1/31/2017

Becharas Petrus cardinalis Raius de Mahumetistis refert

ut hic refertur, Becharas Petrus cardinalis Raius dixit "a Mahumetistis multoties audiui eos in animo habere Europam his duobus telis uincere: fide et partu."

1/30/2017

nonnullae de conubio sententiae Christianae aetate antiquiore dictae


PARS PRIMA

Hermae pastoris mandato quarto inest hic dialogus:

"permitte mihi, domine, ut te pauca interrogem."

"dic."

"domine, si uxorem quis habeat in Domino fidelem et eam postea adulteram deprehendat quaero an peccet si cum illa uiuat."

"quandiu delicta illius ignorauerit non peccat; si autem illius peccatum cognouerit et mulier paenitentiam sui non egerit sed in eadem nequitia perseuerauerit delinquet uir si cum ea uiuat et particeps conscientiae eius fiet."

"quid ergo faciat maritus si uxor in eodem uitio perseuerauerit?"

"dimittat illam et ipse [se] contineat. quodsi dimissa illa aliam uxorem duxerit et ipse adulterium committit."

"si autem, domine, posteaquam ab eodem dimissa est mulier et gerit paenitentiam et ad maritum suum reuerti uoluerit non recipietur?"

"si recepta non fuerit peccabit maritus et grande in se delictum admittet. omnis quae paenitentiam delictorum agit recipi quidem cum uenia debet sed non ad singula; seruo enim Dei una paenitentiae uenia indulgetur. ideo ergo maritus post diuortium uxoris aliam non debet ducere ne paenitentiae occasionem mulieri auferat. haec res tam uiro quam mulieri communis est."

PARS SECVNDA

Innocentius autem papa I Victricio episcopo Rotomagensi scribens dicit "quae Christo spiritaliter nupserunt et uelari a sacerdote meruerunt, si postea uel publice nupserint uel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam paenitentiam, nisi is cui se iunxerant de saeculo recesserit. si enim de omnibus haec ratio custoditur, ut quaecumque uiuente uiro alteri nupserit habeatur adultera nec ei agendae paenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex eis defunctus fuerit, quanto magis de illa tenenda est quae ante immortali se sponso coniunxerat et postea ad humanas nuptias transmigrauit." (13)

sanctus Zacharias papa scribit "si quis laicus uxorem propriam pellens alteram uel ab alio dimissam duxerit communione priuetur." (monumenta Germaniae historica, epistolae Merouingici et Karolini aeui I.482)

1/25/2017

politiae foederalis actio inutilis in institutione

in huius relationis pagina 70 et aliubi dicitur quod in quos quattuor mutandae scholae modos saltem 3x10^9 thaleri per politiam foederalem nuper impensi sunt ex iis modis nullus effecit ut discipuli in examinationibus litterariis uel mathematicis altiores notas mererent uel ut plures discipuli a schola secundaria graduarentur uel ut plures discipuli in schola tertiaria matricularentur.

1/17/2017

decalogi indispensibilitas

sanctus Thomas Aquinas (Summa theologiae IaIIae.100.8) dicit:

"praecepta autem decalogi continent ipsam intentionem legislatoris scilicet Dei. nam praecepta primae tabulae quae ordinant ad Deum continent ipsum ordinem ad bonum commune et finale quod Deus est; praecepta autem secundae tabulae continent ipsum ordinem iustitiae inter homines obseruandae ut scilicet nulli fiat indebitum et cuilibet reddatur debitum; secundum hanc enim rationem sunt intelligenda praecepta decalogi. et ideo praecepta decalogi sunt omnino indispensabilia."

"occisio hominis prohibetur in decalogo secundum quod habet rationem indebiti; sic enim praeceptum continet ipsam rationem iustitiae. lex autem humana hoc concedere non potest quod licite homo indebite occidatur. sed malefactores occidi uel hostes reipublicae hoc non est indebitum. unde hoc non contrariatur praecepto decalogi nec talis occisio est homicidium quod praecepto decalogi prohibetur, ut Augustinus dicit, in I de Lib. Arb. et similiter si alicui auferatur quod suum erat si debitum est quod ipsum amittat hoc non est furtum uel rapina quae praecepto decalogi prohibentur. et ideo quando filii Israel praecepto Dei tulerunt Aegyptiorum spolia non fuit furtum quia hoc eis debebatur ex sententia Dei. similiter etiam Abraham cum consensit occidere filium non consensit in homicidium quia debitum erat eum occidi per mandatum Dei qui est dominus uitae et mortis. ipse enim est qui poenam mortis infligit omnibus hominibus iustis et iniustis pro peccato primi parentis cuius sententiae si homo sit exsecutor auctoritate diuina non erit homicida sicut nec Deus. et similiter etiam Osee accedens ad uxorem fornicariam uel ad mulierem adulteram non est moechatus nec fornicatus quia accessit ad eam quae sua erat secundum mandatum diuinum qui est auctor institutionis matrimonii. sic igitur praecepta ipsa decalogi quantum ad rationem iustitiae quam continent immutabilia sunt, sed quantum ad aliquam determinationem per applicationem ad singulares actus, ut scilicet hoc uel illud sit homicidium furtum uel adulterium aut non, hoc quidem est mutabile quandoque sola auctoritate diuina in his scilicet quae a solo Deo sunt instituta sicut in matrimonio et in aliis huiusmodi, quandoque etiam auctoritate humana sicut in his quae sunt commissa hominum iurisdictioni. quantum enim ad hoc homines gerunt uicem Dei non autem quantum ad omnia."

