8/15/2018

epistola ad cardinales


huic faueo, quod Latine reddidi:

Eminentiis Reuerendissimis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus.
 
propterea quod hoc uerum Dei uerbo inest et Ecclesiae Catholicae magisterio ordinario uniuersalique docetur, quod homines crimine damnati potestate saeculari interfici iure possunt quando id ad ordinem iustum in conuersatione ciuili seruandum necessarium est, et propterea quod hic pontifex Romanus iam plus quam semel se eam doctrinam docere abnuentem palam manifestauit ac potius magnam confusionem Ecclesiae intulit quippe qui ei contraria dicere uidetur et Ecclesiae Catholicae Catechismo inseuit paragraphema quod efficiet et iam efficit ut multi et fideles et infideles putent Ecclesiam contra Dei uerbum existimare poenam capitalem intrinsece malam esse, Eminentias Vestras prouocamus ut Eius Sanctitatem moneatis eius officium esse huic scandalo finem imponere et illud paragraphema ex Catechismo demere et Dei uerbum purum docere; et profitemur hoc nobis persuasum esse quod hoc officium uos coram Deo et coram Ecclesia grauiter alligat.

8/14/2018

is qui se Franciscum papam appellat


Thomas Rosica sacerdos hic dicit "Franciscus papa traditiones Catholicas quandocumque uult frangit quia 'ab affectibus inordinatis liber' est. ecclesia nostra quidem modo nouo se habere coepit: nam huius papae Iesuitae primi aduentu palam ab homine particulari potius quam scripturae solius auctoritate uel etiam iis quae a traditione dictata habet simulque scriptura regitur."

ego autem scriptura traditioneque regar.

8/13/2018

libertas religionalis et seruitus et usura


hic Gulielmus Neutonus doctor argumentatur ecclesiae Catholicae de libertate religionali et seruitute et usura doctrinas non mutatas esse. eius argumentationes mihi dubiae sunt, sed de illis rebus indagationis principio sunt, et est fontium index quoque.

8/08/2018

cur scientia mathematica discatur


hic Abigaila Herbst sic disserit cur scientia mathematica discatur: "scientiam mathematicam discere...mentes nostras format. ea nos instituit ad considerandas res quas uidere non possumus sed quae semper actu sunt nec mutantur....ut breuiter dicam, cum scientiam mathematicam discimus mente sola non sensibus utimur. eam Socrates dicit studium quod 'e natura ad intellegendum fert.' et, id quod maioris momenti est, scientia mathematica semper eadem est....cum scientiam mathematicam discimus mentibus utimur ad discendas res quae semper uerae sunt. ut Socrates dicit, scientia mathematica est 'causa sciendi eius quod semper est neque ullatenus eius quod quolibet tempore fit et perit.' in fine igitur hoc nos docet quod scientiam mathematicam discimus non solummodo quia ea utilis est uel ad rem pertinet sed scientiam mathematicam discimus quia ea nos modo qui ab iis quae sentimus totus abstractus est cogitare docet. scientiam mathematicam discimus quia ea una ex paucis iis quae numquam mutantur est....cum scientiam mathematicam discimus cogitare discimus--mundum mentibus neque sensibus solis uidere. nonne quidem haec est causa cur primum paruuli scholam frequentent?....si credimus inesse institutioni causas finales altiores, nos oportet eum animum quo ad 'inutilem' scientiam mathematicam sumus mutare. ea quae discipuli in schola discunt fortasse iis utilia non statim sunt, id quod interdum probum est."

8/01/2018

quae problemata ecclesiae insint et quomodo solui possint


hic apud Relationem Mundanam Catholicam Petrus Strauinius sacerdos disserit quae problemata ecclesiae insint et quomodo solui possint. 

praesertim noto ea quae ille de scholis dicit, qualia pericula scholis publicis insint, et quod de ea re sacerdotes loqui nolunt, praesertim hoc "quando nouissime audiuisti sacerdotem uel episcopum publice dicentem quod scholae politicae paruulorum animas cotidie in periculo ponunt?" quod scilicet numquam auditur, ut ille dicit, primum quia sacerdotes et episcopi timent ne tali sententia audita ii parentes qui scholis publicis utuntur et ii praeceptores qui in iis operantur ita afficiantur ut se ingratos esse sentiant et secundum quia institutionis religionalis rectores timent. et ille dicit quod curandarum scholarum Catholicarum officium nec parentium nec paroeciarum est sed totius dioecesis omniumque eius membrorum. et hoc "quomodo fit ut eorum quae Catholica nostra constituta sunt maior pars ab aduenis inopibus aedificata sit sed a populo qui Catholicus maximas opes in omni ecclesiae aetate habet ali non possit? problema nostrum pecuniarium non est sed fides, uel, ut uerius dicam, eius absentia. quamquam res pecuniaria aliquibus parentibus obstare potest tamen hoc notandum est quod nimio familiarum numero inest rerum aestimatio praepostera. itaque iterum ubi est episcopus uel sacerdos qui parentes interroget rectene aestiment? silentium ipsum clamat."