6/26/2017

loci Alcoranici de hoc quomodo homines non Mahumetani tractandi sint

hic referuntur loci Alcoranici in quibus Mahumetistis praecipitur quomodo oporteat alios homines tractare: 2.191, 9.123, 9.5, 3.85, 9.30, 5.33, 22.19, 8.65, 3.28, 8.12, 8.60 (Alcoranus hic Anglice legi potest).

alteruter et uterque uocabula

sanctus Augustinus de daemonibus disserens (de ciuitate Dei 9.13) dicit "tunc enim medii essent, si haberent et ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum sed cum singulis utrorumque communia: sicut homo medium quiddam est sed inter pecora et angelos, ut quia pecus est animal irrationale atque mortale angelus autem rationale et immortale medius homo esset...habens cum pecoribus mortalitatem rationem cum angelis animal rationale mortale."

6/22/2017

Henrici Boulad sacerdotis sententiae

ut hic refertur, Henricus Boulad Societatis Iesu sacerdos ad eum qui se Franciscum papam appellat scripsit: "mihi uidetur habitum patulum et tolerantiam et caritatem Christianam praetendens ecclesia Catholica in ideologiae liberalisticae et sinistrae laqueum cecidisse, quae ideologia populos occidentales delet. omnia enim ea quae illam ideologiam non suscipiunt in 'rectitudinis politicae' nomine statim ignominia notantur. multi autem existimant quendam thesium tuarum numerum illi ideologiae conuenire teque quippe qui nihil tibi minui sentias nunc hoc nunc illud concedere et ueritatis impendio nunc hanc uiam mediam nunc illam suscipere. populi autem occidentales in rebus ethicis moralibusque et religionalibus et spiritalibus perturbantur. ii populi ad hoc ut e confusione sua emergant non rerum uere dolorosarum tractatione relatiuistica adiuuabuntur. nam ei qui Mahumetismum omnium rerum impendio defendat et eam quae res horribiles in eius nomine cotidie fiunt ab iis rebus purgare conetur euenit ut is ueritatem prodat. Iesus autem nobis dixit 'ueritas uos liberabit.' quippe qui in hac re omnem uiam mediam recusabat sciebat quid fatum suum esset. eum sequentes Christiani innumerabiles martyrium uiae mediae antetulerunt, sicut etiamnunc hodie in Aegypto et aliis locis fit. Christiani et occidentales et orientales in maxima fragilitate sua a te aliquid aliud quam sententias incertas et tutas quae res ueras obscurent exspectant....tempus est contra hunc Mahumetisticismum qui in populos occidentales et ceteros mundi populos impetus facit a silentio dedecoro et erubescentiae indiciuo emergere. talem animum qui systematice conciliet plerique Mahumetistae existimant timoris et imbecillitatis indiciuum esse. si Iesus nobis dixit, 'beati pacifici', nobis non dixit, 'beati pacifistae'. haec autem sententia, quod pax quolibet impendio uel quolibet pretio eadem est, mere et simpliciter ueritatem prodit."

6/19/2017

Elon Muscus et ducendi ars


hic referuntur hae Elontis Musci sententiae: "nulla uerba exprimere possunt quantae curae incolumitas uestra et salus mihi sint. mihi enim cor frangitur quandocumque aliquis raedas aedificans et Teslam prosperam facere quam optime conans uulneratur. quod ad futurum pertinet, rogaui ut omnia uulnera nullo praeterito mihi ipsi referantur. turmam salutarem hebdomadatim conuenio, et omnes homines uulneratos cum primum ii singuli sanati sunt conuenire uelim ut ex iis exacte intellegam quid nobis faciendum sit ut rem meliorem faciamus. deinde ad agmen fabrile descendam et quo munere illi funguntur eodem munere fungar. hoc oportet omnes magistros Teslanos e more facere. apud Teslam ab acie prima non quasi ab ulla tuta et commoda turre eburnea ducimus. oportet magistros suae quemque turmae incolumitatem incolumitati suae antehabere."

Iustinus Barisus autem qui illa rettulit dicit "facultas faciendi ut animi motus prosint potius quam obstent ducibus efficacibus necessaria est" et "duces uere efficaces sciunt ad excitandos assectatores necesse esse id quod praedicant facere et exemplum dare" et assectatores hoc scire indigere quod ipsi a magistro proteguntur.

6/01/2017

Raimundi cardinalis Burci de Mahumetismo sententiae

ut in hac datotheca refertur, Raimundus cardinalis Burcus dixit "non credo uerum esse quod nos omnes [Christiani et Mahumetistae] unum Deum adoramus. nam deus Mahumetisticus gubernator est. idest, in radice Mahumetismus est, Saria eorum lex est, et necesse esse putatur euenire ut ea lex, quae a deo Mahumetistico procedit, omni homini dominetur. neque ea lex supra dilectionem condita est. quod nos omnes in dilectionem credimus haud recte dicitur. et quamquam fortasse nobis contingit ut Mahumetistae singuli homines mites et benigni et cetera inueniantur tamen intellegendum est quod id quod ei intime credunt id cui ei in corde dediti sunt denique poscit ut ei mundum gubernent." et quae concilii oecumenici Vaticani secundi litterae "Nostra aetate" appellantur de iis litteris dixit "litterae dogmaticae non sunt."