familiae corpore cor separari a capite cum maximo totius corporis detrimento et proximo ruinae periculo. si enim uir est caput mulier est cor, et sicut ille principatum tenet regiminis haec amoris principatum sibi ut proprium uindicare potest et debet. haec dein uxoris uiro suo obtemperatio, ad gradum et modum quod attinet, uaria esse potest pro uariis personarum locorum temporum condicionibus; immo si uir officio suo defuerit uxoris est uices eius in dirigenda familia supplere. at ipsam familiae structuram eiusque legem praecipuam a Deo constitutam et firmatam euertere aut tangere numquam et nusquam licet."