12/20/2016

de iudicando papa sententiae

Gratianus in Decreti parte prima in distinctione XL dicit "si papa suae et fraternae salutis negligens deprehenditur inutilis et remissus in operibus suis et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihilo minus innumerabiles populos cateruatim secum ducit primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in aeternum uapulaturus. huius culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus nisi deprehendatur a fide deuius, pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius orat quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animaduertit propensius pendere." 

Innocentius papa III in sermone secundo qui ad consecrationem pontificis maximi pertinet, ut in patrologiae Latinae uolumine CCXVII in columna DCLVI refertur, dicit "in tantum enim fides mihi necessaria est ut cum de ceteris peccatis solum Deum iudicem habeam propter solum peccatum quod in fide committitur possem ab ecclesia iudicari. nam qui non credit iam iudicatus est."

Thomas Caietanus quem librum de comparatione auctoritatis papae et concilii scripsit in eius libri capite XXIII dicit "una media rationabilisque sententia est quod papa haereticus post duas monitiones deponendus est ipso Paulo apostolo hoc diffiniente ad Titum tertio 'haereticum hominem post unam et secundam correctionem deuita.'....idcirco papa haereticus post primam et secundam mo[ni]tionem delinquens in fide deuitandus est depositione."

Robertus cardinalis Bellarminus quem librum secundum de Romano pontifice scripsit in eius libri capite XXX dicit "est ergo quinta opinio uera, papam haereticum manifestum per se desinere esse papam et caput, sicut per se desinit esse Christianus et membrum corporis ecclesiae, quare ab ecclesia posse eum iudicari et puniri."

Franciscus Suarius quod opus de triplici uirtute theologica scripsit in eo opere 10.6.10 dicit "alii ergo fatentur, ecclesiam in casu haeresis esse pontifice superiorem, sed difficile hoc dictu est. nam Christus dominus papam constituit absolute supremum iudicem; canones etiam indifferenter et generaliter id affirmant; ac tandem ecclesia nullum actum iurisdictionis exercere ualet in papam neque confert illi potestatem eligendo sed personam designat cui Christus per se confert potestatem. quando ergo ecclesia papam haereticum deponeret, non ipsa tamquam superior id praestaret sed ex consensione Christi domini iuridice declararet eum haereticum esse atque adeo prorsus indignum pontificis dignitate tuncque ipso facto immediate a Christo deponeretur depositusque maneret inferior ac posset puniri."