7/19/2018

liber titulo 1984


partes memoria dignissimae

"semper intemperantissime Parti fauebant feminae ac praecipue iuniores, sententias politicas ac breues deuorabant, nullius rei nisi studii gratia explorabant, et antiorthodoxiam odorabantur." (10)

"umbra solitaria erat, edens uerum quod nemo umquam audiret. sed dummodo id ederet aliquo modo obscuro continuatio non fracta est. hereditatem humanam producis non efficiendo ut audiaris sed retinenda mente sana." (27)

"tandem futurum erat ut Pars nuntiaret duo et duo quinque facere, et id credere cogereris." (80)

"[Brianides Guinstonio dicit] 'credis rem ueram aliquid obiectiuum esse externum per se actu essens. etiam credis rei uerae naturam per se notam esse. cum autem te ita seducis ut existimes te aliquid uidere, ponis omnes alios idem ac te uidere. sed tibi dico, Guinstoni, rem ueram externam non esse. res uera in mente humana est neque aliubi. non in mente indiuiduali quae errare potest et utcumque mox perit, in Partis mente sola quae uniuersalis et immortalis est. quicquid Pars uerum esse retur uerum est. res uera uideri non potest nisi per Partis oculos tuendo.'" (249)

"[Guinstonius Brianidae dicit] 'duo et duo quattuor sunt.' [Brianides respondet] 'interdum, Guinstoni. interdum quinque sunt. interdum tria sunt. interdum omnia ea simul sunt.'" (250-1)

7/10/2018

Hectoris Gothi Theodisci de rebus demographicis sententiae


hic Hector Gothus Theodiscus dixisse refertur "haud dubium est labem demographicam consilio effectam" et alia de iis qui hominum numerum refrenare uolunt ex quibus aliqui nunc duces ecclesiasticos monent. 

7/09/2018

sancti Roberti cardinalis Bellarmini de rebus politicis sententiae


sanctus Robertus cardinalis Bellarminus quem librum tertium de laicis siue saecularibus scripsit in eius libri parte septima dicit "cum [Gregorius] ait omnes homines natura esse aequales et per peccatum fieri inaequales et ideo unum ab altero regi debere, non intelligit homines natura esse aequales sapientia uel gratia sed aequales in essentia et specie humana, ex qua aequalitate recte colligitur non debere unum alteri dominari quomodo homo dominatur bestiis sed solum debere unum ab altero regi politice" et in parte sexta "hic obseruanda sunt aliqua. primo politicam potestatem in uniuersum consideratam...immediate esse a solo Deo; nam consequitur necessario naturam hominis proinde esse ab illo qui fecit naturam hominis. praeterea haec potestas est de iure naturae; non enim pendet ex consensu hominum; nam uelint nolint debent regi ab aliquo nisi uelint perire humanum genus, quod est contra naturae inclinationem. at ius naturae est ius diuinum; iure igitur diuino introducta est gubernatio, et hoc uidetur proprie uelle Apostolus cum dicit Roman. 13 'qui potestati resistit Dei ordinationi resistit.' secundo nota hanc potestatem immediate esse tamquam in subiecto in tota multitudine; nam haec potestas est de iure diuino. at ius diuinum nulli homini particulari dedit hanc potestatem; ergo dedit multitudini. praeterea sublato iure positiuo non est maior ratio cur ex multis aequalibus unus potius quam alius dominetur. igitur potestas totius est multitudinis....tertio nota hanc potestatem transferri a multitudine in unum uel plures eodem iure naturae; nam respublica non potest per se ipsam exercere hanc potestatem; ergo tenetur eam transferre in aliquem unum uel aliquos paucos et hoc modo potestas principum in genere considerata est etiam de iure naturae et diuino, nec posset genus humanum etiamsi totum simul conueniret contrarium statuere nimirum ut nulli essent principes uel rectores. quarto nota in particulari singulas species regiminis esse de iure gentium non de iure naturae; nam pendet a consensu multitudinis constituere super se regem uel consules uel alios magistratus ut patet et si causa legitima adsit potest multitudo mutare regnum in aristocratiam aut democratiam et e contrario".

