in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label res domesticae. Show all posts
Showing posts with label res domesticae. Show all posts

8/08/2023

feminae contra feminismum


Virginia Cauda Nuntians hic: "[feminae] in consortio humano pars quae agenda est et opus quod efficiendum est...non est per munerum cursum se promouere et cum uiris de potestate contendere."
 
Angela Ericis autem hic contra feminismum disserens has theses tenet quod natura feminina per maternitatem plenissime exprimitur et quod feminismi radix est feminas hortari ut extra domum munere fungantur.
 
Sara Caina autem hic profitetur "homines apparantur ut datum regimine masculino ordinem accipiant sicut instrumenti electronici fila metallica ad exsequendum opus uel programma constituuntur. eum ordinis sensum expetimus eoque orbati patimur."
 
Catharina Ioannis Aurea autem hic de quibusdam huius aetatis rebus malis praesertim quod multi homines uel se nescire dicunt uel dicere nolunt quid femina sit: "mirabiturne quisquam si tibi dixero nos feminas in culpa esse? ab Eua continue nobis est potestas egregia qua nos noxa afficimus. et hi quinquaginta anni praeteriti egregie calamitosi sunt quibus ex iis appetitibus innatis quos nos uniuersae habemus saepe euenit non creatio sed deletio non facultas addita uel aucta sed clades quam nobis intulimus."  
 
Carola Gressa autem philosophiae doctrix hic: "feministriae primae exempli gratia Maria Vollistonicrafta et Elisabetha Cadia Stantonia et Susanna Brunella Antonia quaestionem non idoneam posuerunt. nam hae hodopoeae feministicae rogauerunt non 'quomodo feminas in eo quod feminae sunt meliores facimus?' sed 'quomodo feminas uiris similiores facimus?' hic gradus falsus primus ad longam graduum falsorum seriem tulit....[creata est] in cogitando categoria noua generis hominis in quo prioritatem habenti quasi in tabula rasa masculus aut femina delineetur."

6/13/2023

de diuortio nonnulla

 
hic inter alia disseritur cur de diuortio Iudaismus et fides Christiana differre possint. etiam memoratur Esdras (9-10) et Malachias (2).
 
hic de Graecorum schismaticorum oeconomia et hic de sententiis quas aliqui de diuortio tenuerunt.

7/18/2022

Aliciola (?) Drummunda de mariti et uxoris aetatibus et uiris uirilibus et rebus contraconceptiuis

 
disserit Aliciola (?) Drummunda hic quidem de aetatis inter maritum et uxorem differentia hic autem de eo quod uiri uiriles feminas errores confiteri cogunt et iis quae nolunt resistunt hic autem contra ea quae conceptionem prohibent.
 
p.s. nescio quid illius quae se "feminam sapientem ueram" appellat praenomen integrum sit, sed de eius cognomine hoc inueni:
 

4/20/2022

feministria quae non omnibus feminis fauet

 
Iulianae Philippidi displicere uidetur femina quae se totam officiis domesticis intendat neque extra domum munere fungatur:
 

 sed nonne oportet feministriam omnibus feminis fauere?

2/12/2022

paruuli sine patre

 
hic disseritur quae difficilia paruuli patre absente patiantur.

1/17/2022

Matthaeus Sciba

 
Anna Bernarda Matthaei Scibae de sexualitate masculinitate et similibus epistolam hic imposuit.

12/15/2021

parens de filia quae se puerum putauerat


mater ignota hic refert quomodo filia se puerum putauerit et ipsa filiam adiuuerit ut filia resipiscat.

8/19/2021

cerebra masculinum et femininum

 
Marcus Gungor exempli gratia hic et hic disserit quomodo cerebrum masculinum altero modo femininum altero agat exempli gratia quod cerebrum masculinum quoque momento temporis ad unum opus intenditur sed cerebrum femininum quoque momento temporis ad plura quam unum opera intenditur et quod uiri de problemate non loquuntur nisi solutionem audire uolunt sed feminae de problemate loquuntur propterea quod sic angorem soluunt nec solutionem audire uolunt.

