12/30/2016

sanctorum de Mahumetismo sententiae

in martyrologio Romano a.d. IX kal. Mar. sanctus Petrus Mauimenus refertur quibusdam Arabibus ad se aegrotum uenientibus dixisse "omnis qui fidem Christianam catholicam non amplectitur damnatus est sicut et Mahumet pseudopropheta uester" et ideo ab iis necatus esse.

sanctus Ioannes Damascenus in de haeresibus libri parte 101 dicit



de quibusdam sex sanctis sanctus Eulogius in libri memorialis sanctorum secundi parte quarta haec refert "hi sex uiri fortissimi et praeclarissimi simul ad expugnandum hostem improbum descendentes omnes quasi ex uno ore clamauerunt dicentes 'et nos sub eadem professione, o iudex, manemus quapridem confratres nostri sanctissimi Isaac et Sanctius deciderunt; exerce sententiam, crudelitatem exaggera, et in ultionem tui uatis totis exardesce furoribus. quoniam Christum Deum ueraciter confitentes praeuium Antichristi et auctorem profani dogmatis uatem uestrum esse profitemur. uosque letali suco prophetismi eius infectos et uirulento praedicamine Zabuli propinatos aeterna postmodum luituros tormenta scientes dolemus, uestramque orbitatem et ignorantiam satis deflemus.' haec cum animoso spiritu sancti Dei professi sunt statim decollari iubentur."

et in eiusdem libri parte decima quidam sancti haec iudici dixisse referuntur "nulla, o arbiter, temporis affluentia lucris comparatur aeternis quorum gratia hanc uitam despicientes per fidem Iesu Christi qua omnis sanctitatis operator iustificatur eius denique in futurum benedictionis requie quae sanctis promissa est nos potituros confidimus. omnem uero cultum qui a Christi diuinitate dissentit nec profitetur sanctae trinitatis essentiam refutat baptismum infamat Christicolas sacerdotio derogat omnino reprobum iudicamus, pro nihilo rerum labentia computantes quae non diu subsistunt. quae autem diligentibus se Christus promisit cum sint ineffabilia semper tamen indefessa iugitate perdurant et nec oculis contemplantur nec aure captantur nec corde perpenduntur." et de sancto Georgio haec referuntur "his oppido in professione sua demorantibus lictoribus perimendos instituunt consules sospitem abire sanctum Georgium decernentes pro eo quod iidem ipsi optimates et priores palatii nihil conuiciorum proferentem eum aduersus uatem suum audissent. ille uero minister egregius protinus ut se comperit derelinqui nec sub uno cum sociis ictu mucronis perimendum institui 'cur,' ait 'o principes, de professione mea quam coram uobis non protuli dubitatis aut putatis me de discipulo Satanae quidquam prosperum cogitare? ego enim, ut uerius agnoscatis, illum angelum qui eidem praeceptori uestro transfigurando se in spiritum lucis apparuit daemonem credo fuisse et hunc cunctis abiectiorem hominibus adiudico, utpote diaboli credulum Antichristi ministrum et uitiorum omnium labyrinthum qui non solum se uoragini barathri immerserit uerum et uos sequipedas sua per inania instituta aeternis dedicarit incendiis.'"


sanctus Thomas Aquinas in summa contra gentiles 1.6.7 dicit "hi uero qui sectas errorum introduxerunt processerunt uia contraria, ut patet in Mahumeto qui carnalium uoluptatum promissis ad quorum desiderium carnalis concupiscentia instigat populos illexit. praecepta etiam tradidit promissis conformia uoluptati carnali habenas relaxans in quibus in promptu est a carnalibus hominibus oboediri. documenta etiam ueritatis non attulit nisi quae de facili a quolibet mediocriter sapiente naturali ingenio cognosci possint; quin potius uera quae docuit multis fabulis et falsissimis doctrinis immiscuit. signa etiam non adhibuit supernaturaliter facta quibus solis diuinae inspirationi conueniens testimonium adhibetur dum operatio uisibilis quae non potest esse nisi diuina ostendit doctorem ueritatis inuisibiliter inspiratum sed dixit se in armorum potentia missum quae signa etiam latronibus et tyrannis non desunt....alios armorum uiolentia in suam legem coegit. nulla etiam diuina oracula praecedentium prophetarum ei testimonium perhibent. quin potius quasi omnia ueteris et noui testamenti documenta fabulosa narratione deprauat, ut patet eius legem inspicienti. unde astuto consilio libros ueteris et noui testamenti suis sequacibus non reliquit legendos ne per eos falsitatis argueretur."

12/27/2016

potestne ars grammatica populi mores saluare?

in hoc tractatu Thaddaeus Cozinius inter alia hanc thesin proponit hominem uerborum intelligentia usuque idoneo sic affici ut omnia ea quae ad eius institutionem necessaria sint opera sua perficere possit.

12/20/2016

de iudicando papa sententiae

Gratianus in Decreti parte prima in distinctione XL dicit "si papa suae et fraternae salutis negligens deprehenditur inutilis et remissus in operibus suis et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihilo minus innumerabiles populos cateruatim secum ducit primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in aeternum uapulaturus. huius culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus nisi deprehendatur a fide deuius, pro cuius perpetuo statu uniuersitas fidelium tanto instantius orat quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animaduertit propensius pendere." 

Innocentius papa III in sermone secundo qui ad consecrationem pontificis maximi pertinet, ut in patrologiae Latinae uolumine CCXVII in columna DCLVI refertur, dicit "in tantum enim fides mihi necessaria est ut cum de ceteris peccatis solum Deum iudicem habeam propter solum peccatum quod in fide committitur possem ab ecclesia iudicari. nam qui non credit iam iudicatus est."

Thomas Caietanus quem librum de comparatione auctoritatis papae et concilii scripsit in eius libri capite XXIII dicit "una media rationabilisque sententia est quod papa haereticus post duas monitiones deponendus est ipso Paulo apostolo hoc diffiniente ad Titum tertio 'haereticum hominem post unam et secundam correctionem deuita.'....idcirco papa haereticus post primam et secundam mo[ni]tionem delinquens in fide deuitandus est depositione."

Robertus cardinalis Bellarminus quem librum secundum de Romano pontifice scripsit in eius libri capite XXX dicit "est ergo quinta opinio uera, papam haereticum manifestum per se desinere esse papam et caput, sicut per se desinit esse Christianus et membrum corporis ecclesiae, quare ab ecclesia posse eum iudicari et puniri."

Franciscus Suarius quod opus de triplici uirtute theologica scripsit in eo opere 10.6.10 dicit "alii ergo fatentur, ecclesiam in casu haeresis esse pontifice superiorem, sed difficile hoc dictu est. nam Christus dominus papam constituit absolute supremum iudicem; canones etiam indifferenter et generaliter id affirmant; ac tandem ecclesia nullum actum iurisdictionis exercere ualet in papam neque confert illi potestatem eligendo sed personam designat cui Christus per se confert potestatem. quando ergo ecclesia papam haereticum deponeret, non ipsa tamquam superior id praestaret sed ex consensione Christi domini iuridice declararet eum haereticum esse atque adeo prorsus indignum pontificis dignitate tuncque ipso facto immediate a Christo deponeretur depositusque maneret inferior ac posset puniri."