1/31/2018

mutua uiri et uxoris officia e catechismo Romano II.8.25-27


uerum, ut haec sancta societas sine querela facilius conseruetur, uiri et uxoris officia quae a sancto Paulo et a principe apostolorum Petro descripta sunt tradenda erunt.

ergo uiri munus est uxorem liberaliter et honorifice tractare. qua in re meminisse oportet Euam ab Adamo sociam appellatam esse cum inquit 'mulier, quam dedisti mihi sociam.' cuius rei causa aliqui patres factum esse docuerunt ut ea non ex pedibus sed ex latere uiri formaretur, quemadmodum etiam ex capite condita non est ut se uiri dominam non esse intelligeret sed uiro potius subiectam. decet praeterea uirum in alicuius honestae rei studio semper occupatum esse tum ut ea suppeditet quae ad familiam sustentandam necessaria sunt tum ne inerti otio languescat a quo uitia fere omnia fluxerunt deinde uero familiam recte constituere omnium mores corrigere singulos in officio continere.

rursus autem uxoris partes sunt quas apostolorum princeps enumerat cum inquit 'mulieres subditae sint uiris suis ut et si qui non credunt uerbo per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes in timore sanctam conuersationem uestram quarum non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumenti uestimentorum cultus sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus qui est in conspectu Dei locuples. sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis uiris sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum uocans.' earum quoque praecipuum studium sit filios in religionis cultu educare domesticas res diligenter curare. domi uero libenter se contineant nisi necessitas exire cogat idque sine uiri permissu facere numquam audeant. deinde in quo maxime maritalis coniunctio sita est, meminerint semper secundum Deum magis quam uirum neminem diligendum eoue pluris faciendum esse neminem cui etiam omnibus in rebus quae Christianae pietati non aduersantur morem gerere et obtemperare summa cum alacritate animi oporteat.

1/24/2018

conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et quaedam societates

in hac epistola conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et praeses societatis nomine subsidiorum Catholicorum petunt ut pecunia duabus aliis societatibus quae quaedam doctrinae Catholicae contraria agunt detur. quae autem societates res doctrinae Catholicae contrarias agunt iis societatibus pecuniam non dari oportet.

1/22/2018

scientia logica et computatra

hic Christophorus Dixon de scientia logica et computatris disserit et quomodo utrumque ad alterum se habeat, praesertim quod Georgius Bulus a cuius opere Claudii Sannonis opus et scientia computatralis oritur ipse Aristotelis opere utens hoc in animo habebat ut id quod Renatus Cartesius in geometria fecerat id est pro uerbis notationem algebraicam ponere in scientia logica faceret.

1/09/2018

Ludouici Nigri archiepiscopi sententiae


hic Ludouicus Niger archiepiscopus dixisse refertur:

"decenniis proximis ecclesia...ingressa est cliuum quo eo fertur ut se antichristianismi ui petulanti dedat; sentiendi modo dominanti concedit."

"Franciscus papa quasi putandi modi dominantis instrumentum adhibetur....nunc est coniuentia cuiusdam Christianismi et conuictus laicistici, cui ecclesia nunc negare non posse uidetur."

"oportet modum quo aduenae conuictus participes fiant rationalem esse, nec portae aperiri possunt quasi conuiuium esset nisi clarissime ostendatur quo impendio rerum oeconomicarum humanarum culturalium aduentus aduenarum stet."

"hominum diuersorum susceptionem...non immoderate agi oportet; nam si immoderate agatur eo ferat ut conuictus noster obrutus pereat."  

"ecclesia et fidei cultores sibi Christi contra abusus defendendi officium suscipere debent."

"Iesu in Bethlehem e Maria nati historia uera est et ut talis sic colitur nec mythus est qui ad rem tempore et loco definitam redigatur et in consilia aliena adhibeatur, id quod quidam dicti philosophi fecerunt....septimanis proximis ortus erat mos quo aduenae diem festum potius quam Christi natiuitatem colere uidebamur."

"re uera diffusa est idea sodalitatis Catholicae distorta, quae locum primum solummodo problematibus publicis dat ut ea statim solutionibus quas a sentiendi modo dominanti impositas non a nostri sensu nostro accepit aggrediatur."

"inde fit ut omnes iidem fiant, id quod oeconomiae globalificatae grandi fauet, in qua oeconomia inter alia hoc appetitur quod ordine operariorum ex aduenis creato laboris pretium diminuatur."

1/08/2018

conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et profugi uel aduenae


ut exempli gratia hic disseritur, haec septimana migrationis nationalis appellatur.

ut autem hic in pagina 14 uideri potest, exempli gratia annis 2015 et 2016 conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum 81 x 10^6 et 95 x 10^6 thaleros a politia foederali ad collocandos profugos uel aduenas accepit.