5/30/2017

Caroli cardinalis Caffarrae sententiae

hic Carolus cardinalis Caffarra dicit "duae sunt creationis columnae: persona humana in hoc quod ad mundum materialem redigi non potest, et unio coniugalis inter uirum et feminam, in quo loco Deus nouas personas humanas 'ad imaginem et similitudinem suam' creat. infantis quidem abortus in ius subiectiuum axiologice elatus illam columnam destruit; consortium autem homosexuale ubi quasi conubio aequale et ideo nobile tractatur ibi hanc columnam delet. his radici est opera Satanae, qui id quod actu contra creationem est aedificare uult."

5/23/2017

Eduardi Elgari pompa prima

hic est.

"Ligulae Chrononicae" ludi electronici carmina


anni 600 carmen hic est.

contra Lauum pugnae partis secundae carmen hic est.

magice obseratae ianuae carmen hic est.

regni Zelii carmen hic et hic et hic est.

Schalae carmen hic est.

Constantinopolis imagines pictae

hic exhibentur talis Constantinopolis imagines qualis fuisse putatur.

5/22/2017

quae scientia ad rem non pertinere dicitur

hic Rogerius Scruton dicit "exempli gratia ubi lingua Latina et Graeca quippe quae ad rem non pertineant dimissae sunt....ibi quae litterae et historia his linguis quae mundum mutauerunt menti inquirenti aperiuntur eae litterae et historia omittuntur, ibi quae disciplina earum alto et firmato systemate grammatico impertitur ea disciplina omittitur. linguae antiquae nobis clare ostendunt quasdam res per se nec solummodo usus proximi gratia animum tenere posse, quas intellegens paruulus fortasse cognoscat quatenus eorum quae ad rem pertineant studium ad uitam intellectualem non pertineat. insuper quae scientia ad rem non pertinet eius scientiae studium ideo menti disciplinae est" et quod praeceptores sui "hoc solum sciebant quod patrimonium et una eius tradendi officium acceperant....in me animam quae hoc patrimonium assumere poterat inuenerunt. eis illud satis erat. nec magis se rogabant pertineretne corpus musicum classicum ad ea quae ut animum meum tenerent tunc contingebat, quam mathematici rogant utrum quae theoremata docent ea theoremata discipulis problemata rationaria soluentibus auxilio futura sint necne, sed pro certo habebant quam scientiam musicam impertire uolebant eam scientiam quippe quae indubitabiliter habitu digna esset acceptam mihi non prodesse non posse."

5/11/2017

impetuum terroristicorum charta geographica

hic est impetuum terroristicorum charta geographica.