in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label cerebrum. Show all posts
Showing posts with label cerebrum. Show all posts

3/26/2025

uiri et feminae

 
Maria Elisabetha Bonaccia hic et hic de cerebro uirili et cerebro femineo scribit.

Oliuia Ioannis hic de officiis coniugalibus scribit. praesertim nonnullos ac nonnullas timere ne ex eo quod femina marito se subiiciat mala eueniant sciens inter quidem oboedientiam et oppressionem inter autem oboedientiam ueram et prauam distinguit. etiam memorat in nullo bibliorum sacrorum loco dici quod marito ut oboedientia dignus sit necesse sit ad perfectionem pertigisse.

e parte contraria, ut hic refertur, quaedam femina quae potestatem politicam in Pennsiluania obtinet inter eos "qui quam ualida et celeria et potentia corpora uirilia sint tam ualida et celeria et potentia corpora feminea esse credunt" se profitetur, qua professione demonstrat se deceptam uel mendacem esse.

6/12/2023

pinguitia et cerebrum

 
referuntur hic cerebra hominum pinguium et eorum qui pingues non sunt inter se sic differre ut cibum sumptum hominis non pinguis cerebrum agnoscit sed hominis pinguis cerebrum non agnoscit.

7/05/2022

uir debilitatem ostendens et femina

 
Rebecca Barretta hic et Aliciola (?) Drummunda hic disserit quod uir coram femina querens uel flens facit ut ab ea despiciatur.

6/22/2022

qualem uirum femina cupiat

 
ipsae feminae dicunt:
 
hic 0:36-1:24 femina ignota existimat feminas quo minus uir se feminam respicere ostendit eo magis ad eum allici;
 
hic femina ignota indicem nouem rerum quibus a uiro actis excitatur exponit, inter quas res est primum in litteris electronicis post duos uel tres dies uel uno uerbo solo respondere et etiam nihil respondere secundum res petitas negare.
 
hic nonnullae feminae modis uariis dicunt feminas ad uiros qui non blandiantur sed ipsas posthabeant et negent et dominentur allici;
 
hic 0:00-0:52 femina ignota: "cur feminis animus ad pueros malos semper intendatur; cur nobis pueri benigni non placent? ergo necessitudo est commixtio energiae masculinae et femininae. pueri benigni simpliciter spinam non habent. omnibus rebus assensionem loqui uolunt. nullos limites claros habent. sibi non confidunt. ex quo hoc sequitur quod tibi quippe quae femina es necesse fit partem masculinam agere. ut necessitudo perfecte concors habeatur energiae masculinae et femininae aequitate indiges. ergo nos quippe quae feminae sumus ubi in necessitudine masculiniores esse exspectamur ibi simpliciter fungi non possumus. qua ex causa ad pueros malos labi solemus. nam ii fortiores timoreque liberiores esse solent et te ita protegent ut te saluam sentias et tibi opes dabunt. non interest utrum is problemata a matre orta habeat uel in animi motibus se clausum habeat uel quasi ualde uenenosus sit."
 
hic 1:06-1:12 femina fortasse nomine Natalia uel Melinda dicit se qualis uir ipsam sedere et tacere iubeat talem uirum cupere et a tali uiro excitari;
 
hic 0:01-0:05 Melina Goranis dicit "puto omnes puellas quasi id facere, sed puto ita esse propterea quod omnis [puella] paterculum cupit";
 
hic 0:55-1:07 Aliciola (?) Drummunda dicit "nolo maritum meum comitem meum esse. immo uolo eum esse aliquem qui uirilitate excitet, quem admirer...et uolo in eius uita quasi fulcimento esse";
 
hic per totum cinegramma Curtinaea Ryana modo sereniore dicit uirum cui ipse sufficit, facetum, qui sibi confidit et ducendi potentiam exhibet, qui clare dicit quid putet cupiatque, qui corpus modo ualido gerit ac praesertim oculorum contactum seruat.

5/18/2022

ipsarum feminarum uerba


in hoc cinegrammate has sententias feminae loquuntur: quod mores formae posthabentur, quod laudem a uiro acceptam feminae nihili habent, quod actionem uiri amatoriam femina gratam an ingratam iudicat prout ad eum allicitur aut non allicitur.

8/19/2021

cerebra masculinum et femininum

 
Marcus Gungor exempli gratia hic et hic disserit quomodo cerebrum masculinum altero modo femininum altero agat exempli gratia quod cerebrum masculinum quoque momento temporis ad unum opus intenditur sed cerebrum femininum quoque momento temporis ad plura quam unum opera intenditur et quod uiri de problemate non loquuntur nisi solutionem audire uolunt sed feminae de problemate loquuntur propterea quod sic angorem soluunt nec solutionem audire uolunt.

