6/22/2017

Henrici Boulad sacerdotis sententiae

ut hic refertur, Henricus Boulad Societatis Iesu sacerdos ad eum qui se Franciscum papam appellat scripsit: "mihi uidetur habitum patulum et tolerantiam et caritatem Christianam praetendens ecclesia Catholica in ideologiae liberalisticae et sinistrae laqueum cecidisse, quae ideologia populos occidentales delet. omnia enim ea quae illam ideologiam non suscipiunt in 'rectitudinis politicae' nomine statim ignominia notantur. multi autem existimant quendam thesium tuarum numerum illi ideologiae conuenire teque quippe qui nihil tibi minui sentias nunc hoc nunc illud concedere et ueritatis impendio nunc hanc uiam mediam nunc illam suscipere. populi autem occidentales in rebus ethicis moralibusque et religionalibus et spiritalibus perturbantur. ii populi ad hoc ut e confusione sua emergant non rerum uere dolorosarum tractatione relatiuistica adiuuabuntur. nam ei qui Mahumetismum omnium rerum impendio defendat et eum quae res horribiles in eius nomine cotidie fiunt ab iis rebus purgare conetur euenit ut is ueritatem prodat. Iesus autem nobis dixit 'ueritas uos liberabit.' quippe qui in hac re omnem uiam mediam recusabat sciebat quid fatum suum esset. eum sequentes Christiani innumerabiles martyrium uiae mediae antetulerunt, sicut etiamnunc hodie in Aegypto et aliis locis fit. Christiani et occidentales et orientales in maxima fragilitate sua a te aliquid aliud quam sententias incertas et tutas quae res ueras obscurent exspectant....tempus est contra hunc Mahumetisticismum qui in populos occidentales et ceteros mundi populos impetus facit a silentio dedecoro et erubescentiae indiciuo emergere. talem animum qui systematice conciliet plerique Mahumetistae existimant timoris et imbecillitatis indiciuum esse. si Iesus nobis dixit, 'beati pacifici', nobis non dixit, 'beati pacifistae'. haec autem sententia, quod pax quolibet impendio uel quolibet pretio eadem est, mere et simpliciter ueritatem prodit."