in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label adoratio. Show all posts
Showing posts with label adoratio. Show all posts

7/23/2026

Iosephi cardinalis Ratzingri sententiae de sancta Missa uetere et noua

 
ex Petro Quasneuio philosophiae doctore et Ioanne Zulsdorfo sacerdote epistola in qua Iosephus cardinalis Ratzinger docet "memoratu dignum est quod quo modo missale nouum illatum est is modus ab ecclesiae consuetudinibus legalibus institutis deficit" et "ex altera parte missalis noui problema in hoc subsistit quod id ab hac rerum priorum serie quae et ante et post Pium V perstiterat deficit et librum totum nouum (tamen materia uetere fabricatum) creat. eo porro illato illud quod prius ortum erat quodam modo sic uetitum est ut numquam aetatibus prioribus quicquam in ecclesiae lege et liturgia uetitum erat. ex ea scientia quam de concilii disputationibus habeo et orationibus quas patres conciliares tunc habuerunt iterum lectis certo profiteri possum hoc illis in animo non fuisse."

6/22/2026

Ioannes Piscator episcopus et Thomas Morus et alii martyres


Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert quod hodie Ioannem Piscatorem episcopum et Thomam Morum colere in liturgia uetustiore licet.

etiam, ut hic et hic refertur, uiginti sacerdotes qui in Hispanorum bello ciuili ex fidei odio interfecti erant martyres declarati sunt.

hoc scribens etiam didici de Roberto Pretio qui in Anglorum bello ciuili pro rege militabat et in huius libri pagina xi hoc modo interfectus esse narratur: Caluinistis se dedere coactus et ab iis rogatus "esne Pretius papista?" respondit "Pretius Catholicus Romanus sum" et statim interfectus est.

6/15/2026

memoratu digna


aliqua quae Ioanni Zulsdorfo sacerdoti animum tenent me similiter afficiunt. etiam hic ubi aliquid scripsi. 

Anna quoque Bernarda aliquid memoratu dignum imposuit.

de Eusebio Caesariensi hic et de Ioanne Sobiscio Poloniae rege hic.

Eduardus Habsburgensis sanctam missam hic dissertat.

4/27/2026

lingua nostra


de lingua nostra sententiae: hic et hic ex Ioanne papa XXIII et hic et hic et hic et hic ex Ioanne Paulo papa II Ciceronem memoranti "nouerint ii hoc Ciceronis effatum ad se quodam modo referri 'non....tam praeclarum est scire Latine quam turpe nescire'" et hic ex Pio papa XI et hic ex eodem dicenti "quod si in quopiam homino laico qui quidem sit tinctus litteris Latinae linguae quam dicere catholicam uere possumus ignoratio quendam amoris erga ecclesiam languorem indicat quanto magis omnes clericos quotquot sunt decet eiusdem linguae satis gnaros esse atque peritos" et hic de eodem.

4/17/2026

uocabula bina

 
ecclesia et ritus hic 

theologia et philosophia hic et hic

res publica et democratia hic

homo exiguus hic et homo praeclarus hic

4/03/2026

Iesus Christus crucifixus hodie recolitur

 
Ricardi Cipollae sacerdotis sententiae hic sunt.

quo die Iesus crucifixus sit dissertatio hic est.

2/09/2026

res ecclesiasticae

 
synodalitatem nouissimam dissertat Robertus Matthaeus hic praesertim unde ea orta sit et 
Robertus Baro episcopus hic et Iosepus cardinalis Zen hic et hic.

Ioannes Zulsdorfus sacerdos eas litteras quas Arturus cardinalis Rochus ad collegas scripsit hic et hic dissertat.

Gregorius Pippius hic et hic earum litterarum quae "sacrosanctum concilium" appellantur abusum dissertat et quomodo ecclesia cathedralis Mantuana iconoclasmum nouissimum patiatur.

de archiepiscopis Neoeboracensibus cardinalibus Timotheo Dolano hic et Ioanne Concobaride hic.

Alcuinus Ridus sacerdos hic sanctam Missam dissertat: "quae res noua edita et specialiter fabricata ut 'homo modernus' modo pleno et fructifero participaret panacea summa fore modo aduertissamentali dicebatur ea res quam liturgiam modernam dico simpliciter sedes non impleuit" et "ritibus uetustioribus multo plura sunt quae ii dent."