7/15/2021

Achilles Tatius de officiis coniugalibus

 
in parte 5.14 fabulae Clitophontis et Leucippes Clitophon uxorem ducere in animo habens de se et femina dicit "iuramus ego quidem me sine dolo dilecturum ea autem se me uirum suum facturam et omnium rerum dominum declarare;" cf. sanctus Paulus ad Colossenses 3.18-19: "mulieres subditae estote uiris sicut oportet in Domino. uiri diligite uxores et nolite amari esse ad illas."

12/11/2020

in patriarchiae defensionem

 
R. V. Iuuenculus hic patriarchiam defendit. inter alia haec noto.
 
dicitur patriarchia ex fide Christiana sic mutata esse ut ordinem et energiam seruans magis aequalitariana et spiritalis facta sit. nam patriarchia Christiana non solummodo nobilium sed omnium est atque et mariti in uxorem iura seruat et uxoris in maritum iura addit. hic conferri potest sanctus Augustinus dicens "hinc itaque etiam pax domestica oritur, id est, ordinata imperandi oboediendique concordia cohabitantium. imperant enim qui consulunt sicut uir uxori parentes filiis domini seruis. oboediunt autem quibus consulitur sicut mulieres maritis filii parentibus serui dominis. sed in domo iusti uiuentis ex fide et adhuc ab illa caelesti ciuitate peregrinantis etiam qui imperant seruiunt eis quibus uidentur imperare. neque enim dominandi cupiditate imperant sed officio consulendi nec principandi superbia sed prouidendi misericordia" (De ciuitate Dei 19.14).  
 
distinguitur inter appetitum animalisticum et cultum humanum, qui sic inter se contrarii esse possunt ut hominis indiuidui appetitus animalisticus reprimendus est ut consortium floreat, et eius repressionis pars necessaria est postulare ut femina antequam pariat uiro indiuiduo nubat. id est, cultus humanus constitui non potest nisi feminae tali regula tenentur. simul patriarchia postulat ut uiri liberos suos et eorum matrem sustentent, quod appetitui animalistico masculino contrarium est; nam, ut addo, appetitus animalisticus masculinus est quam plurimos liberos ex quam plurimis feminis gignere. sic et feminae et uiri talibus regulis tenentur, qualibus regulis cultus humanus oriri et augeri possit. ex iis regulis, ex quibus patriarchia constat, cultus humanus oritur neque aliter oriri potest.

5/15/2020

pro ecclesia et mundo appellatio Caroli Mariae Vicanati archiepiscopi Latine reddita


PRO ECCLESIA ET MVNDO APPELLATIO
ad Catholicos et omnes beneuolos

"ueritas liberabit uos" (Ioan. 8.32)

hoc magni discriminis tempore nos Ecclesiae Catholicae Pastores ex mandato nostro existimamus officium sacrum nostrum ad fratres episcopales nostros ad clericos ad religiosos ad Dei Populum sanctum ad omnes uiros beneuolos feminasque appellationem facere. huic appellationi etiam subscripserunt philosophi medici iurisconsulti diurnalistae professionales qui eius materiae consentiunt, et subscribere possunt ii qui illam suam facere uolunt. 

uera demonstrauerunt quod COVID19 morbo epidemico praetenso ciuium iura inalienabilia multipliciter uiolata sunt et libertates fundamentales, inter quas adorationis et expressionis et motus libertas adhibetur, ultra proportionem et sine causa bona coangustatae sunt. oportet non fieri nec fieri potest ut sanitas publica praetendatur ut iura millionum hominum per mundum imminuantur, nedum ut potestas saecularis officio pro bono communi sapienter agendi priuetur. hoc praesertim uerum est cum de pathogeni uiralis contagiositate uera et periculo et resistentia dubia crescentia in nonnullis locis oriantur. in scientiae et medicinae mundo multae uoces magisteriales comprobant quod de COVID19 morbo alarmismus mediorum omni causa bona carere uidetur. 

ex iis quae de morbi epidemici incidentia relatiue ad mortium numerum cognita per societates magisteriales edita sunt, nobis est credendi causa quod sunt potestates quae mundi populo timorem irrationalem inicere student solummodo ut libertatibus coangustationis species improbas et coercendorum hominum et notandorum eorum motuum in perpetuum imponant. hae actiones illiberales impositae quasi prologus dirus sunt ad efficiendam realitatem politiae quae infrenis mundum regat.

