in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

7/25/2016

litterae quae "Haec sancta" dicuntur

hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Robertus Matthaeus disserit de iis litteris quae in concilii Constantiensis sessione quarta editae "Haec sancta" dicuntur et, ut in huius libri pagina 443 refertur, sic scriptae sunt: "haec sancta synodus in Spiritu Sancto legitime congregata generale concilium faciens ecclesiam catholicam militantem repraesentans potestatem a Christo immediate habet cui quilibet cuiuscumque status uel dignitatis etiamsi papalis exsistat oboedire tenetur in his quae pertinent ad fidem et exstirpationem dicti schismatis et generalem reformationem ecclesiae Dei in capite et membris" quamquam dubium est infueritne litteris pristinis illud uerbum "fidem" necne. tamen earum litterarum Robertus dicit sententiam haereticam esse. quomodo autem concilium generale sententiam haereticam edere potest? haec a Roberto dicuntur uel referuntur: primum, eae litterae quae "Haec sancta" dicuntur definitio dogmatica non sunt; secundum, earum litterarum natura pastoralis et disciplinaria infallibilitatem non importat; tertium, quaecumque litterae traditioni contrariae sunt eae litterae reiiciendae sunt.

de eo quod in matrimonio debetur

Sancti Pauli ad Corinthios epistola prima 7.3-6

uxori uir debitum reddat; similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis potestatem non habet sed uir; similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi et iterum sitis in id ipsum ne tentet uos Satanas propter incontinentiam uestram. hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium.

7/22/2016

Ignatii Iosephi patriarchae Antiocheni III sententiae

hic Ignatii Iosephi patriarchae Antiocheni III sententiae referuntur praesertim quod "etiam duces Catholici [qui in his ciuitatibus foederatis aut Europa habitant] a diurnariis et ducibus politicis hypocriticis uestris allectati nobis [ducibus Christianis Syrianis] dicere solent 'regimen Syrianum finiendum est'" sed "uobis nullum est ius quo ciuitati autocephalae quae etiamnunc in nationum unitarum societate agnoscitur uos immisceatis" et "duces politici occidentales dixerunt 'nobis democratia disseminenda est' sed qualem democratiam tali ciuitati disseminatis in quali ciuitate religionis et politiae separatio ignota est? nam ubi nulla est ea separatio ibi nulla erit democratia sed tandem eueniet ut eorum qui Mahumetani non sunt iura adimatis. ea autem qualis democratia est?"

7/07/2016

Caroli Caputii archiepiscopi Philadelphiensis praeceptio

Carolus Caputius archiepiscopus Philadelphiensis hic de sacra communione inter alia praecipit quod "iis qui diuortio facto in conubio ciuili secundo sunt fratris et sororis modo cohabitare suscipere necesse est ad hoc ut ii reconciliationem in sacramento paenitentiae accipiant, quod sacramentum deinde ad Eucharistiam uiam aperiat."

machina Aegilana

hic disseritur de machina Aegilana quae annis 150-100 ante Christum natum Rhodi facta praedicere poterat ubi stellae futurae essent. 

7/06/2016

duo pipatus

Obianuiua Eceocha (Obianuiu Ekeocha) sic pipauit: "ita dicit cardinalis Marx: 'ecclesiam oportet hominibus homosexualibus dicere se paenitere.' care Domine, adiuua quaeso episcopos Africanos ut contra anni 2016 haeresim pugnent."

ei autem Guilfridus cardinalis Napier sic respondit: "Deus nos adiuuet! proxime nos oportebit dicere nos paenitere quod moechiam peccatum esse docebamus. dicta rectitudo politica est maxima haeresis hodierna."

6/16/2016

alius a ciuitate Connecticutensi discedit

hic Brutius Neases explicat cur ab hac ciuitate discesserit et quantam pecuniam lucratus sit.