Dominicus Grigius hic problemata quae hoc aeuo in ecclesia sunt dissertat: "homini fidem Catholicam colenti per Francisci papae pontificatum uiuere 'erat quasi paruulus abusum patiens esses et cotidie expergiscereris timens qualem abusum proximum passurus esses.'" et "quamquam Georgius Bergolius mortuus est (r.i.p.) tamen quae mala ecclesiae intulit ea mala animis et ecclesiae unitati etiamnunc perspicue minacia manent....ex iis qui cardinales et episcopi eius consiliis haereticis cooperabantur multi in principatibus manent; eius multae et erroribus plenae litterae nullam prouocationem passae manent."

de abusu etiam hic Andrea Matricalis.

et hic referuntur sententiae Alberici Volcae liturgias nouas "rudes et tritas" et Paulum papam VI increpantis. etiam Albericus dissertat quomodo progressiuistae omnia ex parte sua sed ex altera nihil tolerent et hanc thesin exponit quod si quid concilium Vaticanum secundum proposuit indifferentismus erat.

11/18/2025

Iosephus Striculandus iterum et alii ad episcopos scribentes

 
Carilla Collimera quidem hic ubi illas Iosephi Striculandi episcopi sententias a me Latine heri impositas memorat episcopos uerbis quoque propriis uituperat.

Nicolai Bucis autem sacerdotis epistolam ad Blasium cardinalem Cupichum intensam Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic exhibet.

hominis ignoti autem epistola ad Michaelem Martinum episcopum intensa hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur exhibetur.

11/17/2025

Iosephi Striculandi sententiae praesertim ad episcopos

 
Iosephus Striculandus episcopus hic "Leoni papae et episcopis et omnibus iis qui se Iesu Christi discipulos esse profitentur" dicit:

quam diu inter duos dominos morabimini? si creditis Christum dominum esse, ideo eum sequimini! si autem mundus dominus uester est ideo ad eum ite! uerum desinite Christi sanctuarium polluere dum eius crucem proditis!

o episcopi, a ludis DESISTITE! a mendaciis DESISTITE. a paruulis oculos uestros auertere DESISTITE! molarum aceruus ingens accumulatus et paratus uobis distribui potest. est Leoni quidem papae una curiae autem Vaticanae tanta multitudo quae plaustro portetur multo maiori autem parti eorum qui hodie apostolorum munera tradita obtinent tanta multitudo qua naues onerariae impleantur.

quomodo haec uerba dicere audeo, quomodo hos ecclesiae principes iudicare audeo? immo, o fratres, QVOMODO AVDETIS paruulis iterum atque iterum nocere??

nam paruulis nocetis quando facitis ut Iesu Christi sacrificium sacrum quae sancta Missa est sit ornamentum nugale uel frustum quo consilia mundana capientes paciscamini uel crepido qua haeresin uomatis et cum mundo ludum eroticum quasi pedibus agatis.

paruulis nocetis quando quales homines se duos peccato inuolutos habent tales homines suscipitis et eorum uitas tristes conturbatasque ostentatis et ubi occasionem uocandorum eorum ut in Iesu Christo metanoeam agant non adhibetis ibi de rebus nugalibus modo familiari colloquium agitis et in quantum benigni putamini in tantum laudamini. eos etiam in sanctuarium sacrum suscipitis et eorum peccati stercus uelamine benedictionis cooperitis.

paruulis nocetis quando horas in confabulationibus consumitis ut de hoc uocabulo uel de illa dictione modo nugali disputetis dum eos mundus magis deorsum in tenebras desperationemque ducit. paruuli autem clamant "ubi est spes?" sed non obseruantur.

paruulis nocetis quando legum reiectioni fauetis et a raptibus homicidiis impetibus eorum qui scelesti et nefarii trans patentes limites tam facile quasi saltantes ambulant oculos uestros auertitis. ex paruulis nonnulli uitam meliorem quaerentes in his multitudinum migrationibus corripiuntur et calcantur. ex paruulis nonnulli inueniunt quod domus suae et oppida iis qui iniuste aduenerunt implentur dum pastores dicunt "nos oportet hominem extraneum suscipere" et tum hominibus praedatoriis et scelestis frenos dant.

nos omnes oportet Iesum Christum sicut dominum quaerere et eum nos ad metanoeam uocantem exaudire. nos oportet mundi rebus prauis negare et ueritatis lucem ad omnes mundi angulos tenebrosos afferre. nos oportet ei legum reiectioni qua oculi a peccato auertantur negare. nos oportet credere Iesum dominum esse. nos oportet pastores esse.

