11/28/2018

Isaiae liber 3.1-4.6

 
3
1 ecce enim dominator Dominus exercituum
aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium,
omne robur panis et omne robur aquae,
2 fortem et uirum bellatorem,
iudicem et prophetam et hariolum et senem,
3 principem super quinquaginta et honorabilem uultu
et consiliarium et sapientem magum
et prudentem incantatorem.
4 et dabo pueros principes eorum
et infantes dominabuntur eis.
5 et irruet populus, uir ad uirum,
unusquisque ad proximum suum:
tumultuabitur puer contra senem
et ignobilis contra nobilem.
6 apprehendet enim uir fratrem suum
in domo patris sui:
“uestimentum tibi est,
princeps esto noster,
ruina autem haec sub manu tua ”.
7 clamabit in die illa dicens:
“non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque uestimentum;
nolite constituere me principem populi”.
8 ruit enim Ierusalem et Iudas concidit
quia lingua eorum et adinuentiones eorum contra Dominum
ut prouocarent oculos maiestatis eius.
9 procacitas uultus eorum accusat eos
et peccatum suum quasi Sodoma
praedicauerunt nec absconderunt;
uae animae eorum
quoniam reddita sunt eis mala!
10 dicite iusto: “bene!”,
quoniam fructum adinuentionum suarum comedet.
11 uae impio in malum:
retributio enim manuum eius fiet ei!
12 populum meum opprimit infans,
et mulieres dominantur ei.
popule meus, qui te beatum dicunt ipsi te decipiunt
et uiam gressuum tuorum dissipant.
13 surgit ad arguendum Dominus
et stat ad iudicandos populos.
14 Dominus ad iudicium ueniet
cum senibus populi sui et principibus eius:
“uos enim depasti estis uineam
et rapina pauperis in domibus uestris.
15 quare atteritis populum meum
et facies pauperum commolitis?”,
dicit Dominus Deus exercituum.
16 et dixit Dominus:
“pro eo quod eleuatae sunt filiae Sion
et ambulauerunt extento collo et nutibus oculorum
paruis passibus incedebant
et catenulis pedum tinniebant
17 decaluabit Dominus uerticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit”.
18 in die illa auferet Dominus
ornamentum calceamentorum et torques
19 et lunulas et inaures
et armillas et mitras
20 discriminalia et periscelidas
et fascias et olfactoriola
21 et anulos et ornamenta narium
22 mutatoria et palliola
et linteamina et marsupia,
23 specula et sindones
et uittas et pallia.
24 et erit pro suaui odore fetor
et pro zona funiculus
et pro crispante crine caluitium
et pro fascia pectorali cilicium
stigma pro pulchritudine.
25 uiri tui gladio cadent
et fortes tui in proelio
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius
et desolata in terra sedebit.


4
1 et apprehendent septem mulieres
uirum unum in die illa dicentes:
“panem nostrum comedemus
et uestimentis nostris operiemur
tantummodo uocetur nomen tuum super nos:
aufer opprobrium nostrum”.
2 in die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam
et fructus terrae sublimis et exsultatio
his qui saluati fuerint de Israel.
3 et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion
et residuus in Ierusalem sanctus uocabitur
omnis qui scriptus est ad uitam in Ierusalem.
4 cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion
et sanguinem Ierusalem lauerit de medio eius
spiritu iudicii et spiritu ardoris
5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion
et super coetum eius nubem per diem
et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio
6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu
et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluuia.

Ecclesiastes 7.26


et inuenio amariorem morte mulierem, quae laqueus uenatorum est, et sagena cor eius, uincula sunt manus illius. qui placet Deo effugiet eam; qui autem peccator est capietur ab illa.

11/17/2018

quaestio bona


hic Marcus Goringus sacerdos inter alia rogat "estne quisquam cui animus iis quae episcopi his diebus ad tractandum ecclesiae discrimen fecerunt incitatur?"

