in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label philosophia et scientia physica. Show all posts
Showing posts with label philosophia et scientia physica. Show all posts

9/30/2020

scientia materialis et fides Catholica


hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Paulus Robertulius sacerdos disserit quomodo fides Catholica et scientia materialis utraque ad alteram se habeant et quomodo liber Genesis intellegi possit.

1/22/2018

scientia logica et computatra

hic Christophorus Dixon de scientia logica et computatris disserit et quomodo utrumque ad alterum se habeat, praesertim quod Georgius Bulus a cuius opere Claudii Sannonis opus et scientia computatralis oritur ipse Aristotelis opere utens hoc in animo habebat ut id quod Renatus Cartesius in geometria fecerat id est pro uerbis notationem algebraicam ponere in scientia logica faceret.

9/18/2013

hylemorphismus et id quae emergentia dicitur

ex hoc tractatu: emergentia dicitur id quod quaedam alicui propria partibus illius alicuius constitutiuis propria non sunt, et emergentia ex hylemorphismo sic explicari potest quod eius quod emergit quasi umbrosa natura causalitatem formalem significat, idest, emergentia pertinet ad hoc quod transitur in quandam causalitatem quae partibus constitutiuis homogenea non iam est.

4/09/2013

sancti Thomae Aquinatis uia prima et Isaaci Neutonii lex prima


in hoc tractatu quaeritur sintne sancti Thomae Aquinatis uia prima et Isaaci Neutonii lex prima sibi inuicem contrariae.  ibi est nexus quoque qui ad alium tractatum fert.

12/20/2012

sancti Augustini et sancti Thomae Aquinatis de Bibliis Sacris opiniones


ad tractandam mundi aetatem et specierum origines fortasse utiles sunt hae sancti Augustini et sancti Thomae Aquinatis sententiae: 

"causaliter ergo tunc dictum est produxisse terram herbam et lignum, id est producendi accepisse uirtutem. in ea quippe iam tamquam in radicibus, ut ita dixerim, temporum facta erant quae per tempora futura erant" (De Genesi ad litteram 5.4.11)  

"sicut Augustinus docet, in huiusmodi quaestionibus duo sunt obseruanda: primo quidem ut ueritas Scripturae inconcusse teneatur; secundo cum Scriptura diuina multipliciter exponi possit quod nulli expositioni aliquis ita praecise inhaereat quod si certa ratione constiterit hoc esse falsum quod aliquis sensum Scripturae esse asserere praesumat ne Scriptura ex hoc ab infidelibus derideatur et ne eis uia credendi praecludatur" (Summa Theologiae Ia.68.1)

"nihil postmodum a Deo factum est totaliter nouum quin aliqualiter in operibus sex dierum praecesserit. quaedam enim praeextiterunt materialiter sicut quod Deus de costa Adae formauit mulierem. quaedam uero praeextiterunt in operibus sex dierum non solum materialiter sed etiam causaliter sicut indiuidua quae nunc generantur praecesserunt in primis indiuiduis suarum specierum. species etiam nouae si quae apparent praeextiterunt in quibusdam actiuis uirtutibus sicut et animalia ex putrefactione generata producuntur ex uirtutibus stellarum et elementorum quas a principio acceperunt etiam si nouae species talium animalium producantur. animalia etiam quaedam secundum nouam speciem aliquando oriuntur ex commixtione animalium diuersorum secundum speciem sicut cum ex asino et equa generatur mulus et haec etiam praecesserunt causaliter in operibus sex dierum" (Summa Theologiae Ia.73.1)

10/18/2012

causae finales


in hac scriptiuncula Eduardus Feser tractat utrum causae finales naturales importent esse Deum necne.

hic idem tractat quattuor causalitatis finalis modos.

hic quoque idem causalitatem finalem tractat.