etiam credimus quod in nonnullis casibus actiones prohibitoriae impositae, inter quas tabernae et loca negotiatoria clausa sunt, effecerunt discrimen quod totas oeconomiae partes euertit. hoc et potestates externas hortatur ut se immisceant et consortiumque hominum politiamque grauiter afficit. has ingeniationis consortialis species oportet eos qui officia politica habent ita agendo prohibere ut ciues suos in quorum loco agunt et quibus consulendi officium graue habent protegant. similiter adiuuent familiam quasi consortii cellam hoc modo ut non irrationaliter infirmos et seniles a carissimis dolorose separari cogentes rebus incommodis afficiant. actio qua necessitudines personales et consortiales legi contrariae fiunt similiter existimanda est pars improba consilii eorum qui indiuiduorum seclusionem solitariam poscunt quo efficacius eos quasi pupas adducant frenentque.

scientistas uniuersos rogamus ut uigilent ut COVID19 morbi remedia honeste et in bonum commune offerantur. omnia facienda sunt ne ea quae societatibus negotiatoriis sed non toti populo commoda sunt ducum politicorum et societatum internationalium arbitria moueant. rationi contrarium est iis remediis quae efficacia demonstrata sint quaeque saepe parui pretii sint ex hoc studio obstare ut methodis therapeuticis uel uaccinis quae minus bonae sint sed societatibus pharmaceuticis multo maiora lucra promittant et in sanitatem publicam impendia augeant locus primus detur. etiam meminerimus, quippe qui Pastores sumus, Catholicis improbum esse uaccinas ex fetuum per abortum interfectorum materia factas prouehere uel adhibere.

etiam duces politicos rogamus ut efficiant ut species frenandorum hominum siue systematibus notandorum motuum siue qualibet alia specie inueniendi ubi homines sint seuere euitentur. oportet ut contra COVID19 morbum pugna quamuis grauis fauori eorum quae arcana societates supranationales, quibus illud consilium in rebus commercialibus et politicis ualde commodum est, in animo habent non praetendatur. praesertim ciuibus danda est facultas harum libertatis personalis coangustationum ita recusandarum ut ii qui uaccinas uel hominum contactorum notationem uel ullum aliud instrumentum simile adhibere nolint nulla poena ullius generis afficiantur. etiam consideremus eos clare sibi contrarios esse qui seuere numeri hominum frenandi regulis studeant et simul se generis humani saluatores sine ulla auctoritate politica uel consortiali praebeant. tandem eorum qui in populi loco agunt officia politica hominibus “peritis,” qui quidem dicere possint sibi quodam modo esse persecutionis immunitatem, quae saltem dira dici potest, relinqui nullo modo possunt. 

eos qui media agunt magnopere hortamur ut se dedant ut mentes ex ueritate instruant neue ad frenationis censoriae species refugiendo, ut late in mediis consortialibus et in diurnalismo et in teleuisione fit, eos qui dissentiant poena afficiant. ad mentes ex ueritate instruendas necesse est spatium uocibus quae ad cogitandi modum singularem non accommodantur dare. sic efficitur ut ciues interuentibus studiosis non grauiter adducti uera cum conscientia aestimare possint. disputatio democratica et honesta est antidotum optimum contra periculum ne imponantur dictaturae species subtiles, quae quam eae quas nos mundi consortes tempore recenter praeterito surgere et cadere uidimus peiores putentur.

tandem nos, quippe qui Pastores Christi gregem praestantes sumus, meminerimus Ecclesiam gubernationis et adorationis et doctrinae autonomiam firmiter uindicare. haec autonomia et libertas sunt ius innatum quod ei Dominus Noster Iesus Christus dedit quo ea fines suos appeteret. ideo nos, quippe qui Pastores sumus, firmiter uindicamus ius quo de Missae et Sacramentorum celebratione ex autonomia decernamus, sicut in potestatis immediatae nostrae rebus e.g. normarum liturgicarum et modorum quibus Communio et Sacramenta administrantur autonomiam absolutam uindicamus. politiae nullum est ius quo ex quaquam causa principatui Ecclesiae se immisceat. ii qui potestatem Ecclesiasticam habent numquam recusauerunt politiae cooperari, sed talis cooperatio iis qui potestatem politicam habent non permittit ut ullo modo adorationem publicam uel ministerii sacerdotalis functionem interdicant uel coangustent. Dei et fidelium iura sunt Ecclesiae lex suprema, quam abdicare ea neque in animo habet nec potest. rogamus ut caerimoniarum publicarum celebrationis coangustationes abrogentur.