6/29/2018

scholae Catholicae et temperantia


haec indagatio a Michaele Gottfried Iacoboque Kirksey acta et per Thomae B. Fordhami societatem edita importat scholarum Catholicarum discipulos quam scholarum publicarum uel aliter priuatarum discipulos maiorem temperantiam exhibuisse.

6/26/2018

quid parentium diuortiatorum filia audire uoluerit


hic Melodia Lugdunensis scribit quae uerba diuortio parentium facto audire uoluerit: "id quod inter matrem tuam et patrem factum est malum erat. nam familiae constitutae sunt ut ii inter se in perpetuum ament, sed non ita in familia tua euenit. nam familia tua te non assentiente refracta est. et nunc tibi supersunt ira et maeror qui iusti sunt. omnia ea quibus animus tuus afficitur naturalia sunt. et per ea cresces...ac florebis. nam e passione Deus gaudium eliciet. et ego tecum ambulabo."

6/23/2018

Pii papae XII sententia


in epistola encyclica titulo Summi pontificatus Pius papa XII dicit "et cum gentes ad humaniorem culturam euehantur et pro rerum uitaeque condicionibus inter se dissimiles fiant non idcirco debent humanae familiae unitatem infringere sed eandem potius familiam suis ipsarum communicatis dotibus animique ornamentis ditare itemque mutuo illo bonorum commercio quod tum solummodo efficienterque haberi potest cum uiuida ac flagrans caritas omnes eiusdem Patris filios omnesque eodem diuino cruore redemptos homines fraterno foedere coagmentat. Iesu Christi ecclesia utpote fidelissima almae diuinaeque sapientiae custos non ea pro certo nititur deprimere uel parui facere quae peculiares cuiusuis nationis notas proprietatesque constituant quas quidem populi iure meritoque quasi sacram hereditatem religiose acerrimeque tueantur. ea siquidem ad unitatem contendit superno illo amore conformatam et altam quo omnes actuose exerceantur non uero ad unam assequendam rerum omnium aequabilitatem externam tantummodo atque adeo insitas uires debilitantem. et curas omnes ac normas quae facultatibus uiribusque sapienter explicandis temperateque augendis inseruiunt quae quidem ex occultis cuiusuis stirpis latebris oriuntur ecclesia approbat maternisque uotis prosequitur si modo officiis non aduersentur quae communis mortalium omnium origo communisque destinatio imponant....diuini uerbi praecones innumeris peruestigationibus per temporum decursum summo labore summoque studio habitis ciuilem enisi sunt uariarum gentium cultum earumque instituta satius digniusque agnoscere atque sua ipsarum animi ornamenta ac dotes ita colare ac prouehere ut faciliora inibi atque uberiora Iesu Christi euangelium incrementa caperet. quidquid in populorum moribus indissolubili uinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur beneuole nullo non tempore perpenditur ac si potest sartum tectumque seruatur." 

quam sententiam "Iesu Christi ecclesia....communisque destinatio imponant" (duobus uerbis ultimis mutatis sed fortasse error est) citans Ioannes papa XXIII in epistola encyclica titulo Mater et magistra dicit "quemadmodum decessor noster Pius XII dilucide monet".

6/22/2018

uiri et feminae in quodam spectaculo teleuisuali


in hoc blogo titulo regum reditu narratur quid in spectaculo teleuisuali quod apud Batauos quasi Superstes est euenerit cum uiri in altera insula feminae in altera collocati essent. scilicet quia de teleuisione agitur fortasse is euentus ficticius erat. sed quid causa esse poterat cur talis euentus fingeretur?

6/18/2018

quid ad limitem fiat


de iis quae ad harum ciuitatum foederatarum limitem australem fiunt hic exponitur quod iis qui de eo auctoritatem habent e legibus unum ex his tribus eligere licet: totam familiam dimittere, et legem nouam iubere, et paruulos a parentibus separare; cf. hic.

5/21/2018

contra ludos athleticos et professionales


contra ludos athleticos et professionales multae et bonae sententiae hic exhibentur. 