6/13/2016

is qui se Franciscum papam appellat et Ioannes Paulus papa II

ut qui blogus Rorate caeli dicitur in eo blogo refertur, is qui se Franciscum papam appellat haec dixit: "hic [est] ecclesiae catholicae realismus salubris: ecclesia nos numquam docet 'aut hoc aut illud', quod catholicum non est, sed ecclesia nobis dicit 'hoc et illud': 'conare perfectus esse; reconciliare fratri; ei noli contumeliam facere; eum dilige; et si est problema, saltem compone controuersias ne bellum oriatur.' hic [est] catholicismi realismus salubris. catholicum non est [dicere] 'aut hoc aut nihil;' hoc catholicum non est sed haereticum. Iesus nos comitari semper scit; nobis perfecti formam dat; nos ad perfecti formam comitatur; nos a legum rigiditatis uinculis liberat et dicit 'tamen id tantum fac quantum potes.' et nos ualde bene intellegit. dominus noster est et nos haec docet."

quae sententiae ab his Ioannis Pauli papae II sententiis differunt: "error esset grauissimus concludere...normam ab Ecclesia traditam esse per se ipsam tantum 'perfecti formam', aptandam deinde accommodandam disponendam, aiunt, secundum definitas hominis possibilitates, prout sane postulat 'libramentum diuersorum bonorum de quibus agitur'. sed quae sunt «definitae hominis possibilitates»? de quo homine est sermo? de homine concupiscentia gubernato an de homine a Christo redempto? etenim agitur de hoc, de ueritate redemptionis Christi. Christus nos redemit! quod est: Ipse nobis dedit facultatem adducendi ad effectum integram eius quod sumus ueritatem; Ipse nostram libertatem liberauit a concupiscentiae dominatu. si homo redemptus adhuc peccat, hoc profecto tribuendum non est Christi imperfectae actioni redemptrici sed hominis uoluntati sese subtrahendi gratiae ex eadem actione profluenti. Dei mandatum profecto hominis facultatibus est accommodatum sed hominis facultatibus cui Spiritus Sanctus est datus; hominis illius qui si in peccatum proruerit remissionem obtinere tamen poterit atque Spiritus praesentia frui. hoc in contextu iustum aperitur spatium misericordiae Dei pro peccato hominis poenitentiam agentis atque clementiae pro humana fragilitate. quae clementia numquam significat in discrimen adducere uel adulterare boni malique mensuram ut ea rerum adiunctis accommodetur. si quidem proprium est hominis cum peccauit suam agnoscere fragilitatem misericordiamque impetrare ob culpam patratam respuenda sane est ratio agendi illius qui fragilitatem suam facit regulam et iudicium ueritatis de bono ita ut a se solo sentiat se excusari posse auxilio Dei non petito neque Eius misericordia inuocata. eiusmodi agendi ratio totius societatis moralitatem corrumpit quia in quaestionem uocat legis moralis ueritatem in uniuersum atque recusat absoluti naturam moralium prohibitionum circa finitos actus humanos et existimationis iudicia confundit." (Veritatis splendor 103-104).

6/06/2016

Athanasii Schnaederi epistola

Athanasius Schnaeder in epistola quae apud Reliquias imposita est dicit: "agitur de iis quae naturaliter et logice ex Amoris laetitiae uocibus ambiguis sequuntur. quibus quidem uocibus inest uerum periculum spiritale quo fiet ut res doctrinales confundantur et de conubio legeque morali doctrinae heterodoxae celeriter et facile uulgentur et etiam haec praxis qua ii qui diuortio facto conubium simulent ad sanctam communionem admittantur assumatur confirmeturque, qua praxi quasi uno ictu tria sacramenta conubii et paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae flocci fient et rerum profanarum modo habebuntur" et "nos oportet cauere ne omnia hodierni papae uerba et gestus quasi infallibilia accipiamus. nam hoc Iesu doctrinae et toti ecclesiae traditioni contrarium est. infallibilitatem enim papalem tam totalitariano modo accipere et adhibere non catholicum est sed in fine mundanum sicut in tyrannide et euangelii et ecclesiae patrum sensui contrarium" et "ut arbitror, oportet ut etiam theologiae dogmaticae et moralis scholares idonei omnes Amoris laetitiae ambiguas et obiectiue erroneas uoces firmiter explicent." 

