7/17/2010

contra foederale institutionis subministerium

in ciuitate Niuata quaedam honoris publici candidata uult foederale institutionis subministerium dissoluere. eacum consentio. nam paruuli institutio ad parentes et praeceptores pertinet, et hoc satis est quod sit in schola decanus. quod autem ad Ecclesiam attinet, quod sciam, paruulorum institutio saepe per dioeceses singulas geritur, id quod propter episcopi personam partemque decet. noto autem hoc quod dioecesis quam totae hae foederatae ciuitates multo minor regio est. re uera multae dioeceses quam ciuitates singulae minores sunt. nonnullae ciuitates ipsae autem maiores sunt et plures homines in se habent quam ut paruulorum institutionem quippe quae intimo modo ad indiuiduos pertineat curare possint. ergo certe politia foederalis maior est et plures homines curat quam ut institutionem curare possit. et ausim dicere quod in his foederatis ciuitatibus institutio ante foederale institutionis subministerium conditum quam post id conditum non minus prospere gerebatur.

7/15/2010

de rerum sedibilium uocabulis


multa haec ex Gulielmi Smith "Rerum Antiquarum Graecarum et Romanarum Lexico Breui" et Cassiodori psalmi primi expositione et Sancti Isidori "Etymologiarum Libris" et Comenii "Orbe Picto" prompta sunt. Gulielmus Smith quidem tractat in quo usu res ab Romanis antiquis fuerint, Comenius autem tractat in quo usu res temporibus suis sint.

I. de iis rebus super quibus unus homo sedere potest

de sedili:
apud Comenium (58) sedili est reclinatorium seu epiclinium, idest pars cui tergum acclinetur, et super sedili sedere potest unus homo.
Gulielmus Smith dicit quod sedile est uocabulum generale (in tractatu "sella").

de sella:
Gulielmus Smith dicit quod sellae sunt neque ancones, idest partes quibus bracchia superponantur, nec
reclinatorium (in tractatu "cathedra").

de cathedra:
apud Giulielmum Smith cathedra est sedile quod
epiclinium habet sed ancones non habet. secundum eum cathedra significare potest et id quod "easy chair" Anglice dicitur et aliquid lecticae uel sellae gestatoriae simile et praeceptoris sedile et episcopi sedile (in tractatu "cathedra"). cathedrae uocabuli usus uidetur nescioquo tempore sic mutatus esse ut id nihil significet nisi praeceptoris uel episcopi sedile. nam Cassiodorus dicit "cathedra est enim ex aliqua materia composita forma sedibilis, quae nos curuatos molliter a dorso suscipit suoque gremio demissos uelut habilis theca complectitur. haec proprie doctoribus datur" (28) et Sanctus Isidorus dicit "cathedrae doctorum" (20.11) et Comenius dicit "praeceptor sedet in cathedra" (98). et in Ecclesia papa ex cathedra loqui dicitur, et cathedrae episcopalis locus ecclesia cathedralis dicitur.

de solio:
Cassiodorus dicit "solium regum proprium esse memoramus" (28).
Sanctus Isidorus dicit "solium in quo rex sedet propter tutelam corporis sui" (20.11).
Comenius dicit "rex sedet in suo solio"
(138).

de tribunali:
Cassiodorus dicit "iudicum tribunal...proprium esse memoramus" (28).

de sede:
Sanctus Isidorus dicit "sedes singulari numero proprie regni est" (20.11).


II. de iis rebus super quibus plures
quam unus homines simul sedere possunt et dubiis rebus

de scamno: apud Comenium (73) scamnum est longa res super qua plures quam unus homines sedere possunt.
Sanctus Isidorus autem dicit "scamna sunt quae altioribus lectis apponuntur" (20.11), et Gulielmus Smith dicit quod scamnum tres res significare potest: rem quae cubili ad ascensum apponatur et rem cui homo super sedili sedens pedes superponat et quidlibet super quo sedeatur (in tractatu "scamno").

de subsellio:
apud Gulielmum Smith (in
tractatu "sella") non patet utrum subsellium sit id quod "bench" Anglice dicitur an id quod "stool" Anglice dicitur.

de sofa, ut ita dicam:
qualis res pluribus quam uni hominibus sedibilis simul est et culcitas habet cur non talis res sofa Latine dicatur? nam facile fit sofa sofae generis feminini uocabulum Latinum.