uelimus omnes beneuolos rogare ne officium cooperandi in bonum commune ex suo quisque statu potentiisque et in caritatis fraternae animo neglegant. talem cooperationem Ecclesia cupit, sed non propter eam rem licet uel respectum iuris naturalis uel libertatum indiuidualium pignus neglegere. officia ciuilia ad quae ciues obligantur poscunt ut politia ciuium iura respiciat.

omnes nos ad hoc uocamur ut ea quae nunc sunt doctrinae Euangelicae congrue consideremus. ea res poscit ut aut cum Christo aut contra Christum nos constituamus. ne deterreamur neu terreamur ab iis qui nos uelint credere nos partem minorem esse: Bonum quam mundus nos credere uelit multo latius adest et potentius est. pugnamus contra hostem inuisibilem qui et ciues diuidere et liberos a parentibus nepotes ab auis fideles a pastoribus discipulos a praeceptoribus emptores a uenditoribus separare appetit. ne sinamus cultus Christiani saecula pathogeno uirali praetenso eradi et tyrannidem technologicam odiosam condi, in qua homines qui nec nomen nec faciem praebent nobis ad realitatem intermediam constringendis mundi fatum decernere possint. si hoc est consilium cui nos concedere cogere huius terrae potestates in animo habent, scitote Iesum Christum Rerum Cursus Regem et Dominum pollicitum esse “portae inferi non praeualebunt” (Mt. 16.18).

credamus duces politicos et omnes eos qui nationum fatum regunt Deo Omnipotenti, ut Is eos hoc magni discriminis tempore illuminet et ducat. ii meminerint, sicut Dominus nos Pastores pro grege quem nobis credidit iudicaturus sit, ita Eum duces quoque politicos pro populis quorum defendendorum gubernandorumque officium ii habent iudicaturum.

cum fide oremus Dominum ut Ecclesiam et mundum protegat. Virgo Beata Auxilium Christianorum conterat Serpentis antiqui caput et disiciat tenebrarum filiorum consilia.

2/03/2020

non est feminismus Catholicus


Ioanna Stanna hic argumentatur non esse feminismum Catholicum et inter alia mariti auctoritatem sic defendit: "sicut Pius XI in litteris 'Casti connubii' docet, Deus regendae familiae officium sacrum marito patrique credidit, cuius operis ratio ab eo praecipue Deo debetur. eius autem uxor adulta et matura quae hoc conubium libere elegit in ordinum systemate sub marito est, et adiuuandi fulciendique mariti officium habet, quod opus quam munere legatorio sub officiario generali fungi haud magis pudendum estea ordinis inferioris positio etsi mentem feministicam dolore afficit tamen, quod ad consortium humanum attinet, ad sustentandas compagis familialis uires necessaria est. et uiri et feminae rogantur ut se pro familiae bono alter altero modo immolent, et quamquam ea sententia illi doctrinae feministicae quod sui immolatio uitam suam corrumpet contraria est tamen magnarum feliciumque familiarum Catholicarum saecula eos [homines feminismi studiosos] conuincunt."

1/03/2020

quomodo uiri et feminae inter se differant


Scotus Barrius Mercator in hoc tractatu quem titulo "Ad personalitatis differentias sexuales grauiter tractandas" in Americano scientiae materialis cultore scripsit disserit quomodo uiri et feminae inter se differant praesertim "ut de medio dicatur, masculi magis dominari et statum sibi uindicare et pericula experiri et animi elationes quaerere et mentem tenacem animumque stabilem habere et utilitarianistice ratiocinari et sententias abstractas suscipere solent....uiri etiam maiora collegia certandi causa condere solent in quibus collegiis ordines stabiles esse et indiuiduorum necessitudines parua animi collocatione indigere solent....e contrario feminae, ut de medio dicatur, magis sociabiles de animique motibus sensiles esse et alios fouere et compassione affici et se modo polito gerere et angi et de se dubitare et aesthetica suscipere solent. ut de medio dicatur, feminis magis animos tenent necessitudines intimae cooperatiuae dyadicae quae magis in animi motus intenduntur et quibus insunt ordines instabiles et aequalitarianismi normae ualidae....hoc dici potest quod harum differentiarum multae ingentes non sunt, et id plerumque recte dicatur si modo hic analysin nostram finiamus....[sed] hoc unum notabiliter excipiendum est quae est de hominum studio et de rerum studio differentia."