8/07/2021

qualem uirum feminae in amorem cupiant

 
Segda Robottomensis hic de eo appetitu quo femina uirum in amorem cupit disserens inter alia de feminis haec dicit "nobis mentimur et simulamus nos uirum dominantem non cupere propterea quod is appetitus nos feminas imbecillas faciat. uerum autem est quod feminae quidem in sui parte intima se dedere uolunt....tantummodo eam uim dominantem e uiro gustare feminae hodie tantopere cupiunt ut cum uiris re uera non amantibus in uinculis ueneniferis et uulniferis se inuenire soleant" et "animo nostro impressa est haec sententia quod partes masculinam et femininam ex 'more maiorum' agere aliquo modo prauum est....sed...ad hoc ut laetae integrae consummaticiae essemus numquam omnia ea quae uiri possunt facere indigebamus. immo nulla re nisi eorum fulcimento indigebamus."


Melania Notis autem hic refert hanc Galfridi Molinarii professoris sententiam "feminarum innati de concubino appetitus per multoties centum milia annorum euoluti sunt ad uiros qui res efficere possunt et uires habent et opum copiam parant et bene protegunt et labore inter sexus diuiso satis habent....[feminae cupiunt] uiros qui firmiter decernunt et etiam compassionem curamque agunt" et hanc cuiusdam feminae sententiam "ubi munere fungor ibi magistra sum....totum diem decerno. die finito autem uolo uirum meum dicere 'carissima, huius compos sum.'"

6/15/2021

puellarum corruptio

 
in hoc tractatu disseritur quomodo paruuli praesertim puellae per hoc quod ante aetatem opportunam ad res sexuales exponuntur in animo et in corpore corrumpantur. in eum tractatum Anna Bernarda hic et Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et eius blogi qui "mundabor" appellatur scriptor hic commentaria imposuerunt.

4/07/2021

iterum de scribendo


iterum, ut hic refertur, indagatio hanc thesim fulcit quod manu quam electronice scribere cerebro magis prodest.

10/17/2020

quomodo fiat ut uiri animo bono sint

 
refertur hic indagatio indicans quod ad efficiendum ut uir animo bono sit maximum confert hoc quod ei munus suum placeat.

8/18/2020

contra feminarum suffragium tractatus

 
hic Michael Guarennus Dauidulides de feminarum Americanarum suffragio disserit. praecipue animaduerto Candidam Iuuenculam disserentem de moribus femineis qui ab ea feminas duces bonas efficere dicuntur sed mihi uidentur feminas potestate politica indignas facere, in cuius sententiae meae euidentiam est hoc quod, sicut Michael narrat, ex quo tempore feminae Americanae suffragium acceperunt iam pridem hae ciuitates foederatae corrumpuntur. scilicet etiam ante feminarum suffragium constitutum hae ciuitates foederatae problemata habebant, sed post feminarum suffragium constitutum problemata multo grauiora facta sunt. neque hic ego uel Michael ratiocinamur "post hoc, ergo propter hoc". nam Michael argumentationes exhibet.
 
hic autem Anna Bernarda contra feminarum suffragium sic disserit: "feminae sic constitutae sunt ut modo innato ac salutari sustentari et protegi cupiant....uolunt aliquem uel aliQVID se curare. propter hoc feminae propendent socialismo fauere et plerumque student ut politia quandocumque eis sustentationem promittit augeatur....illum agendi modum femininum et salutarem sed suffragio peruersum Satanas adhibuit ut in uirorum locum consortio sustentatiuum politiam systematice ponat."

8/03/2020

symphonia et operatio intellectualis


hic Olga Chasana disserit prositne operationi intellectuali symphoniam auscultare.

7/27/2020

cinegramma breue Oliuiae Niallidis


hic est cinegramma breue Oliuiae Niallidis de se uel fortasse quolibet adulescente qui domi includitur.

6/05/2020

Sancta Missa et uiri


in hoc Ricardi Cipollae sacerdotis tractatu et hoc Foederationis Internationalis Vnius Vocis tractatu, qui ambo apud "Rorate caeli" sunt, proponitur thesis quod Sanctae Missae forma extraordinaria quam forma ordinaria uirilior est propterea quod forma extraordinaria non sinit se ex iis quae sacerdos mauult aut ex eo animo quo sacerdos est mutari sed a sacerdote quidem poscit ut is quasi se modo heroico dedens se formae subiiciat, ab omnibus autem iis qui audientes adsunt poscit ut ii commoniti quod est peccatum et quod gratia indigetur se conuertant, et propterea quod qualia uiri facere non solent exempli gratia se uerbis exprimere uel animi motus effundere talia non poscit, sed qualia uiris placent exempli gratia idearum per actus expressio et rerum transcendentalium propositio talia multa habet. his autem forma ordinaria ualde differt. ergo Ioannes cardinalis Hinanus formam ordinariam expertus dixit "in patria Sanctae Missae adesse solent non solum feminae et paruuli sed etiam patresfamiliarum et iuuenes. iis autem si nos qualem caerimoniam heri uidimus talem caerimoniam offeramus nobis mox supersit feminarum et paruulorum congregatio".