11/05/2018

Aegyptii Christiani a Mahumetistis interficiuntur


ut hic refertur, septem Aegyptios Christianos interfecerunt et undeuiginti uulnerauerunt Mahumetistae, quam rem ciuitas Mahumetana se effecisse dicit.

10/10/2018

Caroli Caputii archiepiscopi de sexualitate sententiae


ut hic refertur, Carolus Caputius archiepiscopus Philadelphiensis in synodo dixit, "ea quae de sexualitate humana uera esse ecclesia affirmat non scandalum sed sola ad gaudium et integritatem uia uera sunt. non est 'Catholicus LGBTQ' uel 'Catholicus transsexualis' uel 'Catholicus heterosexualis', quasi appetitus sexuales nostri definiant qui simus, quasi haec uocabula intra consortium ecclesiasticum uerum Iesu Christi corpus consortia discreta uariae sed aequalis ualiditatis describant. quod in ecclesiae uita numquam uerum erat nec nunc uerum est. sequitur quod 'LGBTQ' uocabulum et similia in litteris ecclesiasticis non adhiberi oportet. nam eorum uocabulorum usus importat illos consortia uera et autonoma esse, sed ecclesia, ne plura dicam, homines non in tales categorias discribit."

nam, ut Carolus Caputius se intellegere ostendit, si recte cogitare uolumus necesse est uocabula non idonea abiicere.

10/06/2018

Taciti de urbe sententia


"urbem...quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque" (Annales 15.44)

uniuersitates scholarium


ut hic dicitur, "nonnulli imperatores scholastici...nullas uestes gerunt."

9/22/2018

ecclesiae problemata et scholarum publicarum pericula


hic apud Relationem Mundanam Catholicam Petrus Strauinius sacerdos disserit quae problemata ecclesiae insint et quomodo solui possint. 

praesertim noto ea quae ille de scholis dicit, qualia pericula scholis publicis insint, et quod de ea re sacerdotes loqui nolunt, ut rogat "quando nouissime audiuisti sacerdotem uel episcopum publice dicentem quod scholae politicae paruulorum animas cotidie in periculo ponunt?" quod scilicet numquam auditur, ut ille dicit, primum quia sacerdotes et episcopi timent ne tali sententia audita qui parentes scholis publicis utuntur et qui praeceptores in iis operantur ii ita afficiantur ut se ingratos esse sentiant et secundum quia institutionis religionalis rectores timent. et ille dicit quod curandarum scholarum Catholicarum officium nec parentium nec paroeciarum est sed totius dioecesis omniumque eius membrorum. et hoc "quomodo fit ut eorum quae Catholica nostra constituta sunt maior pars ab aduenis inopibus aedificata sit sed qui populus Catholicus maximas opes in omni ecclesiae aetate habet ab eo populo ali non possit? problema nostrum pecuniarium non est sed fides, uel, ut uerius dicam, eius absentia. quamquam res pecuniaria aliquibus parentibus obstare potest tamen hoc notandum est quod nimio familiarum numero inest rerum aestimatio praepostera. itaque iterum ubi est episcopus uel sacerdos qui parentes interroget rectene aestiment? silentium ipsum clamat."

etiam Augustinus Rusus et Catharina de scholarum publicarum periculis hic disserunt.

et hoc.

8/22/2018

loca ubi nec calor nec frigus nimis magnum est


hic Nolanus Graius dicit esse inter calorem et frigus mediocritatem per totum annum in his locis:

1. Antananariuus in Madagascaria
2. Bogota in Columbia
3. Iacobopolis in Venetiola
4. Durbanum in Africa Australi
5. Vrbs Guatimaliensis in Guatimalia
6. Lima in Peruuia
7. Mexicopolis in Mexico
8. Nairobia in Cenia
9. Portus Elisabethanus in Africa Australi
10. Quitum in Aequatoria
11. Didacopolis in California
12. Paulopolis in Brasilia
13. Sydneium in Australia

