7/19/2018

liber titulo 1984


partes memoria dignissimae

"semper intemperantissime Parti fauebant feminae ac praecipue iuniores, sententias politicas ac breues deuorabant, nullius rei nisi studii gratia explorabant, et antiorthodoxiam odorabantur." (10)

"umbra solitaria erat, edens uerum quod nemo umquam audiret. sed dummodo id ederet aliquo modo obscuro continuatio non fracta est. hereditatem humanam producis non efficiendo ut audiaris sed retinenda mente sana." (27)

"tandem futurum erat ut Pars nuntiaret duo et duo quinque facere, et id credere cogereris." (80)

"[Brianides Guinstonio dicit] 'credis rem ueram aliquid obiectiuum esse externum per se actu essens. etiam credis rei uerae naturam per se notam esse. cum autem te ita seducis ut existimes te aliquid uidere, ponis omnes alios idem ac te uidere. sed tibi dico, Guinstoni, rem ueram externam non esse. res uera in mente humana est neque aliubi. non in mente indiuiduali quae errare potest et utcumque mox perit, in Partis mente sola quae uniuersalis et immortalis est. quicquid Pars uerum esse retur uerum est. res uera uideri non potest nisi per Partis oculos tuendo.'" (249)

"[Guinstonius Brianidae dicit] 'duo et duo quattuor sunt.' [Brianides respondet] 'interdum, Guinstoni. interdum quinque sunt. interdum tria sunt. interdum omnia ea simul sunt.'" (250-1)

7/10/2018

Hectoris Gothi Theodisci de rebus demographicis sententiae


hic Hector Gothus Theodiscus dixisse refertur "haud dubium est labem demographicam consilio effectam" et alia de iis qui hominum numerum refrenare uolunt ex quibus aliqui nunc duces ecclesiasticos monent. 

7/09/2018

sancti Roberti cardinalis Bellarmini de rebus politicis sententiae


sanctus Robertus cardinalis Bellarminus quem librum tertium de laicis siue saecularibus scripsit in eius libri parte septima dicit "cum [Gregorius] ait omnes homines natura esse aequales et per peccatum fieri inaequales et ideo unum ab altero regi debere, non intelligit homines natura esse aequales sapientia uel gratia sed aequales in essentia et specie humana, ex qua aequalitate recte colligitur non debere unum alteri dominari quomodo homo dominatur bestiis sed solum debere unum ab altero regi politice" et in parte sexta "hic obseruanda sunt aliqua. primo politicam potestatem in uniuersum consideratam...immediate esse a solo Deo; nam consequitur necessario naturam hominis proinde esse ab illo qui fecit naturam hominis. praeterea haec potestas est de iure naturae; non enim pendet ex consensu hominum; nam uelint nolint debent regi ab aliquo nisi uelint perire humanum genus, quod est contra naturae inclinationem. at ius naturae est ius diuinum; iure igitur diuino introducta est gubernatio, et hoc uidetur proprie uelle Apostolus cum dicit Roman. 13 'qui potestati resistit Dei ordinationi resistit.' secundo nota hanc potestatem immediate esse tamquam in subiecto in tota multitudine; nam haec potestas est de iure diuino. at ius diuinum nulli homini particulari dedit hanc potestatem; ergo dedit multitudini. praeterea sublato iure positiuo non est maior ratio cur ex multis aequalibus unus potius quam alius dominetur. igitur potestas totius est multitudinis....tertio nota hanc potestatem transferri a multitudine in unum uel plures eodem iure naturae; nam respublica non potest per se ipsam exercere hanc potestatem; ergo tenetur eam transferre in aliquem unum uel aliquos paucos et hoc modo potestas principum in genere considerata est etiam de iure naturae et diuino, nec posset genus humanum etiamsi totum simul conueniret contrarium statuere nimirum ut nulli essent principes uel rectores. quarto nota in particulari singulas species regiminis esse de iure gentium non de iure naturae; nam pendet a consensu multitudinis constituere super se regem uel consules uel alios magistratus ut patet et si causa legitima adsit potest multitudo mutare regnum in aristocratiam aut democratiam et e contrario".