10/17/2025

quam sanctam Missam Pius papa V iussit

 
ut Ioannes Zulsdorfus sacerdos et Eduardus Feser philosophiae doctor referunt, ii qui Pii papae V sanctam Missam frequentant orthodoxiam colere magis solent. porro, ut Eduardus dicit, illa est causa cur quidam Pii papae V sanctam Missam aboleri uelint.

hic autem est exemplum eorum quae Pii papae V sanctae Missae fautores putant. ea quae in illo exemplo repudiantur ego quoque repudio. 

10/04/2025

opera memorata


Gregorius Pippius hic duos libros dissertat.

Timotheus Flandrianus hic quae opera de iudicando papa Ioanne Paulo II optima esse sed tamen uitium magnum habere existimat ea opera memorat.

in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur hic est Pauli Vincentini de Vladimiro Lenino tractatus.

10/01/2025

ecclesia monasterii Cluniacensis

 
Gregorius Pippius hic hunc tractatum cinematicum laudat.

9/27/2025

miracula Eucharistica


aliquid historiae hic Matthaeus Plesius narrat.

9/09/2025

res ueteres et nouae in rebus supernaturalibus et naturalibus


dissertantur in hoc tractatu quidem hominis moderni uitia in hoc tractatu autem professores qui "cognouerunt homini moderno necessaria esse haec quae sunt ad principia redire et ea iterum admirari discere ut salutarem institutionem et philosophiam et tandem cultum humanitatis is restituat." 

in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur hic tractatus initium de rebus liturgicis facit quomodo uetera reiecta sint sed mihi maxime animum tenent eae partes in quibus affirmatur quod ecclesia et ii qui in ea sunt non eo quod se mundo similes faciant mundum uincere uel conuertere possunt. de eo periculo ne ecclesia et ii qui in ea sunt uiam idoneam amittant est etiam hic tractatus Ioannis Zulsdorfi sacerdotis. hic autem in Principiis Ludouicus Boffus sacerdos episcopis Americae mediae et australis dicit eos illam uiam amisisse et eos rogat "quo tandem ecclesiam nostram ducere in animo habetis?"
 
aliqua quae Paulus papa VI de rebus liturgicis dixit hic referuntur. anno 1969 mensis Nouembris die 26 dixit "id hic est quod nouitas maxima uidebitur quae est linguae nouitas. nam non iam lingua Latina sed uulgaris erit Missae lingua principalis....abalienamus aliquid dignius quam ut eius pretium enumerari possit. sed cur? quid est carius quam haec sublimissima eorum quae in ecclesia nostra cara sunt?....precis intellectio uestibus Sericis quibus regaliter uestitur maioris habenda est. plebis participatio maioris habenda est--praesertim plebis modernae sermonem humilem qui facile intellegatur et in sermonem quotidianum conuertatur sic amantis". quae autem sententiae mihi referunt quasdam sententias eius Moderatoris qui in fabula "Mundo Forti et Nouo" cum Viro Rudi de Gulielmi Saxperi opere loquitur:

"sed cur id uetatur?" Vir Rudis rogauit. nam uiro qui Saxperum legerat obuio facto Viri Rudis animus excitatus erat, atque animo sic excitato Vir Rudis id temporis ceterarum rerum oblitus erat.

Moderator autem umeris motis dixit "propterea quod id uetus est, quae est causa praecipua. hic nobis rebus ueteribus haudquaquam opus est."

"etiam ubi pulchrae sunt?"

"praesertim ubi pulchrae sunt. nam pulchritudo ad se allicit, et uolumus non homines ad uetera allici sed iis noua placere."