8/15/2018

epistola ad cardinales


huic faueo, quod Latine reddidi:

Eminentiis Reuerendissimis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus.
 
propterea quod hoc uerum Dei uerbo inest et Ecclesiae Catholicae magisterio ordinario uniuersalique docetur, quod homines crimine damnati potestate saeculari interfici iure possunt quando id ad ordinem iustum in conuersatione ciuili seruandum necessarium est, et propterea quod hic pontifex Romanus iam plus quam semel se eam doctrinam docere abnuentem palam manifestauit ac potius magnam confusionem Ecclesiae intulit quippe qui ei contraria dicere uidetur et Ecclesiae Catholicae Catechismo inseuit paragraphema quod efficiet et iam efficit ut multi et fideles et infideles putent Ecclesiam contra Dei uerbum existimare poenam capitalem intrinsece malam esse, Eminentias Vestras prouocamus ut Eius Sanctitatem moneatis eius officium esse huic scandalo finem imponere et illud paragraphema ex Catechismo demere et Dei uerbum purum docere; et profitemur hoc nobis persuasum esse quod hoc officium uos coram Deo et coram Ecclesia grauiter alligat.

8/14/2018

is qui se Franciscum papam appellat


Thomas Rosica sacerdos hic dicit "Franciscus papa traditiones Catholicas quandocumque uult frangit quia 'ab affectibus inordinatis liber' est. ecclesia nostra quidem modo nouo se habere coepit: nam huius papae Iesuitae primi aduentu palam ab homine particulari potius quam scripturae solius auctoritate uel etiam iis quae a traditione dictata habet simulque scriptura regitur."

ego autem scriptura traditioneque regar.

8/13/2018

libertas religionalis et seruitus et usura


hic Gulielmus Neutonus doctor argumentatur ecclesiae Catholicae de libertate religionali et seruitute et usura doctrinas non mutatas esse. eius argumentationes mihi dubiae sunt, sed de illis rebus indagationis principio sunt, et est fontium index quoque.

8/08/2018

cur scientia mathematica discatur


hic Abigaila Herbst sic disserit cur scientia mathematica discatur: "scientiam mathematicam discere...mentes nostras format. ea nos instituit ad considerandas res quas uidere non possumus sed quae semper actu sunt nec mutantur....ut breuiter dicam, cum scientiam mathematicam discimus mente sola non sensibus utimur. eam Socrates dicit studium quod 'e natura ad intellegendum fert.' et, id quod maioris momenti est, scientia mathematica semper eadem est....cum scientiam mathematicam discimus mentibus utimur ad discendas res quae semper uerae sunt. ut Socrates dicit, scientia mathematica est 'causa sciendi eius quod semper est neque ullatenus eius quod quolibet tempore fit et perit.' in fine igitur hoc nos docet quod scientiam mathematicam discimus non solummodo quia ea utilis est uel ad rem pertinet sed scientiam mathematicam discimus quia ea nos modo qui ab iis quae sentimus totus abstractus est cogitare docet. scientiam mathematicam discimus quia ea una ex paucis iis quae numquam mutantur est....cum scientiam mathematicam discimus cogitare discimus--mundum mentibus neque sensibus solis uidere. nonne quidem haec est causa cur primum paruuli scholam frequentent?....si credimus inesse institutioni causas finales altiores, nos oportet eum animum quo ad 'inutilem' scientiam mathematicam sumus mutare. ea quae discipuli in schola discunt fortasse iis utilia non statim sunt, id quod interdum probum est."