5/18/2018

Catholicorum coniuges protestantistici et sacra communio


Gulielmus Iacobus cardinalis Eiik archiepiscopus Utrechtensis in hac epistola haec dicit:

"Germanorum collegii episcopalis multo maior pars suffragati sunt regulis e quibus permitteretur ut protestantista catholici coniunx si nonnullis condicionibus satis fecisset Eucharistiam sumeret....contra autem has regulas Germanorum collegii episcopalis septem participes suffragati sunt et sententiam a quibusdam curiae Romanae dicasteriis petiuerunt. e quo euenit ut Germanorum collegii episcopalis legatio cum curiae Romanae legatione in qua congregationis pro doctrina fidei praefectus inerat Romae colloqueretur. id autem quod sanctus pater respondit per congregationis pro doctrina fidei praefectum Germanorum collegii legationi datum, scilicet quod oportet collegium iterum de litteris emendabilibus colloquium agere et si fieri possit omnium consensu decernere conari, intellegi nullatenus potest....ea quae in iuris canonici codice et ecclesiae catholicae catechismo dicuntur respondere sanctum patrem oportebat, qui utpote sancti Petri successor est 'unitatis tum episcoporum tum fidelium [multitudinis] perpetuum ac uisibile principium et fundamentum' (Lumen gentium 23). sanctum patrem oportebat Germanorum collegii episcopalis legationi regulas claras e doctrina ecclesiae clara moreque tractas dare. ita respondere eum oportebat etiam feminae Lutheranae quae anno 2015 mensis Nouembris die 15 eum rogauerat utrum sibi cum coniuge Catholico communionem suscipere liceret, ac dicere hoc acceptabile non esse potius quam monere ei quippe quae baptizata esset et si e conscientia actura esset communionem suscipere licere. quali defectione claritas non efficitur e tali defectione infertur magna confusio fidelibus et ecclesiae unitas in periculo ponitur."

4/20/2018

duces Christiani Syriaci et impetus recens


hae sunt quorundam ducum Christianorum Syriacorum de Americanorum et Britannorum et Francorum impetu recenti sententiae, e quibus secundam praesertim noto: "nobis magno dolori est hic impetus a ciuitatibus potentibus quibus Syria nihil ullo modo nocuit factus."

4/18/2018

Nouum Eboracum anno 1911


hic est cinematulum de Nouo Eboraco sicut anno 1911 erat.
 

4/16/2018

carmina Zeldalia


carmen principale hic et hic (4:35-6:18) est.

labyrinthi carmen hic est.

ludi primi carmen finale hic est.

ludi secundi carmen initiale hic est.

palatii carmen hic est. 

piscis uentosi carmen hic et hic et hic est.

Zeldae carmen soporiferum hic est.

mundi tenebrosi carmen hic et hic est.

4/12/2018

quinque quaestiones quae potius quam "quid agis?" poni possint


in hoc tractatu disseritur de his quinque quaestionibus quae potius quam "quid agis" (uel fortasse post) poni possint:

1. quae diei tui pars optima erat? (uel mane "quid de hoc die auidissime exspectas?")

2. quod opus hac septimana te maxime excitat?

3. quae consilia noua iamdudum te mouent?

4. dic mihi unum quod nuper cognitum te inspirauit.

5. quid est unum quod hic et nunc facere possimus quo hic (dies, opus, celebratio) quam est melior fiat?  

4/04/2018

linguae in Heluetia

hic disseritur de linguis quae in Heluetia in usu sunt.

