5/19/2023

domini nostri Iesu Christi ascensio et uirilitas

 
quomodo Iesu Christi ascensio et uirilitas inter se pertineant Anna Bernarda hic disserit.

5/16/2023

de sancta Missa epistola

 
quae hic imposita est.

synodus

 
sacerdos (cuius praenomen quomodo Latine reddendum sit non pro certo habeo sed cognomine Pocorius) hic de synodo disserit.

5/12/2023

Renatus Cartesius

 
de eo quaedam hic memorantur.

quomodo praeceptorum collegia paruulorum eruditionem afficiant

 
quaedam indagatio hic refertur.

5/09/2023

femina contra feminismum


Angela Ericis hic contra feminismum disserens has theses tenet quod natura feminina per maternitatem plenissime exprimitur et quod feminismi radix est feminas hortari ut extra domum munere fungantur.

5/08/2023

id quod Graece catechon dicitur

 
de eo hic Rudolphus Hilferus professor disserit.

epistolae archiepiscopi

 
ut hic impositae sunt.
 

 







morum publicorum tractatio Marxistica


morum publicorum tractatio Marxistica in Vicipaedia agi negatur.
 

 

5/06/2023

duo trolli egregii fortasse

 
hic uir, ut hic refertur, se feminam et hominem coloratum dicit sed, id quod ex eius trollatu partem optimam existimo, etiam dicit "fieri potest ut quasi in uia progessus mentem mutem. nam quo graduum systemate homo exploret quid ipse sit ei graduum systemati insunt partes multae ac quasi inter se complicatae, et saepenumero in itineris proprii fine in quo loco coepimus in eo ipso loco finem facimus."
 
hic autem uir bananam quasi artis opus ad parietem alligatam hic refertur manducauisse et dixisse "etiam opus artis modernae laedere esse potest artificium." tamen suspicor hunc uirum eocum qui bananam ad parietem alligauerat coniurauisse.

4/24/2023

palatium gentis Aureanae Pamphilianae

 
id Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic memorat.

Eua Flardingerbroca nunc in ecclesia Catholica

 
Eua Flardingerbroca, quam hic et hic memoraui, fidem Catholicam suscepisse hic refertur.

4/15/2023

phantasiae ultimae sextae carmina


characteris medii carmen uniuox hic quidem et hic Italice canitur hic autem clauicinio agitur hic autem technoice redditur.

Rachelae perpetuae carmen hic et hic et hic est.

Terrae carmen modo quidem symphoniaco hic et hic et hic et hic technoice autem hic et hic est. 

Cyani carmen hic et hic et hic est. 

Relmae carmen hic et hic et hic est.

Vmbrae carmen hic et hic est.

Stragonis carmen hic est.

saltatio furiosa hic et hic et hic est. 

pannus spinaciatus hic est.

alterius bestiarum mundi carmen hic et hic est. 

siluae phantasmaticae carmen hic est.

4/13/2023

cur mathematicis operam dare oporteat

 
Cunedda Higuel hic disserit quod mathematicorum studio homines in cogitando sic instituuntur ut problemata soluere et paucis rebus notis plura cognoscere possint. is etiam illam Platonis sententiam "ne ineat homo geometriae ignarus" memorat ad affirmandam hanc thesim quod quod cogitandi genus mathematicis inest eo quaestionum philosophicarum tractatio indiget. is tandem argumentatur mathematicorum studium uirtutem ac praecipue humilitatis sensum gignere.

ubi sanctus Nicolaus sepultus sit

 
hic disseritur.

de eo quod inter coniuges debetur

 
Anna Reginaldis hic argumentatur id quod inter coniuges debetur considerandum esse ut conubium felix sit.