1/12/2017

de uictu prouerbia

"duo rogaui te ne deneges mihi antequam moriar: uanitatem et uerba mendacia longe fac a me, mendicitatem et diuitias ne dederis mihi, tribue tantum uictum demensum mihi, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: 'quis est Dominus?' aut egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei." (prouerbiorum liber 30.7-9)

1/11/2017

de femina mala prouerbia


5.3-10

fauum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; nouissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt; cum non obseruet semitam uitae, uagi sunt gressus eius, et ipsa nescit. nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a uerbis oris mei. longe fac ab ea uiam tuam et ne appropinques foribus domus eius. ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli ne forte impleantur extranei uiribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

7.10-27

et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio cauta corde garrula et rebellans quietis impatiens nec ualens in domo consistere pedibus suis nunc foris nunc in plateis et iuxta angulos insidians. apprehensumque deosculatur iuuenem et procaci uultu blanditur dicens “uictimas pro salute uoui; hodie reddidi uota mea; idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te uidere et repperi. stragulatis uestibus lectulum meum straui linteis pictis ex Aegypto; aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo. ueni, inebriemur uoluptatibus; usque mane fruamur amoribus. non est enim uir in domo sua; abiit uia longissima; sacculum pecuniae secum tulit; in die plenae lunae reuersurus est in domum suam”. irretiuit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum. stultus eam sequitur quasi bos ductus ad uictimam sicut irretitur uinculo ceruus donec transfigat sagitta iecur eius uelut si auis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. nunc ergo, fili mi, audi me et attende uerbis oris mei. ne abstrahatur in uiis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius. multos enim uulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea; uiae inferi domus eius penetrantes in interiora mortis.

9.13-18

mulier stulta est clamosa fatua et nihil sciens; sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis ut uocaret transeuntes per uiam et pergentes itinere suo: “qui est paruulus declinet ad me”. et uecordi locuta est: “aquae furtiuae dulciores sunt, et panis in abscondito suauior”. et ignorauit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni conuiuae eius.

21.9, 19

melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.

27.15-16

tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur; qui retinet eam quasi qui uentum teneat et oleum dextera sua tenere reperietur.

30.20-23

talis est et uia mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit “non sum operata malum”. per tria mouetur terra et quattuor non potest sustinere: per seruum cum regnauerit, per stultum cum saturatus fuerit cibo, per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam cum fuerit heres dominae suae.