7/19/2018

liber titulo 1984


partes memoria dignissimae

"semper intemperantissime Parti fauebant feminae ac praecipue eae quae pauciores annos habebant, sententias politicas ac breues deuorabant, nullius rei nisi studii gratia explorabant, et antiorthodoxiam odorabantur." (10)

"umbra solitaria erat, edens uerum quod nemo umquam audiret. sed dummodo id ederet aliquo modo obscuro continuatio non fracta est. hereditatem humanam producis non efficiendo ut audiaris sed retinenda mente sana." (27)

"tandem futurum erat ut Pars nuntiaret duo et duo quinque facere, et id credere cogereris." (80)

"[Brianides Guinstonio dicit] 'credis rem ueram aliquid obiectiuum esse externum per se actu essens. etiam credis rei uerae naturam per se notam esse. cum autem te ita seducis ut existimes te aliquid uidere, ponis omnes alios idem ac te uidere. sed tibi dico, Guinstoni, rem ueram externam non esse. res uera in mente humana est neque aliubi. non in mente indiuiduali quae errare potest et utcumque mox perit, in Partis mente sola quae uniuersalis et immortalis est. quicquid Pars uerum esse retur uerum est. res uera uideri non potest nisi per Partis oculos tuendo.'" (249)

"[Guinstonius Brianidae dicit] 'duo et duo quattuor sunt.' [Brianides respondet] 'interdum, Guinstoni. interdum quinque sunt. interdum tria sunt. interdum omnia ea simul sunt.'" (250-1)

7/10/2018

Hectoris Gothi Theodisci de rebus demographicis sententiae


hic Hector Gothus Theodiscus dixisse refertur "haud dubium est labem demographicam consilio effectam" et alia de iis qui hominum numerum refrenare uolunt ex quibus aliqui nunc duces ecclesiasticos monent. 

7/09/2018

sancti Roberti cardinalis Bellarmini de rebus politicis sententiae


sanctus Robertus cardinalis Bellarminus quem librum tertium de laicis siue saecularibus scripsit in eius libri parte septima dicit "cum [Gregorius] ait omnes homines natura esse aequales et per peccatum fieri inaequales et ideo unum ab altero regi debere, non intelligit homines natura esse aequales sapientia uel gratia sed aequales in essentia et specie humana, ex qua aequalitate recte colligitur non debere unum alteri dominari quomodo homo dominatur bestiis sed solum debere unum ab altero regi politice" et in parte sexta "hic obseruanda sunt aliqua. primo politicam potestatem in uniuersum consideratam...immediate esse a solo Deo; nam consequitur necessario naturam hominis proinde esse ab illo qui fecit naturam hominis. praeterea haec potestas est de iure naturae; non enim pendet ex consensu hominum; nam uelint nolint debent regi ab aliquo nisi uelint perire humanum genus, quod est contra naturae inclinationem. at ius naturae est ius diuinum; iure igitur diuino introducta est gubernatio, et hoc uidetur proprie uelle Apostolus cum dicit Roman. 13 'qui potestati resistit Dei ordinationi resistit.' secundo nota hanc potestatem immediate esse tamquam in subiecto in tota multitudine; nam haec potestas est de iure diuino. at ius diuinum nulli homini particulari dedit hanc potestatem; ergo dedit multitudini. praeterea sublato iure positiuo non est maior ratio cur ex multis aequalibus unus potius quam alius dominetur. igitur potestas totius est multitudinis....tertio nota hanc potestatem transferri a multitudine in unum uel plures eodem iure naturae; nam respublica non potest per se ipsam exercere hanc potestatem; ergo tenetur eam transferre in aliquem unum uel aliquos paucos et hoc modo potestas principum in genere considerata est etiam de iure naturae et diuino, nec posset genus humanum etiamsi totum simul conueniret contrarium statuere nimirum ut nulli essent principes uel rectores. quarto nota in particulari singulas species regiminis esse de iure gentium non de iure naturae; nam pendet a consensu multitudinis constituere super se regem uel consules uel alios magistratus ut patet et si causa legitima adsit potest multitudo mutare regnum in aristocratiam aut democratiam et e contrario".

6/29/2018

scholae Catholicae et temperantia


haec indagatio a Michaele Gottfried Iacoboque Kirksey acta et per Thomae B. Fordhami societatem edita importat scholarum Catholicarum discipulos quam scholarum publicarum uel aliter priuatarum discipulos maiorem temperantiam exhibuisse.