3/26/2018

liber ecclesiasticus de feminis


mulieris bonae beatus uir;
numerus enim dierum illius duplex.
mulier fortis oblectat uirum suum
et annos uitae illius in pace implebit.
pars bona mulier bona;
in parte timentium Deum dabitur uiro pro factis bonis.
diuitis autem uel pauperis cor bonum;
in omni tempore uultus illorum hilaris.
a tribus timuit cor meum,
et de quarto facies mea metuit:
delaturam ciuitatis et collectionem populi
calumniam mendacem super mortem omnia grauia;
dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem
et flagellum linguae omnibus communicans.
sicut boum iugum quod mouetur ita et mulier nequam;
qui tenet illam quasi qui apprehendat scorpionem.
mulier ebriosa ira magna et contumelia,
et turpitudo illius non tegetur.
fornicatio mulieris in extollentia oculorum
et in palpebris illius agnoscetur.
in filia peruicaci firma custodiam
ne inuenta occasione utatur sibi.
ab omni irreuerentia oculorum eius caue
et ne mireris si te neglexerit.
sicut uiator sitiens ad fontem os aperiet
et ab omni aqua proxima bibet
et contra omnem palum sedebit
et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
gratia mulieris sedulae delectabit uirum suum,
et ossa illius impinguabit disciplina illius.
datum Dei est mulier sensata et tacita;
non est commutatio eruditae animae.
gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;
omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei
sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
lucerna splendens super candelabrum sanctum
et species faciei super staturam stabilem;
columnae aureae super bases argenteas
et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.
fundamenta aeterna supra petram solidam
et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
in duobus contristatum est cor meum,
et in tertio iracundia mihi aduenit:
uir bellator deficiens per inopiam
et uir sensatus contemptus
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum;
Deus parabit eum ad romphaeam.
duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt:
difficile eruitur negotians a neglegentia,
et non iustificabitur caupo a peccatis. (26.1-28)


filia patri est abscondita uigilia,
et sollicitudo eius aufert somnum:
in adulescentia sua ne forte adulta efficiatur;
uiro nuptum locata ne odibilis fiat;
ne quando polluatur in uirginitate sua
et in paternis suis grauida inueniatur;
ne forte uiro desponsata transgrediatur
aut cum eo commorata ne sterilis inueniatur.
super filiam immodestam confirma custodiam
ne quando faciat te in opprobrium uenire inimicis
in detractionem in ciuitate et obiectionem plebis
et confundat te in multitudine populi.
omni homini ne det speciem
et in medio mulierum non commoretur;
de uestimentis enim procedit tinea,
et a muliere iniquitas mulieris. (42.9-13)

3/13/2018

cur lingua Latina discenda sit


hic Anna Holmquist refert quantum radices et particulas additiuas Latinas discere ad Anglice legendum prosit.

hic autem Francisca Thomasina cui animus discendae linguae Latinae utilitatibus non tenetur dicit "inest animi elatio quoque creatiua operi Anglice transformandae linguae Latinae" et "omnis sententia Latina mysterium est quod soluatur, et translationis gaudium...pollicetur uitam solui et in aliquid nitidum ordinatumque recomponi posse" et "ad linguam Latinam tu non attines; ne actu quidem es. linguae Latinae operam dare exercitio in egotismi mortem est."

3/07/2018

Camillae Paliae sententiae


Camilla Palia in libro primo de personis sexualibus in paginis 37-8 dicit "eorum quae uiri effecerunt catalogum epicum facere possumus....si cultus humanus in manibus femininis relictus esset etiamnunc casas gramineas habitaremus."

hic notat quantum momentum historiae scientia habeat: "credo re uera esse quae uera et solida de uitae humanae 10,000 annis superioribus sciri possint et debeant".

2/19/2018

societates commerciales ueterrimae

ut hic refertur, deuersorium Iaponicum nomine Nissiyama Onsen Keiunkan anno Domini 705 conditum societas commercialis ueterrima esse dicitur, et societas Finnica nomine Stora Enso societas obnoxietatis limitatae incorporata ueterrima.

2/05/2018

"Iedi ultimi" pars optima

quae Iedi ultimi pars sola bona est, ea pars in sedecim particularum modo hic et modo Legoico hic spectari potest.

1/31/2018

mutua uiri et uxoris officia e catechismo Romano II.8.25-27


uerum, ut haec sancta societas sine querela facilius conseruetur, uiri et uxoris officia quae a sancto Paulo et a principe apostolorum Petro descripta sunt tradenda erunt.

ergo uiri munus est uxorem liberaliter et honorifice tractare. qua in re meminisse oportet Euam ab Adamo sociam appellatam esse cum inquit 'mulier, quam dedisti mihi sociam.' cuius rei causa aliqui patres factum esse docuerunt ut ea non ex pedibus sed ex latere uiri formaretur, quemadmodum etiam ex capite condita non est ut se uiri dominam non esse intelligeret sed uiro potius subiectam. decet praeterea uirum in alicuius honestae rei studio semper occupatum esse tum ut ea suppeditet quae ad familiam sustentandam necessaria sunt tum ne inerti otio languescat a quo uitia fere omnia fluxerunt deinde uero familiam recte constituere omnium mores corrigere singulos in officio continere.