1/10/2017

femina et conubium

qui scriptor interdum Theophrastus nominatur is scriptor quem librum sanctus Hieronymus primum contra Iouinianum scripsit in eius libri parte 47 disserens ducatne uir sapiens uxorem dixisse refertur si pulchra esset si bene morata si honestis parentibus si ipse sanus ac diues sic sapientem matrimonium aliquando inire sed "haec autem in nuptiis raro uniuersa concordant. non est ergo uxor ducenda sapienti. primum enim impediri studia philosophiae nec posse quemquam libris et uxori pariter inseruire. multa esse quae matronarum usibus necessaria sint pretiosae uestes aurum gemmae sumptus ancillae supellex uaria lecticae et esseda deaurata. deinde per noctes totas garrulae conquestiones: 'illa ornatior procedit in publicum. haec honoratur ab omnibus. ego in conuentu feminarum misella despicior. cur aspiciebas uicinam? quid cum ancillula loquebaris? de foro ueniens quid attulisti?' non amicum habere possumus, non sodalem. alterius amorem suum odium suspicatur. si doctissimus praeceptor in qualibet urbium fuerit nec uxorem relinquere nec cum sarcina ire possumus. pauperem alere difficile est; diuitem ferre tormentum. adde quod nulla est uxoris electio sed qualiscumque obuenerit habenda. si iracunda si fatua si deformis si superba si fetida quodcumque uitii est post nuptias discimus. equus asinus bos canis et uilissima mancipia uestes quoque et lebetes sedile ligneum calix et urceolus fictilis probantur prius et sic emuntur; sola uxor non ostenditur ne ante displiceat quam ducatur. attendenda semper eius est facies et pulchritudo laudanda ne si alteram aspexeris se existimet displicere. uocanda domina; celebrandus natalis eius; iurandum per salutem illius ut sit superstes optandum; honoranda nutrix eius et gerula seruus patrinus et alumnus et formosus assecla et procurator calamistratus et in longam securamque libidinem exsectus spado sub quibus nominibus adulteri delitescunt. quoscumque illa dilexerit ingratis amandi. si totam domum regendam ei commiseris seruiendum est. si aliquid tuo arbitrio reseruaueris fidem sibi haberi non putabit sed in odium uertetur ac iurgia et nisi cito consulueris parabit uenena. anus et haruspices et hariolos et institores gemmarum sericarumque uestium si intromiseris periculum pudicitiae est; si prohibueris suspicionis iniuria. uerum quid prodest etiam diligens custodia cum uxor seruari impudica non possit pudica non debeat? infida enim custos est castitatis necessitas et illa uere pudica dicenda est cui licuit peccare si uoluit. pulchra cito adamatur foeda facile concupiscit. difficile custoditur quod plures amant. molestum est possidere quod nemo habere dignetur. minore tamen miseria deformis habetur quam formosa seruatur. nihil tutum est in quod totius populi uota suspirant. alius forma alius ingenio alius facetiis alius liberalitate sollicitat. aliquo modo uel aliquando expugnatur quod undique incessitur. quod si propter dispensationem domus et languoris solatia et fugam solitudinis ducuntur uxores multo melius seruus fidelis dispensat oboediens auctoritati domini et dispositioni eius obtemperans quam uxor quae in eo se existimat dominam si aduersum uiri faciat uoluntatem id est quod placet non quod iubetur. assidere autem aegrotanti magis possunt amici et uernulae beneficiis obligati quam illa quae nobis imputat lacrimas suas et hereditatis spe uendit illuuiem et sollicitudinem iactans languentis animum desperatione conturbat. quod si ipsa languerit coaegrotandum est et numquam ab eius lectulo recedendum. aut si bona fuerit et suauis uxor (quae tamen rara auis est) cum parturiente gemimus cum periclitante torquemur. sapiens autem numquam solus esse potest. habet secum omnes qui sunt qui umquam fuerunt boni et animum liberum quocumque uult transfert. quod corpore non potest cogitatione complectitur. et si hominum inopia fuerit loquitur cum Deo. numquam minus solus erit quam cum solus erit. porro liberorum causa uxorem ducere ut uel nomen nostrum non intereat uel habeamus senectutis praesidia et certis utamur heredibus stolidissimum est. quid enim ad nos pertinet recedentes e mundo si nomine nostro alius nominetur cum et filius non statim patris uocabulum referat et innumerabiles sint qui eodem appellentur nomine? aut quae senectutis auxilia sunt enutrire domi qui aut prior te forte moriatur aut peruersissimis sit moribus? aut certe cum ad maturam aetatem uenerit tarde ei uidearis mori? heredes autem meliores et certiores amici sunt et propinqui quos iudicio deligas quam quos uelis nolis habere cogaris. licet certior hereditas sit dum aduiuis bene abuti substantia tua quam tuo labore quaesita in incertos usus relinquere."