6/26/2018

quid parentium diuortiatorum filia audire uoluerit


hic Melodia Lugdunensis scribit quae uerba diuortio parentium facto audire uoluerit: "id quod inter matrem tuam et patrem factum est malum erat. nam familiae constitutae sunt ut ii inter se in perpetuum ament, sed non ita in familia tua euenit. nam familia tua te non assentiente refracta est. et nunc tibi supersunt ira et maeror quae iusta sunt. omnia ea quibus animus tuus afficitur naturalia sunt. et per ea cresces...ac florebis. nam e passione Deus gaudium eliciet. et ego tecum ambulabo."

6/23/2018

Pii papae XII sententia


in epistola encyclica titulo Summi pontificatus Pius papa XII dicit "et cum gentes ad humaniorem culturam euehantur et pro rerum uitaeque condicionibus inter se dissimiles fiant non idcirco debent humanae familiae unitatem infringere sed eandem potius familiam suis ipsarum communicatis dotibus animique ornamentis ditare itemque mutuo illo bonorum commercio quod tum solummodo efficienterque haberi potest cum uiuida ac flagrans caritas omnes eiusdem Patris filios omnesque eodem diuino cruore redemptos homines fraterno foedere coagmentat. Iesu Christi ecclesia utpote fidelissima almae diuinaeque sapientiae custos non ea pro certo nititur deprimere uel parui facere quae peculiares cuiusuis nationis notas proprietatesque constituant quas quidem populi iure meritoque quasi sacram hereditatem religiose acerrimeque tueantur. ea siquidem ad unitatem contendit superno illo amore conformatam et altam quo omnes actuose exerceantur non uero ad unam assequendam rerum omnium aequabilitatem externam tantummodo atque adeo insitas uires debilitantem. et curas omnes ac normas quae facultatibus uiribusque sapienter explicandis temperateque augendis inseruiunt quae quidem ex occultis cuiusuis stirpis latebris oriuntur ecclesia approbat maternisque uotis prosequitur si modo officiis non aduersentur quae communis mortalium omnium origo communisque destinatio imponant....diuini uerbi praecones innumeris peruestigationibus per temporum decursum summo labore summoque studio habitis ciuilem enisi sunt uariarum gentium cultum earumque instituta satius digniusque agnoscere atque sua ipsarum animi ornamenta ac dotes ita colare ac prouehere ut faciliora inibi atque uberiora Iesu Christi euangelium incrementa caperet. quidquid in populorum moribus indissolubili uinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur beneuole nullo non tempore perpenditur ac si potest sartum tectumque seruatur." 

quam sententiam "Iesu Christi ecclesia....communisque destinatio imponant" (duobus uerbis ultimis mutatis sed fortasse error est) citans Ioannes papa XXIII in epistola encyclica titulo Mater et magistra dicit "quemadmodum decessor noster Pius XII dilucide monet".

6/22/2018

uiri et feminae in quodam spectaculo teleuisuali


in hoc blogo titulo regum reditu narratur quid in spectaculo teleuisuali quod apud Batauos quasi Superstes est euenerit cum uiri in altera insula feminae in altera collocati essent. scilicet quia de teleuisione agitur fortasse is euentus ficticius erat. sed quid causa esse poterat cur talis euentus fingeretur?

6/18/2018

quid ad limitem fiat


de iis quae ad harum ciuitatum foederatarum limitem australem fiunt hic exponitur quod iis qui de eo auctoritatem habent e legibus unum ex his tribus eligere licet: totam familiam dimittere, et legem nouam iubere, et paruulos a parentibus separare; cf. hic.

5/21/2018

contra ludos athleticos et professionales


contra ludos athleticos et professionales multae et bonae sententiae hic exhibentur. 

