1/17/2017

decalogi indispensibilitas

sanctus Thomas Aquinas (Summa theologiae IaIIae.100.8) dicit:

"praecepta autem decalogi continent ipsam intentionem legislatoris scilicet Dei. nam praecepta primae tabulae quae ordinant ad Deum continent ipsum ordinem ad bonum commune et finale quod Deus est; praecepta autem secundae tabulae continent ipsum ordinem iustitiae inter homines obseruandae ut scilicet nulli fiat indebitum et cuilibet reddatur debitum; secundum hanc enim rationem sunt intelligenda praecepta decalogi. et ideo praecepta decalogi sunt omnino indispensabilia."

"occisio hominis prohibetur in decalogo secundum quod habet rationem indebiti; sic enim praeceptum continet ipsam rationem iustitiae. lex autem humana hoc concedere non potest quod licite homo indebite occidatur. sed malefactores occidi uel hostes reipublicae hoc non est indebitum. unde hoc non contrariatur praecepto decalogi nec talis occisio est homicidium quod praecepto decalogi prohibetur, ut Augustinus dicit, in I de Lib. Arb. et similiter si alicui auferatur quod suum erat si debitum est quod ipsum amittat hoc non est furtum uel rapina quae praecepto decalogi prohibentur. et ideo quando filii Israel praecepto Dei tulerunt Aegyptiorum spolia non fuit furtum quia hoc eis debebatur ex sententia Dei. similiter etiam Abraham cum consensit occidere filium non consensit in homicidium quia debitum erat eum occidi per mandatum Dei qui est dominus uitae et mortis. ipse enim est qui poenam mortis infligit omnibus hominibus iustis et iniustis pro peccato primi parentis cuius sententiae si homo sit exsecutor auctoritate diuina non erit homicida sicut nec Deus. et similiter etiam Osee accedens ad uxorem fornicariam uel ad mulierem adulteram non est moechatus nec fornicatus quia accessit ad eam quae sua erat secundum mandatum diuinum qui est auctor institutionis matrimonii. sic igitur praecepta ipsa decalogi quantum ad rationem iustitiae quam continent immutabilia sunt, sed quantum ad aliquam determinationem per applicationem ad singulares actus, ut scilicet hoc uel illud sit homicidium furtum uel adulterium aut non, hoc quidem est mutabile quandoque sola auctoritate diuina in his scilicet quae a solo Deo sunt instituta sicut in matrimonio et in aliis huiusmodi, quandoque etiam auctoritate humana sicut in his quae sunt commissa hominum iurisdictioni. quantum enim ad hoc homines gerunt uicem Dei non autem quantum ad omnia."