5/24/2016

homines ab hac ciuitate discedunt

ut hic refertur, homines praesertim diuites ab hac ciuitate propter uectigalia discedunt.

5/23/2016

alia societas negotiatoria ab hac ciuitate discedit

hic exponitur cur quaedam societas negotiatoria ab hac ciuitate discedat, praesertim quia societatis operatio a ciuitate assidue difficilior fiat, exempli gratia quod societas a laboris departimento iussa sit homini conducto qui quippe qui magistro noxam corporalem minatus esset expulsus erat expulsionem mercede compensare.

computatra et tabellae in lectione


hic refertur quod in schola militari in examinatione euenisse uidetur ut qui discipuli computatro uel tabella in lectione usi erant ii discipuli quam ii qui non usi erant peius functi sint.

5/04/2016

Athanasius Schnaeder episcopus ad adhortationem apostolicam Amoris laetitiam respondet

hic exhibentur ea quae Athanasius Schnaeder episcopus ad adhortationem apostolicam Amoris laetitiam respondet praesertim quod eum qui se Franciscum papam appellat oportet ea quae ab Ioanne Paulo papa II in adhortationis apostolicae Familiaris consortionis parte 84 docta sunt confirmare.

4/15/2016

de adhortatione apostolica Amoris laetitia Brianus Harrison sacerdos

hic Brianus Harrison sacerdos, qui existimat eum qui se Franciscum papam appellat quippe qui in adhortatione apostolica Amoris laetitia saltem nonnullis Catholicis qui diuortio facto conubium simulant permisisset ut ad sacramenta admitterentur ab omnibus praedecessoribus discessisse, rogat "oportetne nos credere quod Franciscus solus de hac re recte arbitretur sed omnes eius praedecessores inter quos est etiamnunc uiuus Benedictus papa XVI necnon et catechismus ab sancto Ioanne Paulo papa II promulgatus in eo quod in hac re neminem exceperint errauerint et misericordia caruerint? nonne hoc longe uerisimilius est quod, ut in saeculi decimi quarti decade quarta Ioanne papa XXII regnante res se habebat, sic tantummodo unus papa errat sed omnes ceteri papae recte arbitrati sunt? et quod, ut in illo discrimine, sic nunc cardinales episcopos theologos et alios fideles summe oportet Petro honorifice et publice resistere (cf. Gal. 2.11)?"

4/14/2016

Honorius papa I

ut in huius libri columna 1319 Ioannes Hardouin et in huius ecclesiae Catholicae historiae libro primo in paginis 192-99 Henricus Bruck refert, de Honorio papa I qui sic scripserat "unam uoluntatem fatemur domini nostri Iesu Christi" et hortatus erat ut neque haec uerba una operatio neque haec duae operationes in formulam adhiberentur sanctus Leo papa II haec uerba confirmauit: "pariterque anathematizamus noui erroris inuentores idest Theodorum et ceteros nec non et Honorium qui hanc apostolicam ecclesiam non apostolicae traditionis doctrina lustrauit sed profana proditione immaculatam fidem subuertere conatus est" et in epistola scripsit "omnes haereticae assertionis auctores...idest Theodorus et ceteri Cyrus Alexandrinus Sergius...et una cum iis Honorius qui immaculatam apostolicae traditionis regulam quam a praedecessoribus suis accepit maculari consensit" et in alia "[Honorius] flammam haeretici dogmatis non, ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem exstinxit sed neglegendo confouit".

adhortatio apostolica Amoris laetitia


apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem est de adhortatione apostolica Amoris laetitia tractatus in quo inter alia hoc monstratur quod is qui se Franciscum papam appellat non dicit eos qui diuortio facto conubium secundum simulant ad confessionem et communionem admitti posse.

Eduardus Petrides hic idem monstrat et de illius adhortationis uitiis disserit.