5/18/2018

Catholicorum coniuges protestantistici et sacra communio


Gulielmus Iacobus cardinalis Eiik archiepiscopus Utrechtensis in hac epistola haec dicit:

"Germanorum collegii episcopalis multo maior pars suffragati sunt regulis e quibus permitteretur ut protestantista catholici coniunx si nonnullis condicionibus satis fecisset Eucharistiam sumeret....contra autem has regulas Germanorum collegii episcopalis septem participes suffragati sunt et sententiam a quibusdam curiae Romanae dicasteriis petiuerunt. e quo euenit ut Germanorum collegii episcopalis legatio cum curiae Romanae legatione in qua congregationis pro doctrina fidei praefectus inerat Romae colloqueretur. id autem quod sanctus pater respondit per congregationis pro doctrina fidei praefectum Germanorum collegii legationi datum, scilicet quod oportet collegium iterum de litteris emendabilibus colloquium agere et si fieri possit omnium consensu decernere conari, intellegi nullatenus potest....ea quae in iuris canonici codice et ecclesiae catholicae catechismo dicuntur respondere sanctum patrem oportebat, qui utpote sancti Petri successor est 'unitatis tum episcoporum tum fidelium [multitudinis] perpetuum ac uisibile principium et fundamentum' (Lumen gentium 23). sanctum patrem oportebat Germanorum collegii episcopalis legationi regulas claras e doctrina ecclesiae clara moreque tractas dare. ita respondere eum oportebat etiam feminae Lutheranae quae anno 2015 mensis Nouembris die 15 eum rogauerat utrum sibi cum coniuge Catholico communionem suscipere liceret, ac dicere hoc acceptabile non esse potius quam monere ei quippe quae baptizata esset et si e conscientia actura esset communionem suscipere licere. quali defectione claritas non efficitur e tali defectione infertur magna confusio fidelibus et ecclesiae unitas in periculo ponitur."

4/20/2018

duces Christiani Syriaci et impetus recens


hae sunt quorundam ducum Christianorum Syriacorum de Americanorum et Britannorum et Francorum impetu recenti sententiae, e quibus secundam praesertim noto: "nobis magno dolori est hic impetus a ciuitatibus potentibus quibus Syria nihil ullo modo nocuit factus."

4/18/2018

Nouum Eboracum anno 1911


hic est cinegramma de Nouo Eboraco sicut anno 1911 erat.

4/12/2018

quinque quaestiones quae potius quam "quid agis?" poni possint


in hoc tractatu disseritur de his quinque quaestionibus quae potius quam "quid agis" (uel fortasse post) poni possint:

1. quae diei tui pars optima erat? (uel mane "quid de hoc die auidissime exspectas?")

2. quod opus hac septimana te maxime excitat?

3. quae consilia noua iamdudum te mouent?

4. dic mihi unum quod nuper cognitum te inspirauit.

5. quid est unum quod hic et nunc facere possimus quo hic (dies, opus, celebratio) quam est melior fiat?  

4/04/2018

linguae in Heluetia


hic disseritur de linguis quae in Heluetia in usu sunt.

