4/18/2019

hae ciuitates foederatae et Israel


ut hic et hic refertur, cum Donaldus Trumpus professus esset custodes reuolutionarios Iranicos terroristas esse, Beniaminus Netaniahus respondens Hebraice titiauit* "gratias ago tibi quippe qui aliud quod magni momenti petiueram suscepisti."

ergo quaero cur harum ciuitatum foederatarum praeses ea quae Israelis dux petiuit suscipere soleat. cui bono?

*de uocabulo quod est "titio" etc. hic et hic