4/10/2023

gnosticismus et feminarum ordinatio et prauitas sexualis

 
disserit hic sacerdos cognomine Pocorius (cognoscere non poteram quid sit eius praenomen integrum) praesertim quod masculinitas pars sacerdotii constitutiua est: "Iesus in cena ultima apostolos iubet: 'hoc facite in meam commemorationem' (Luc. 22.19). mos sacer affirmat quod Iesus iis in hoc quod ii uiri--masculi--sunt dat dignitatem et officium quibus sacrificium missae sacrum in se agatur. apostoli Iesu mediationem sacramentalem ut patres Dei paternitatem sic participant."

4/03/2023

quid Georgius Bergolius faciat

 
ut hic refertur, Ioannes Franciscus Rosus de Georgio Bergolio disserit: "existimo rerum nouarum fautorem esse hunc papam....papa res mutare uult. dicunt homines 'satis non est, satis non est.' sed is multa facit. aliam ecclesiam erigit ecclesiam quae magis hominibus pateat."
 
ergo nunc fit Georgii Bergolii ecclesia. ego autem Iesu Christi ecclesiam opto.

3/22/2023

ea quae uigilantia hodie dicitur

 
hic Iosephus Mansonius philosophiae doctor qui in uniuersitate scholarium Californiana anthropologiae professor erat profitetur se propterea quod uniuersitas scholarium eo cogitandi uel sentiendi modo nouissimo quae uigilantia dicitur corrupta esset ab ea discessisse.
 
hic Ieremias Dauidides qui in societate Disniana munere fungebatur de collegis progressiuismo uel illi uigilantiae addictis sententias manifestat.
 
Luana Maroia hic disserit quomodo is sentiendi modus quae uigilantia dicitur scientiae materiali obstet.
 
Eduardus Feser philosophiae doctor hic explicat quid uigilantia sit.

3/18/2023

uocabulum Hebraicum quod adiutor redditur

 
de eo uocabulo Hebraico quod adiutorem significans in Genesi ad feminam adhibetur hic disseritur. de aliquibus quae in eo tractatu dicuntur fortasse disputare uelim sed haec praecipue noto prius quod id uocabulum non in rebus domesticis sed in rebus politicis et militaribus adhiberi solet (e.g. Iosue 10.6, 1; Regum 20.16; 1 Paral. 12.1, 17-22; 2 Paral. 32.8; Psalmi 70.5, 10.14) alterum quod id uocabulum cum alio uocabulo quod uires significans sonitum similem habet interdum coniungitur (Psalmi 28.7, 46.1).

agere et facere

 
e prece quae hic memoratur: "iniuste egimus, iniquitatem fecimus."
 
Sanctus Thomas Aquinas Aristotelem sequens dicit "differt autem facere et agere quia, ut dicitur in IX Metaphys., factio est actus transiens in exteriorem materiam sicut aedificare secare et huiusmodi, agere autem est actus permanens in ipso agente sicut uidere uelle et huiusmodi." (Summa theologiae IaIIae57.4)

3/16/2023

bene uestiri

 
Anna Bernarda hic et Scotus Monachides hic.

Anna Bernarda hic quoque: "uir bene uestitus et bene se gerens...aliis imperabit, interdum uultu solo."

3/15/2023

de Idibus Martiis uaria

 
Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic disserit.

2/07/2023

diaconissae

 
Dominicus Cerratus diaconus et philosophiae doctor hic disserit ac praecipue hanc thesim defendit quod diaconissae priscae nec modo sacramentali ordinabantur neque eadem munera ac diaconi habebant.