3/26/2018

liber ecclesiasticus de feminis


mulieris bonae beatus uir;
numerus enim dierum illius duplex.
mulier fortis oblectat uirum suum
et annos uitae illius in pace implebit.
pars bona mulier bona;
in parte timentium Deum dabitur uiro pro factis bonis.
diuitis autem uel pauperis cor bonum;
in omni tempore uultus illorum hilaris.
a tribus timuit cor meum,
et de quarto facies mea metuit:
delaturam ciuitatis et collectionem populi
calumniam mendacem super mortem omnia grauia;
dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem
et flagellum linguae omnibus communicans.
sicut boum iugum quod mouetur ita et mulier nequam;
qui tenet illam quasi qui apprehendat scorpionem.
mulier ebriosa ira magna et contumelia,
et turpitudo illius non tegetur.
fornicatio mulieris in extollentia oculorum
et in palpebris illius agnoscetur.
in filia peruicaci firma custodiam
ne inuenta occasione utatur sibi.
ab omni irreuerentia oculorum eius caue
et ne mireris si te neglexerit.
sicut uiator sitiens ad fontem os aperiet
et ab omni aqua proxima bibet
et contra omnem palum sedebit
et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
gratia mulieris sedulae delectabit uirum suum,
et ossa illius impinguabit disciplina illius.
datum Dei est mulier sensata et tacita;
non est commutatio eruditae animae.
gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;
omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
sicut sol oriens mundo in altissimis Dei
sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
lucerna splendens super candelabrum sanctum
et species faciei super staturam stabilem;
columnae aureae super bases argenteas
et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.
fundamenta aeterna supra petram solidam
et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
in duobus contristatum est cor meum,
et in tertio iracundia mihi aduenit:
uir bellator deficiens per inopiam
et uir sensatus contemptus
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum;
Deus parabit eum ad romphaeam.
duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt:
difficile eruitur negotians a neglegentia,
et non iustificabitur caupo a peccatis. (26.1-28)


filia patri est abscondita uigilia,
et sollicitudo eius aufert somnum:
in adulescentia sua ne forte adulta efficiatur;
uiro nuptum locata ne odibilis fiat;
ne quando polluatur in uirginitate sua
et in paternis suis grauida inueniatur;
ne forte uiro desponsata transgrediatur
aut cum eo commorata ne sterilis inueniatur.
super filiam immodestam confirma custodiam
ne quando faciat te in opprobrium uenire inimicis
in detractionem in ciuitate et obiectionem plebis
et confundat te in multitudine populi.
omni homini ne det speciem
et in medio mulierum non commoretur;
de uestimentis enim procedit tinea,
et a muliere iniquitas mulieris. (42.9-13)

3/13/2018

cur lingua Latina discenda sit


hic Anna Holmquist refert quantum radices et particulas additiuas Latinas discere ad Anglice legendum prosit.

hic autem Francisca Thomasina cui animus discendae linguae Latinae utilitatibus non tenetur dicit "inest animi elatio quoque creatiua operi Anglice transformandae linguae Latinae" et "omnis sententia Latina mysterium est quod soluatur, et translationis gaudium...pollicetur uitam solui et in aliquid nitidum ordinatumque recomponi posse" et "ad linguam Latinam tu non attines; ne actu quidem es. linguae Latinae operam dare exercitio in egotismi mortem est."

3/07/2018

Camillae Paliae sententiae


Camilla Palia in libro primo de personis sexualibus in paginis 37-8 dicit "eorum quae uiri effecerunt catalogum epicum facere possumus....si cultus humanus in manibus femininis relictus esset etiamnunc casas gramineas habitaremus."

hic notat quantum momentum historiae scientia habeat: "credo re uera esse quae uera et solida de uitae humanae 10,000 annis superioribus sciri possint et debeant".

2/05/2018

"Iedi ultimi" pars optima

quae Iedi ultimi pars sola bona est, ea pars in sedecim particularum modo hic et modo Legoico hic spectari potest.

1/31/2018

mutua uiri et uxoris officia e catechismo Romano II.8.25-27


uerum, ut haec sancta societas sine querela facilius conseruetur, uiri et uxoris officia quae a sancto Paulo et a principe apostolorum Petro descripta sunt tradenda erunt.

ergo uiri munus est uxorem liberaliter et honorifice tractare. qua in re meminisse oportet Euam ab Adamo sociam appellatam esse cum inquit 'mulier, quam dedisti mihi sociam.' cuius rei causa aliqui patres factum esse docuerunt ut ea non ex pedibus sed ex latere uiri formaretur, quemadmodum etiam ex capite condita non est ut se uiri dominam non esse intelligeret sed uiro potius subiectam. decet praeterea uirum in alicuius honestae rei studio semper occupatum esse tum ut ea suppeditet quae ad familiam sustentandam necessaria sunt tum ne inerti otio languescat a quo uitia fere omnia fluxerunt deinde uero familiam recte constituere omnium mores corrigere singulos in officio continere.