4/13/2016

in ea adhortatione apostolica quae Amoris laetitia dicitur sancti Thomae Aquinatis sententiae


hic Thomas Cordatus disserit ubi in adhortatione apostolica Amoris laetitia sancti Thomae Aquinatis sententiae adhibeantur: in parte 99, 102, 120, 123, 126-127, 134, 145, 146, 148, 301, 304, in quarum nonnullis Thomas Cordatus existimat Thomae Aquinatis sententias perperam adhibitas esse.

exempli gratia in adhortationis parte 99 haec Thomae Aquinatis uerba memorantur "homo tenetur ex quodam debito naturali honestatis ut homo aliis delectabiliter conuiuat" (Summa theologiae IIa.IIae.q.114.a.2.ad1) sed haec uerba non memorantur "nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare". prorsus in eiusdem articuli argumento primo importatur quod amicitia est "delectabiliter aliis conuiuere", et ei amicitiae definitioni in responsu additur haec qualificatio, "nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare". ergo quo modo amicitia in adhortatione exponitur, id est delectabiliter conuiuendi mentione sola facta, is ipse exponendae amicitiae modus deficere ostenditur quippe qui quae qualificatio a Thoma Aquinate in eius responsu additur ea qualificatione caret

hic Thomas Osbornus disserit ubi in adhortatione ea quae a Thoma Aquinate de regulis dicuntur perperam adhibeantur, et hic ubi ea quae a Thoma Aquinate de uirtutum usibus difficilioribus dicuntur perperam adhibeantur. 

4/11/2016

lingua Aramaica

in hoc tractatu de lingua Aramaica et iis qui ea loquuntur disseritur.

ea autem quae ibi a sacerdote de lingua Aramaica dicta esse referuntur ad alias quoque linguas pertinent: "si linguam nostram conseruamus historiam nostram et actu esse conseruamus. ubi est lingua ibi est populus et hereditas et cultus. si autem haec hereditas nullatenus conseruabitur, quod ad societatem pertinet, conficiemur."

quo die Iesus Christus crucifixus sit

hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos de hac thesi quod Iesus Christus anno 33 mensis Aprilis die tertio crucifixus est disserit.

2/17/2016

cinegramma ridiculum




discipula mihi dixit hoc cinegramma in quo miles Romanus et auia sic colloquuntur sibi me rettulisse.

miles: uitam nobis fortasse adiment...

auia: habesne pro certo te non esurire?

miles: non esurio.

auia: ibo in siluam ad latendum.

miles: immo ne fac id.

auia: in silua sum.

miles gemit.

2/15/2016

manu scribere


in hoc tractatu qui ab societate nomine Indagatione Hannouerana anno 2012 mense Februario editus est dicitur quod ars scriptoria ad facultatem cognitiuam et motiuam prodest, et scriptio cursiua ad facultatem motiuam et legendum et orthographiam et dispositionem et memoriam et cogitationem criticam prodest.

et in hoc tractatu Pamela Molinaria et Daniel Oppenheimiensis dicunt manu notare quam computatro notare magis prodesse.

2/08/2016

archiepiscopi Beroeensis de Syria et Europaeis sententiae

ut hic refertur, Ioannes Clemens Ioannes Bartolomaeus archiepiscopus Beroeensis de Syria haec dixit: "uobis intellectu comprehendendum est quod id quod ex ciuitate Mahumetana et re publica Syriana eligimus patet....Bassar Alassadus multa uitia habet, sed arbitramini eum nonnullas uirtutes quoque habere. scholae gratuitae sunt et ualetudinaria quoque. meschitae necnon ecclesiae tributa non dant. in hac autem regione quae alia res publica talia facit? respondete ueraciter. mementote hoc quoque quod si hodie rei publicae fauere malumus ita facimus quia timemus ne theocratia Sunnica constituta nobis ius incolendae terrae nostrae demat."

et de hoc quod Europaei Mahumetistas in terras suas acceptant dixit "egoismus et ea quae res publicae uestrae modo seruili defendunt tandem uos quoque interficient. aperite oculos. nonne uidistis id quod nuper Lutetiae factum est?"