1/21/2020

Iacobus Supus generis sexualis adyadici adscriptionem relinquit


ut hic refertur, Iacobus Supus generis sexualis adyadici adscriptionem legalem, quam primus adeptus erat, reliquit ac dicit "mas sum et semper eram." amplius sic disserit "modo dogmatico adductus eram ut crederem me aliquid nomine genus sexuale habere et eius suppressionem mentis saluti problematum causam esse. quae omnia mendacia erant" et "mas sum et semper eram, quod mihi in re biologica uerum est et solum mihi ad rem ueram quasi ancorae esse potest."

1/03/2020

quomodo uiri et feminae inter se differant


Scotus Barrius Mercator in hoc tractatu quem titulo "Ad personalitatis differentias sexuales grauiter tractandas" in Americano scientiae materialis cultore scripsit disserit quomodo uiri et feminae inter se differant praesertim "ut de medio dicatur, masculi magis dominari et statum sibi uindicare et pericula experiri et animi elationes quaerere et mentem tenacem animumque stabilem habere et utilitarianistice ratiocinari et sententias abstractas suscipere solent....uiri etiam maiora collegia certandi causa condere solent in quibus collegiis ordines stabiles esse et indiuiduorum necessitudines parua animi collocatione indigere solent....e contrario feminae, ut de medio dicatur, magis sociabiles de animique motibus sensiles esse et alios fouere et compassione affici et se modo polito gerere et angi et de se dubitare et aesthetica suscipere solent. ut de medio dicatur, feminis magis animos tenent necessitudines intimae cooperatiuae dyadicae quae magis in animi motus intenduntur et quibus insunt ordines instabiles et aequalitarianismi normae ualidae....hoc dici potest quod harum differentiarum multae ingentes non sunt, et id plerumque recte dicatur si modo hic analysin nostram finiamus....[sed] hoc unum notabiliter excipiendum est quae est de hominum studio et de rerum studio differentia."

12/09/2019

apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem


hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Iosephi Danielis Unuini libro nomine Actione uenerea et populi cultu disserit praesertim quod in eo libro licentia sexualis aucta post tres generationes efficere refertur ut populi cultus cadat.

hic idem disserit quid momenti ordinis signa uiris puerisque habeant, et conferendae sunt ibi impositae sententiae eius qui se Sutorem appellat.

12/03/2019

quid feminae in muneribus eligant


apud Nautilum Susanna Pincera, quae librum titulo Paradoxum sexuale scripsit, ad quaestiones respondet et inter alia de quibusdam uiris et feminis de quibus Dauid Lubinius et Camilla Benboua et Harrisonius Cellus indagationem egerunt refert: "uirorum maior pars prosperitatem externam et indiuidualem pluris fecerunt et arbitrati sunt quod in iis quippe quorum sententiae quam aliorum meliores essent oportebat populum opes collocare. feminae autem, ut de medio dicatur, aequitatem pluris fecerunt: ne populi membra rebus necessariis carerent, et quod ipsis ad efficiendam eam aequitatem partes agendae erant. uiri autem, ut de medio dicatur, magis in iis quae ipsi effecerunt et ad creandas res quasi concretas animum intenderunt. feminae autem, ut de medio dicatur, magis in hoc animum intenderunt ut opes in cultu qui salubris esset et omnibus prouideret collocarent." quae sententiae etiamsi ita exprimuntur ut feminis faueant tamen monstrant cur oporteat feminas in domo et re publica et ecclesia et aliis duces non esse; nam aequitatis et omnibus prouidendi studium non solum hominum particularium indiuiduorumque qui ducendi sunt bono obstat sed etiam uanum est. ergo oportet duces esse uiros quippe qui in creandas efficiendasque res quasi concretas ut iis quos ducunt prosint animum intendere possunt. conferenda est illa Camillae Paliae sententia in libro primo de personis sexualibus in paginis 37-8: "eorum quae uiri effecerunt catalogum epicum facere possumus....si cultus humanus in manibus femininis relictus esset etiamnunc casas gramineas habitaremus."

8/07/2019

principiorum reuisio


hic Darius Forosus disserit quanti momenti sit artisue scientiaeue disciplinaeue principia saepe reuisere.  

6/29/2018

scholae Catholicae et temperantia


haec indagatio a Michaele Gottfried Iacoboque Kirksey acta et per Thomae B. Fordhami societatem edita importat scholarum Catholicarum discipulos quam scholarum publicarum uel aliter priuatarum discipulos maiorem temperantiam exhibuisse.