sanctus Hieronymus ipse autem in eiusdem libri parte 28 dicit "supra in transitu, ubi nobis aduersarius proposuerat Salomonem multinubum qui templum Dei exstruxit, strictim responderam ut per quaestiones reliquas currerem. nunc ne clamitet et hunc et alios in lege patriarchas et prophetas et sanctos uiros a nobis esse temeratos proponamus huius ipsius qui multas uxores et concubinas habuit de nuptiis uoluntatem. nemo enim melius scire potest quid sit uxor uel mulier illo qui passus est. loquitur ergo in prouerbiis 'mulier insipiens et audax inops panis efficitur'. cuius panis? nempe illius qui de caelo descendit statimque subiungit 'terrigenae apud eam pereunt et in profundum inferni incurrunt'. qui sunt terrigenae qui apud eam pereunt? utique illi qui sequuntur primum Adam qui de terra est et non secundum qui de caelo est. et rursum in alio loco 'sicut in ligno uermis ita perdit uirum suum uxor malefica'. si autem asseueraueris hoc de malis coniugibus dictum esse et ego tibi breuiter respondebo, quae enim mihi incumbit necessitas uenire in dubium utrum bona an mala futura sit quam duxero? 'melius est' inquit 'habitare in terra deserta quam cum uxore litigiosa et iracunda'. quam rarum sit uxorem sine his uitiis inueniri nouit ille qui duxit uxorem. unde pulchre Varius Geminus sublimis orator 'qui non litigat' inquit 'caelebs est.' 'melius est habitare in angulo tecti quam cum uxore maledica in domo communi'. si domus communis mariti et uxoris erigit uxorem in superbiam et contumeliam uiro facit quanto magis si ditior uxor fuerit et in domo eius uir manserit. incipit enim non uxor esse sed domina et uiro si offenderit migrandum est. stillicidia eiiciunt hominem in die hiemali de domo sua similiter et mulier maledica de propria domo. assiduis quippe iurgiis et quotidiana garrulitate facit perfluere domum eius et eiicit eum de aedibus suis id est de ecclesia. unde et supra ab eodem Salomone praecipitur 'fili, ne supereffluas'. et apostolus ad Hebraeos 'propterea' inquit 'debemus intendere amplius his quae dicuntur ne forte supereffluamus'. illud uero quis taceat quod sub aenigmate scribitur? 'sanguisugae tres filiae erant dilectione dilectae sed istae non saturauerunt eam et quartae non sufficit dicere satis est; infernus et amor mulieris et terra quae non satiatur aqua et ignis non dicit satis est'. sanguisuga diabolus est; diaboli filiae sunt dilectione dilectae quae satiari interfectorum cruore non possunt. 'infernus et amor mulieris et terra arens et ignis exaestuans'. non hic de meretrice non de adultera dicitur sed amor mulieris generaliter accusatur qui semper insatiabilis est qui exstinctus accenditur et post copiam rursum inops est animumque uirilem effeminat et excepta passione quam sustinet aliud non sinit cogitare. simile quid et in sequenti parabola legimus 'per tria mouetur terra, quartum autem non potest ferre: si seruus regnet, et stultus si saturetur panibus, et odiosa uxor si habeat bonum uirum, et ancilla si eiiciat dominam suam'. ecce et hic inter malorum magnitudinem uxor ponitur. quod si responderis 'sed uxor odiosa' dicam tibi quod et supra. atqui hoc periculum in memet fieri graue est. qui enim ducit uxorem in ambiguo est utrum odiosam an amabilem ducat. si odiosam duxerit ferri non potest. si amabilem amor illius inferno et arenti terrae et incendio comparatur."

Heloissa autem a Petro Abaelardo in epistola prima id est historia calamitatum inter alia dixisse refertur "quae enim conuentio scholarium ad pedisequas scriptoriorum ad cunabula librorum siue tabularum ad colos stylorum siue calamorum ad fusos? quis denique sacris uel philosophicis meditationibus intentus pueriles uagitus nutricum quae hos mitigant naenias tumultuosam familiae tam in uiris quam in feminis turbam sustinere poterit? quis etiam inhonestas illas paruulorum sordes assiduas tolerare ualebit?" et in epistola prima sua dicit "ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro infaustis thalamis reuocare conabar exponere non es dedignatus sed plerisque tacitis quibus amorem coniugio libertatem uinculo praeferebam. Deum testem inuoco si me Augustus uniuerso praesidens mundo matrimonii honore dignaretur totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo praesidendum carius mihi et dignius uideretur tua dici meretrix quam illius imperatrix. non enim quo quisque ditior siue potentior ideo et melior; fortunae illud est hoc uirtutis. nec se minime uenalem aestimet esse quae libentius ditiori quam pauperi nubit et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. certe quamcumque ad nuptias haec concupiscentia ducit merces ei potius quam gratia debetur. certum quippe est eam res ipsas non hominem sequi et se si posset uelle prostituere ditiori. sicut inductio illa Aspasiae philosophae apud Socraticum Aeschinem cum Xenophonte et uxore eius habita manifeste conuincit. quam quidem inductionem cum praedicta philosophia ad reconciliandos inuicem illos proposuisset tali fine conclusit 'quia ubi hoc peregeritis ut neque uir melior neque femina in terris laetior sit profecto semper id quod optimum putabis esse multo maxime requiretis ut et tu maritus sis quam optimae et haec quam optimo uiro nupta sit.'"

1/09/2017

archiepiscopus Mepsilanus Syrianus monet

ut hic Francice et hic Anglice refertur, Nicodemus Dauid Sharaf archiepiscopus Mepsilanus Syrianus homines occidentales monet "expergiscimini. qui nos profugos hic fecerunt eos profugos nolite apud uos acceptare."