10/19/2021

lingua Latina in sancta Missa et aliter


Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic praecipue disserit cur in sancta Missa litteras sacras Latine legi oporteat sed etiam alia de lingua Latina memorat. rem praecipuam tractans haec duo quaerenda proponit: primum, quid sit causa finalis litterarum sacrarum in sancta Missa legendarum; secundum, quomodo ad lectiones Latinas accessus fieri possit. lectionum causam finalem dicit multiplicem esse: non solum didascalicam sed etiam doxologicam et latreuticam ita ut eae non solum ad nos sed etiam ad Deum dirigantur. etiam "certe nobis paruum non est quae uerba plerique ecclesiae dimidii Latini uel occidentalis homines sancti per omnia saecula in labiis habuerunt eadem ipsa uerba recitare et canere. haec sunt uerba unitatis diachronicae et harmoniae resonantis et potentiae reuelatoriae." ut lectiones Latinae autem intellegantur adhiberi possunt missalia sed "possumus et debemus etiam communi consilio operam conferre ut omnes Catholici et paruuli et adulti linguam Latinam doceantur."

10/18/2021

Ioannis Zulsdorfi sacerdotis sententiae memoria dignae


"quos mundos Deus creare poterat ex omnibus iis mundis creauit hunc in quem nos ut in actu essemus ipso tempore unice idoneo ipsa instrumenta unice idonea dans uocauit ut Eius consilii supremi et diuini partem paruam nostram ageremus. si nos habitui uitae nostro sicut is hic et nunc est...dediderimus Deus quibus gratiis actualibus ad partem nostram in Eius oeconomia salutari agendam indigemus eas omnes nobis dabit. a Deo uocatum esse ut his temporibus difficilibus uiuamus honori est. nam NOS sumus turma quam Is in ea quae hic et nunc in animo habet congregauit. fidelitas quidem et eorum quae Is uult studium maiores quam si nobis uiae leues essent gratias conferent." (hic anno 2021 mensis Septembris die uicesimo primo)

10/07/2021

"Ligulae Chrononicae" ludi electronici carmina

 
anni 600 carmen a Phoenice Arco Angelo hic et a chordacistarum tetrade hic et a Columbio Robertulio hic et technoice hic est. 
 
contra Lauum pugnae partis secundae carmen hic est. 
 
magice obseratae ianuae carmen a Columbio Robertulio hic et a chordacistarum tetrade hic et a Ponto Hultigreno hic est. 
 
regni Zelii carmen clauicinio eminente hic et a Zidano Tribali hic et a Columbio Robertulio hic et uiolino solo hic et tintinnabulo eminente hic et a chordacistarum tetrade hic et annorum 1981-1990 modo hic et eodem genere hic et a Ponto Hultigreno hic est. 
 
Schalae carmen a Columbio Robertulio hic et chordis tintinnabuloque eminentibus hic et a Phoenice Arco Angelo hic et a Ponto Hultigreno hic est.
 
carmen principale a Ponto Hultigreno hic et a chordacistarum tetrade hic est.

uaria cinegrammata


in hoc cinegrammate fautores partis sinistrae politicae a processione eucharistica fugere uidentur.

"fugit impius nemine persequente;
iustus autem quasi leo confidens" (liber prouerbiorum 28.1)

in hoc cinegrammate autem homo qui in politia munere fungi dicitur de uaccinis disserit.

in hoc cinegrammate autem legislatrix progressiua auditur dicens se integumentum faciale gerere propter nil aliud quam quod alterius partis politicae fautor se sequatur.

ut hic inueni, Antonius Faucius hic praesertim 17:16-44 de integumentis facialibus disserit.

mirabile est hoc praesertim 0:00-1:29 et hoc praesertim 3:09-35.

partes politicae

 
professor Columbianus hic scribit "ex hoc quod in parte politica es sequitur interdum faciendi eius quod parti politicae optimum est necessitas etsi non toto animo consentis" qua sententia uix ulla alia rem publicam et mentem humanam facilius celerius grauius corrumpat.