1/23/2016

meliores educandorum paruulorum modi

in hoc tractatu Leonardus Sax de paruulorum educatione disserit praesertim quod parentes oportet imperium adhibere et paruulos temperantiaeque eorumque humilitatis sensui aliorumque hominum considerationi assuefacere. etiam haec utilia dicuntur quae sunt cum paruulis manducare et curare ut quicquid quadrum uisificum habet non in paruulorum locis propriis sed in domus locis communibus sit.

1/18/2016

scholaris et praeceptoris opus


in hoc tractatu inter alia exhibetur haec thesis quod studia humaniora deterius se habent quippe quorum cultores iamdudum in scientiarum experimentalium imitationem rerum nouarum quaesitioni locum primum dant. scholaris autem et praeceptoris uita propria, sicut in illo tractatu memoratur, ex his constat quae sunt temporum praeteritorum sapientiam colligere et facere ut ea quasi in uita maneat et ubi ea promoueri potest ibi promouere et hereditariam e seniorum manibus in iuniorum manus tradere. itaque in studiis humanioribus oportet scholarem non praecipue ad res nouas inueniendas animum intendere sed res nouas e maiore et multiplici operatione intellectuali praeceptorioque inuenire.

1/07/2016

undecim signa quibus sciri possit hominem res prospere gerere posse

hic tractatus dicit haec undecim signa esse quibus sciri possit hominem res prospere gerere posse:

1. rem non prospere gestam superare

2. obstacula superare

3. rem difficilem sine mora facere

4. animi motus regere

5. arbitrio suo credere

6. uoluptatem differre

7. ducere etsi nemo sequatur

8. ea quae ab aliis exspectantur superare, et melius opus quam alii facere

9. in rei particulas animum intendere

10. erga eos qui erga ipsum maligne se gesserunt benigne se gerere, id est, se non sinere e malignitate aliena peiorem fieri

11. se non excusare sed praestare

11/16/2015

temporum infertilium usus coniugalis

hic explicantur ea quae ab ecclesia de temporum infertilium usu coniugali iamdudum docentur. ut in Theologia morali libro ab I. Montanchez scripto et Bonaeropoli anno 1946 edito refertur, iam anno 1853 continentia periodica approbata est. deinde, ut in huius libri Enchiridii moralis et supplementi quod Ianuarius Bucceronius edidit pagina 190 refertur, et anno 1881 in Reuisione theologica nouella et anno 1883 in Analectis iuris pontificii editum est, anno 1880 ad hanc quaestionem "an licitus sit usus matrimonii illis tantum diebus quibus difficilior est conceptio?" hoc ab sacra poenitentiaria responsum est "coniuges praedicto modo matrimonio utentes inquietandos non esse posseque confessarium sententiam de qua agitur illis coniugibus caute tamen insinuare quos alia ratione a detestabili Onanismi crimine abducere frustra tentauerit". hoc etiam anno 1942 in Textis et documentis serie theologica memoratum est. et Paulus papa VI in ea epistola quae Humanae uitae appellatur dicit "si igitur iustae adsint causae generationes subsequentes interuallandi quae a coniugum corporis uel animi condicionibus aut ab externis rerum adiunctis proficiscantur ecclesia docet tunc licere coniugibus sequi uices naturales generandi facultatibus immanentes in maritali commercio habendo iis dumtaxat temporibus quae conceptione uacent atque adeo nasciturae proli ita consulere ut morum doctrina quam modo exposuimus haudquaquam laedatur".

11/07/2015

episcoporum synodus et alia quae ad eam attinent

 
Robertus Matthaeus hic ("Rorate caeli") scribit quae mala e pontificis Romani potestate dissipata euenire possint. de diuortio doctrina hic ("Rorate caeli") summatim datur, quae praesertim ex his Domini nostri et Sancti Pauli uerbis pendet. 
 
