1/09/2018

Ludouici Nigri archiepiscopi sententiae


hic Ludouicus Niger archiepiscopus dixisse refertur:

"decenniis proximis ecclesia...ingressa est cliuum quo eo fertur ut se antichristianismi ui petulanti dedat; sentiendi modo dominanti concedit."

"Franciscus papa quasi putandi modi dominantis instrumentum adhibetur....nunc est coniventia cuiusdam Christianismi et conuictus laicistici, cui ecclesia nunc negare non posse uidetur."

"oportet modum quo aduenae conuictus participes fiant rationalem esse, nec portae aperiri possunt quasi conuiuium esset nisi clarissime ostendatur quo impendio rerum oeconomicarum humanarum culturalium aduentus aduenarum stet."

"hominum diuersorum susceptionem...non immoderate agi oportet; nam si immoderate agatur eo ferat ut conuictus noster obrutus pereat."  

"ecclesia et fidei cultores sibi Christi contra abusus defendendi officium suscipere debent."

"Iesu in Bethlehem e Maria nati historia uera est et ut talis sic colitur nec mythus est qui ad rem tempore et loco definitam redigatur et in consilia aliena adhibeatur, id quod quidam dicti philosophi fecerunt....septimanis proximis ortus erat mos quo aduenae diem festum potius quam Christi natiuitatem colere uidebamur."

"re uera diffusa est idea sodalitatis Catholicae distorta, quae locum primum solummodo problematibus publicis dat ut ea statim solutionibus quas a sentiendi modo dominanti impositas non a nostri sensu nostro accepit aggrediatur."

"inde fit ut omnes iidem fiant, id quod oeconomiae globalificatae grandi fauet, in qua oeconomia inter alia hoc appetitur quod ordine operariorum ex aduenis creato laboris pretium diminuatur."