"sed noua tam nugalia et horribilia sunt: illa dramata in quibus nihil est nisi helicopteri uolitantes, et homines osculantes sentis." os distorsit. "caprae et simiae!" solummodo per Othelli uerba modum quo contemptionem et odium satis exprimeret inuenire poterat.

"utcumque animalia iucunde domita" Moderator parenthetice murmurauit.

9/02/2025

concilium Vaticanum secundum et Missa noua

 
monstratur hic et hic et hic quod haudquaquam ex uoluntate eorum qui concilio Vaticano secundo inerant Missa noua constituta est.

7/14/2025

de eo quod hosanna Hebraice dicitur

 
id quod hosanna Hebraice dicitur, ut hic et hic refertur, ex uerbis quae "saluum fac nunc" significant compositum tali modo adhiberi coepit ut animum gaudiosum laetumque exhiberet. sanctus Thomas Aquinas in catena in Ioannem dicit "hosanna, benedictus qui uenit in nomine Domini, rex Israel. Augustinus. hosanna uox est obsecrantis magis affectum indicans quam rem aliquam significans, sicut sunt in lingua Latina quas interiectiones uocant. Baeda. est autem compositum ex corrupto et integro: hosi enim 'salua', anna obsecrantis est interiectio. hosi corruptum, anna est integrum." et, ut hic refertur, Gulielmus Durandus in Rationali diuinorum officiorum dicit "hosanna, quod est uerbum Hebraeum et significat salua obsecro; supplendum est populum tuum uel totum mundum. compositum quidem uerbum est ex osi quod interpretatur saluifica et anna quod est apud Hebraeos interiecte obsecrantis motum animi significans sub deprecantis affectu. integre ergo dicitur osianna quod nos corrupta i uocali littera et elisa dicimus hosanna quod facimus ex ignorantia aut scienter synalephantes uocalem elicimus prout in metris fieri consueuit. dicitur autem bis hosanna in excelsis propter duas partes salutis quae sunt stola mentis et stola carnis quibus sancti beatificantur in gloria ut uidelicet anima et corpore saluati inter angelos deputemur in excelsis, id est altis, scilicet in caelo. reperitur autem hic uersiculus in psalmo 117; quod enim turbae dixerunt hosanna, hoc est quod hic dicitur: o Domine, saluum me fac" (4.34).

6/25/2025

Iosephus cardinalis Zen

 
hoc lecto Dauidi Altoni consentio quod Iosephus cardinalis Zen hoc tempore inter rerum diuinarum duces praeclarissimus est. inter alia quae fecit earum litterarum quae "Fiducia supplicans" appellantur, ut hic refertur, et partis communisticae Sinensis, ut hic refertur, uitia monstrauit.

6/17/2025

adorationis lingua

 
Antonius Esolenus philosophiae doctor hic (cf. hic liber): "per totam uitam audiui quod ut Iesus sermone patrio suo precatus est sic nos nostro precari oportet" sed "si Iesus apostolique in cena ultima psalmum cecinerunt poema non simpliciter Hebraicum erat sed linguae Hebraicae generis poetici quod non erat id quod quando psalmi componebantur tum in historiis uel uiis publicis adhibebatur."

5/29/2025

Ludouicus Bouarius sacerdos

 
de eo 
in Ioannis Zulsdorfi sacerdotis blogo hic et in blogo qui ad musica sacra pertinet hic et Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic.

Petrus in eodem tractatu de institutione liberali dicit "oportet ut immergantur discipuli in litteris et poesi quae pulchritudine et exsuperando intellectu quidem animum obtineant quae exsuperatio id quod mens rationalis statim comprehendit effugit."

5/13/2025

Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Roma et eius ecclesiis


hic de ecclesia sancti Andreae
 
hic de ecclesia sancti Iuonis
 
hic de ecclesia sancti Laurentii
 
hic et hic et hic et hic de ecclesia sanctae Mariae ad martyres (etiam Gregorius Pippius hic)
 
hic de ecclesia sanctae Mariae Exquilina

hic de ecclesia sanctae Mariae in Monte Serrato
 
hic de ecclesia sanctae Mariae supra Mineruam
 
hic et hic de ecclesia sanctissimi nominis Iesu
 
hic de ecclesia sancti Siluestri
 
hic de ecclesia sancti Angeli