Lucae euangelium 16.18: "omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a uiro ducit moechatur". 
 
Marci euangelium 10.2-12: "et accedentes pharisaei interrogabant eum si licet uiro uxorem dimittere tentantes eum. at ille respondens dixit eis 'quid uobis praecepit Moyses?' qui dixerunt 'Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere.' Iesus autem ait eis 'ad duritiam cordis uestri scripsit uobis praeceptum istud. ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam, et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo sed una caro. quod ergo Deus coniunxit homo non separet.' et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. et dicit illis 'quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit in eam, et si ipsa dimiserit uirum suum et alii nupserit moechatur.'" 
 
Matthaei euangelium 5.31-32: "dictum est autem 'quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii.' ego autem dico uobis 'omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat.'" 
 
Matthaei euangelium 19.2-12: "et secutae sunt eum turbae multae, et curauit eos ibi. et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes 'licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?' qui respondens ait 'non legistis quia qui creauit ab initio masculum et feminam fecit eos et dixit <propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una>? itaque iam non sunt duo sed una caro. quod ergo Deus coniunxit homo non separet.' dicunt illi 'quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere?' ait illis 'Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras. ab initio autem non sic fuit. dico autem uobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur.' dicunt ei discipuli eius 'si ita est causa hominis cum uxore non expedit nubere.' qui dixit eis 'non omnes capiunt uerbum istud sed quibus datum est. sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt, et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat.'"  
 
sancti Pauli ad Corinthios epistola prima 7.10-11: "his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a uiro non discedere - quod si discesserit maneat innupta aut uiro suo reconcilietur - et uirum uxorem non dimittere." 
 
Stanislai Gadetii archiepiscopi Posnaniensis oratio hic ("Rorate caeli") est. 
 
Georgii cardinalis Urosae Sauini oratio hic apud Ioannem Zulsdorfum est.  
 
Ancae Mariae Cerneae medicae oratio hic apud Ioannem Zulsdorfum est.  
 
Raimundi cardinalis Burcii sententiae hic apud Ioannem Zulsdorfum sunt.  
 
Francisci cardinalis Arintii sententiae hic apud Ioannem Zulsdorfum sunt.  
 
Roberti cardinalis Sarai oratio hic apud Ioannem Zulsdorfum est. 
 
Robertus praesertim de hoc disserit quod doctrinae Catholicae aduersantur et minantur haec duo quae ipsa inter se contraria sunt: libertarianismus occidentalis qui conubium et familiam infantium abortu et diuortio et unionibus homosexualibus et euthanasia delet, et fundamentalismus Mahumetanus qui conubium et familiam polygamia et seruilitate feminina et seruitute sexuali et puellarum nuptiis delet.  
 
Athanasii Schnaederi sententiae hic ("Rorate caeli") sunt.

10/07/2015

concilium Tridentinum et conubium

in tractatu qui hic refertur E. Christianus Brugger argumentatur concilii Tridentini canonem septimum ut tandem esset sic scriptum esse ne Graecorum et episcoporum Latinorum concordia deleretur.

eiusdem scriptoris alius tractatus hic est in quo argumentatur illius concilii doctrinam et canones ita scriptos esse ut quamquam diuortium et conubium secundum intra quasdam ecclesias quae cum papa communionem imperfectam haberent tolerarentur tamen Gualteri cardinalis Casperi de his rebus thesi non faueatur.

9/30/2015

imperium Romanum

hic est imperii Romani charta geographica.

9/07/2015

cur linguam Latinam discere utile sit


in hoc tractatu Michael Ortner argumentatur linguam Latinam discere utile esse quia primum linguae Latinae usus faciat ut homo ratiocinetur secundum lingua Latina immediatum accessum det ad scriptores quorum lectio maximarum rerum considerationem habeat tertium qui linguae Latinae scientiam et artem adeptus sit is sic afficiatur ut et se aliquid effecisse sentiat et plus eruditionis cupiat.