12/09/2019

apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem


hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Iosephi Danielis Unuini libro nomine Actione uenerea et populi cultu disserit praesertim quod in eo libro licentia sexualis aucta post tres generationes efficere refertur ut populi cultus cadat.

hic idem disserit quid momenti ordinis signa uiris puerisque habeant, et conferendae sunt ibi impositae sententiae eius qui se Sutorem appellat.

6/26/2018

quid parentium diuortiatorum filia audire uoluerit


hic Melodia Lugdunensis scribit quae uerba diuortio parentium facto audire uoluerit: "id quod inter matrem tuam et patrem factum est malum erat. nam familiae constitutae sunt ut ii inter se in perpetuum ament, sed non ita in familia tua euenit. nam familia tua te non assentiente refracta est. et nunc tibi supersunt ira et maeror quae iusta sunt. omnia ea quibus animus tuus afficitur naturalia sunt. et per ea cresces...ac florebis. nam e passione Deus gaudium eliciet. et ego tecum ambulabo."

3/26/2018

liber ecclesiasticus de feminis


mulieris bonae beatus uir;
numerus enim dierum illius duplex.
mulier fortis oblectat uirum suum
et annos uitae illius in pace implebit.
pars bona mulier bona;
in parte timentium Deum dabitur uiro pro factis bonis.
diuitis autem uel pauperis cor bonum;
in omni tempore uultus illorum hilaris.
a tribus timuit cor meum,
et de quarto facies mea metuit:
delaturam ciuitatis et collectionem populi
calumniam mendacem super mortem omnia grauia;
dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem
et flagellum linguae omnibus communicans.
sicut boum iugum quod mouetur ita et mulier nequam;
qui tenet illam quasi qui apprehendat scorpionem.
mulier ebriosa ira magna et contumelia,
et turpitudo illius non tegetur.
fornicatio mulieris in extollentia oculorum
et in palpebris illius agnoscetur.
in filia peruicaci firma custodiam
ne inuenta occasione utatur sibi.
ab omni irreuerentia oculorum eius caue
et ne mireris si te neglexerit.
sicut uiator sitiens ad fontem os aperiet
et ab omni aqua proxima bibet
et contra omnem palum sedebit
et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
gratia mulieris sedulae delectabit uirum suum,
et ossa illius impinguabit disciplina illius.
datum Dei est mulier sensata et tacita;
non est commutatio eruditae animae.
gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;
omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei
sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
lucerna splendens super candelabrum sanctum
et species faciei super staturam stabilem;
columnae aureae super bases argenteas
et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.
fundamenta aeterna supra petram solidam
et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
in duobus contristatum est cor meum,
et in tertio iracundia mihi aduenit:
uir bellator deficiens per inopiam
et uir sensatus contemptus
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum;
Deus parabit eum ad romphaeam.
duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt:
difficile eruitur negotians a neglegentia,
et non iustificabitur caupo a peccatis. (26.1-28)


filia patri est abscondita uigilia,
et sollicitudo eius aufert somnum:
in adulescentia sua ne forte adulta efficiatur;
uiro nuptum locata ne odibilis fiat;
ne quando polluatur in uirginitate sua
et in paternis suis grauida inueniatur;
ne forte uiro desponsata transgrediatur
aut cum eo commorata ne sterilis inueniatur.
super filiam immodestam confirma custodiam
ne quando faciat te in opprobrium uenire inimicis
in detractionem in ciuitate et obiectionem plebis
et confundat te in multitudine populi.
omni homini ne det speciem
et in medio mulierum non commoretur;
de uestimentis enim procedit tinea,
et a muliere iniquitas mulieris. (42.9-13)