2/06/2023

sexus et animi contrarietas


in hoc tractatu haec thesis quod quando sexus et animus inter se contrarii sunt animus antehabendus est his duabus rebus inniti dicitur: primum cupidine "mundi ubi nemini quod nolit facere necesse sit, ubi nemo opus facere cogatur, ubi omnes omni cupidini sine timore et pudore indulgere possint, ubi omnes hominum differentiae abrogatae sint et nos omnes omnibus modis aequales simus" secundum sententia "quod corpora nostra non nos sunt sed res in quibus quasi in laqueo inclusi sumus....nos corpora nostra non sumus."

societates commerciales ueterrimae

 
ut hic refertur, deuersorium Iaponicum quod "Nissiyama Onsen Keiunkan" appellatur anno Domini 705 conditum societas commercialis ueterrima esse dicitur, et societas Finnica nomine "Stora Enso" societas obnoxietatis limitatae incorporata ueterrima.
 
hic quoque disseritur de ueterrimis societatibus commercialibus Iaponicis exempli gratia ea quae "Ichiua" appellatur.
 
hic disseritur de popina quae ueterrima dicitur.

lingua Latina in sancta Missa

 
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit praesertim quod quod genus linguae Latinae in sancta Missa adhibetur id genus haudquaquam uulgare est.

2/04/2023

de Martino Luthero thesis

 
Theodoricus Sartor hic de Martino Luthero hanc thesin exponit: "id quod est salutem aeternam propriam tranquille ac consolatiue certam habere ecclesia numquam adsectatoribus pollicita est....Lutherus autem arbitratus fidem uel euangelium tale esse quale adsectatoribus illam [salutem aeternam] certam faceret 
omnibus hominibus et omnibus rebus conditis quaecumque eum de illa uera dixisse non professae essent se aduersarium fecit....potius quam ut acceptaret hanc sententiam quod Deus eum de eius salute aeterna dubitationem horribilem pati sineret Lutherus in Eius loco deum nouum excogitauit--et ecclesiam nouam."

2/03/2023

synodus ecclesiastica et homosexualitatis repudiatio

 
Raimundus Saxeus sacerdos hic et hic disserit.

1/31/2023

loca ad quae ire non licet


de talibus locis hic disseritur.

feminae de feminis


disserunt hic Victoria Alaria et Rebecca Barretta de eo quod quales feminae dominantur tales feminae uiris non dubitationem uel timorem iniiciunt sed simpliciter displicent.
 
exhibet hic Curtinaea Ryana aliam feminam disserentem de eo quod qualis femina modo uirili se gerit talis femina consortium amatorium a uiro heterosexuali postulare non potest.

1/26/2023

res contraconceptiuae et doctrina Catholica

 
de eo quod ecclesia de rebus contraconceptiuis infallibiliter docet disserunt E. Christianus Brugger et Ioannes Finnis philosophiae doctores hic et hic; cf. hic.

1/16/2023

Georgii cardinalis Pelli sententiae

 
Georgius cardinalis Pellus--requiescat in pace--, ut hic refertur, de his litteris dicit "synodus episcoporum Catholica....ediderunt libellum 45 paginarum qui...quibus litteris Romae scriptis atque inde editis confusio maxima inest inter eas litteras est....ne Catholicos quidem participes hortatur ut omnes gentes doceant (Matthaei 28.16-20) nedum Saluatorem opportune et importune praedicent (2 ad Timotheum 4.2)....epitome nec fidei Catholicae nec doctrinae Noui Testamenti est. mancus est et iis quae ab apostolis tradita sunt multifarie ac grauiter inimicus neque usquam Nouum Testamentum Dei Verbum esse profitetur." etiam eum dicit "Aetatis Nouae beneuolentiam" effundere, et synodalitatem dicit "incubum uenenosum" factam esse.
 
Georgius etiam, ut exempli gratia hic apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem dicitur (cf. hic et hic), has litteras scripsisse refertur, quibus litteris hae sententiae insunt: "hodie res sic se habet: 'Roma loquitur; confusio augetur'....Hollerich cardinalis de sexualitate doctrinam Christianam repudiat, sed pontificatus maximus silet....[quod] silentium magis notatur cum monstratur quantum ab ea persecutione quae in Traditionalistas et conuentus contemplatiuos agitur distet. Christocentricitas doctrinae debilitatur; Christus ex centro mouetur. interdum Roma etiam de monotheismi puri grauitate confundi uidetur."