8/31/2015

beatus Flauianus Michael Melcius episcopus

haec est breuis Flauiani Michaelis Melcii episcopi uita. Michael anno 1858 natus eparchus Gazartensis factus anno 1915 dum Othomanici Armenios et Assyrios interficiunt in custodiam datus tandem quippe qui Mahumetismum recusauerat decollatus est. ergo beatus declaratus est.

8/25/2015

familiae capitis munus

hic Carolus Papa sacerdos disserit cur familia capite indigeat et quis familiae caput sit: "omnes societates capite indigent. considera corpus tuum. si duo capita haberes monstrum esses; si nullum caput haberes mortuus esses. corporis membra indigent capite quod partes uniat, quod si desit sit disunitas mors deminutio. omnes societates capitis officio indigent idest eo qui summus decernat ad quem omnes cum de magna re consentire non possunt oculos conuertant....sic in familia ubi fortasse saepe efficitur ut omnes consentiant uel aliquantum de sententia quisque sua decedant tamen oportet esse caput eum qui summus decernat ad quem omnes oculos conuertant et se subdant ut in quibus iurgiis pactio aliter effici non potest ea iurgia finiantur. hoc opus sacra pagina marito et patri attribuit." 

sancti Pauli ad Ephesios epistola 5.18, 20-33

implemini Spiritu...gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri subiecti inuicem in timore Christi, mulieres uiris suis sicut Domino quoniam uir caput est mulieris sicut et Christus caput est ecclesiae ipse saluator corporis. sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres uiris in omnibus. uiri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret mundans lauacro aquae in uerbo ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et immaculata. ita et uiri debent diligere uxores suas ut corpora sua. qui suam uxorem diligit se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fouet eam sicut et Christus ecclesiam quia membra sumus corporis eius. propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia. uerumtamen et uos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat; uxor autem timeat uirum.

sancti Pauli ad Colossenses epistola 3.18-19

mulieres subditae estote uiris sicut oportet in Domino. uiri diligite uxores et nolite amari esse ad illas.

sancti Pauli ad Titum epistola 2.3-5

anus similiter in habitu sanctae non criminatrices non uino multo deditae bene docentes ut prudentiam doceant adulescentulas ut uiros suos ament filios diligant prudentes sint castae domus curam habentes benignae subditae suis uiris ut non blasphemetur uerbum Dei.

sancti Pauli ad Timotheum epistola prima 2.11-12

mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione; docere autem mulieri non permitto neque dominari in uirum sed esse in tranquillitate. 

sancti Petri epistola prima 3.1-7

similiter mulieres subditae sint suis uiris ut et si qui non credunt uerbo per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes castam in timore conuersationem uestram quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti uestimentorum cultus sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus qui est in conspectu Dei locuples. sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis uiris sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum uocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. uiri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori uaso muliebri impertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae uitae uti ne impediantur orationes uestrae.

8/04/2015

utrum praeceptores ex operationis cultura accepta meliores fiant


hic proponitur indagatio e qua hoc concluditur quod plerique praeceptores quam culturam meliorationis causa accipiunt uel subeunt ex ea cultura re uera meliores fieri non uidentur neque ullum inuentum est signum quod ulla eius culturae species uel quantitas praeceptoribus prodesse soleret.

7/14/2015

quomodo dux et exactor inter se differant

in hoc tractatu proponuntur septem modi quibus dux et exactor inter se differunt.

1. magnus quidem dux facit ut opus quotidianum ad magnas causas finales attineat, exactor autem solummodo ad tempus citerius animum intendit.

2. dux quidem homines, exactor autem tantummodo officiorum titulos uel ordinum imaginem respicit.

3. dux quidem magni haberi, exactor autem placere uult.

4. cum conturmalis aliquid magni effecit, dux quidem laetatur, exactor autem minas sentit.

5. dux quidem patefacit, exactor autem occulit.

6. cum turma defecit, dux quidem culpam suam, exactor autem ceterorum conturmalium esse arbitratur.

7. dux quidem quid efficiatur, exactor autem quomodo fiat animum attendit.