rursus autem uxoris partes sunt quas apostolorum princeps enumerat cum inquit 'mulieres subditae sint uiris suis ut et si qui non credunt uerbo per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes in timore sanctam conuersationem uestram quarum non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumenti uestimentorum cultus sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus qui est in conspectu Dei locuples. sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis uiris sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum uocans.' earum quoque praecipuum studium sit filios in religionis cultu educare domesticas res diligenter curare. domi uero libenter se contineant nisi necessitas exire cogat idque sine uiri permissu facere numquam audeant. deinde in quo maxime maritalis coniunctio sita est, meminerint semper secundum Deum magis quam uirum neminem diligendum eoue pluris faciendum esse neminem cui etiam omnibus in rebus quae Christianae pietati non aduersantur morem gerere et obtemperare summa cum alacritate animi oporteat.

1/24/2018

conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et quaedam societates

in hac epistola conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et praeses societatis nomine subsidiorum Catholicorum petunt ut pecunia duabus aliis societatibus quae quaedam doctrinae Catholicae contraria agunt detur. quae autem societates res doctrinae Catholicae contrarias agunt iis societatibus pecuniam non dari oportet.

1/22/2018

scientia logica et computatra

hic Christophorus Dixon de scientia logica et computatris disserit et quomodo utrumque ad alterum se habeat, praesertim quod Georgius Bulus a cuius opere Claudii Sannonis opus et scientia computatralis oritur ipse Aristotelis opere utens hoc in animo habebat ut id quod Renatus Cartesius in geometria fecerat id est pro uerbis notationem algebraicam ponere in scientia logica faceret.

1/09/2018

Ludouici Nigri archiepiscopi sententiae


hic Ludouicus Niger archiepiscopus dixisse refertur:

"decenniis proximis ecclesia...ingressa est cliuum quo eo fertur ut se antichristianismi ui petulanti dedat; sentiendi modo dominanti concedit."

"Franciscus papa quasi putandi modi dominantis instrumentum adhibetur....nunc est coniuentia cuiusdam Christianismi et conuictus laicistici, cui ecclesia nunc negare non posse uidetur."

"oportet modum quo aduenae conuictus participes fiant rationalem esse, nec portae aperiri possunt quasi conuiuium esset nisi clarissime ostendatur quo impendio rerum oeconomicarum humanarum culturalium aduentus aduenarum stet."

"hominum diuersorum susceptionem...non immoderate agi oportet; nam si immoderate agatur eo ferat ut conuictus noster obrutus pereat."  

"ecclesia et fidei cultores sibi Christi contra abusus defendendi officium suscipere debent."

"Iesu in Bethlehem e Maria nati historia uera est et ut talis sic colitur nec mythus est qui ad rem tempore et loco definitam redigatur et in consilia aliena adhibeatur, id quod quidam dicti philosophi fecerunt....septimanis proximis ortus erat mos quo aduenae diem festum potius quam Christi natiuitatem colere uidebamur."

"re uera diffusa est idea sodalitatis Catholicae distorta, quae locum primum solummodo problematibus publicis dat ut ea statim solutionibus quas a sentiendi modo dominanti impositas non a nostri sensu nostro accepit aggrediatur."

"inde fit ut omnes iidem fiant, id quod oeconomiae globalificatae grandi fauet, in qua oeconomia inter alia hoc appetitur quod ordine operariorum ex aduenis creato laboris pretium diminuatur."

1/08/2018

conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et profugi uel aduenae


ut exempli gratia hic disseritur, haec septimana migrationis nationalis appellatur.

ut autem hic in pagina 14 uideri potest, exempli gratia annis 2015 et 2016 conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum 81 x 10^6 et 95 x 10^6 thaleros a politia foederali ad collocandos profugos uel aduenas accepit.