rursus autem uxoris partes sunt quas apostolorum princeps enumerat cum inquit 'mulieres subditae sint uiris suis ut et si qui non credunt uerbo per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes in timore sanctam conuersationem uestram quarum non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumenti uestimentorum cultus sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus qui est in conspectu Dei locuples. sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis uiris sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum uocans.' earum quoque praecipuum studium sit filios in religionis cultu educare domesticas res diligenter curare. domi uero libenter se contineant nisi necessitas exire cogat idque sine uiri permissu facere numquam audeant. deinde in quo maxime maritalis coniunctio sita est, meminerint semper secundum Deum magis quam uirum neminem diligendum eoue pluris faciendum esse neminem cui etiam omnibus in rebus quae Christianae pietati non aduersantur morem gerere et obtemperare summa cum alacritate animi oporteat.

1/24/2018

conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et quaedam societates

in hac epistola conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et praeses societatis nomine subsidiorum Catholicorum petunt ut pecunia duabus aliis societatibus quae quaedam doctrinae Catholicae contraria agunt detur. quae autem societates res doctrinae Catholicae contrarias agunt iis societatibus pecuniam non dari oportet.

1/22/2018

scientia logica et computatra

hic Christophorus Dixon de scientia logica et computatris disserit et quomodo utrumque ad alterum se habeat, praesertim quod Georgius Bulus a cuius opere Claudii Sannonis opus et scientia computatralis oritur ipse Aristotelis opere utens hoc in animo habebat ut id quod Renatus Cartesius in geometria fecerat id est pro uerbis notationem algebraicam ponere in scientia logica faceret.

1/09/2018

Ludouici Nigri archiepiscopi sententiae


hic Ludouicus Niger archiepiscopus dixisse refertur:

"decenniis proximis ecclesia...ingressa est cliuum quo eo fertur ut se antichristianismi ui petulanti dedat; sentiendi modo dominanti concedit."

"Franciscus papa quasi putandi modi dominantis instrumentum adhibetur....nunc est coniuentia cuiusdam Christianismi et conuictus laicistici, cui ecclesia nunc negare non posse uidetur."

"oportet modum quo aduenae conuictus participes fiant rationalem esse, nec portae aperiri possunt quasi conuiuium esset nisi clarissime ostendatur quo impendio rerum oeconomicarum humanarum culturalium aduentus aduenarum stet."

"hominum diuersorum susceptionem...non immoderate agi oportet; nam si immoderate agatur eo ferat ut conuictus noster obrutus pereat."  

"ecclesia et fidei cultores sibi Christi contra abusus defendendi officium suscipere debent."

"Iesu in Bethlehem e Maria nati historia uera est et ut talis sic colitur nec mythus est qui ad rem tempore et loco definitam redigatur et in consilia aliena adhibeatur, id quod quidam dicti philosophi fecerunt....septimanis proximis ortus erat mos quo aduenae diem festum potius quam Christi natiuitatem colere uidebamur."

"re uera diffusa est idea sodalitatis Catholicae distorta, quae locum primum solummodo problematibus publicis dat ut ea statim solutionibus quas a sentiendi modo dominanti impositas non a nostri sensu nostro accepit aggrediatur."

"inde fit ut omnes iidem fiant, id quod oeconomiae globalificatae grandi fauet, in qua oeconomia inter alia hoc appetitur quod ordine operariorum ex aduenis creato laboris pretium diminuatur."

1/08/2018

conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum et profugi uel aduenae


ut exempli gratia hic disseritur, haec septimana migrationis nationalis appellatur.

ut autem hic in pagina 14 uideri potest, exempli gratia annis 2015 et 2016 conferentia episcoporum Catholicorum ciuitatum foederatarum 81 x 10^6 et 95 x 10^6 thaleros a politia foederali ad collocandos profugos uel aduenas accepit.