in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label ducere. Show all posts
Showing posts with label ducere. Show all posts

5/19/2023

domini nostri Iesu Christi ascensio et uirilitas

 
quomodo Iesu Christi ascensio et uirilitas inter se pertineant Anna Bernarda hic disserit.

11/21/2022

sententiae memoria dignae

 
hunc tractatum memoro propter hanc sententiam: "cum non certum habes quid faciendum sit, manda litteris, manda litteris, manda litteris." 
 
Timotheus autem Brolius archiepiscopus, ut hic memoratur: "nisi homines ad excellentiam uocaueris, in eo quod uulgare est manebunt."

7/18/2022

Aliciola (?) Drummunda de mariti et uxoris aetatibus et uiris uirilibus et rebus contraconceptiuis

 
disserit Aliciola (?) Drummunda hic quidem de aetatis inter maritum et uxorem differentia hic autem de eo quod uiri uiriles feminas errores confiteri cogunt et iis quae nolunt resistunt hic autem contra ea quae conceptionem prohibent.
 
p.s. nescio quid illius quae se "feminam sapientem ueram" appellat praenomen integrum sit, sed de eius cognomine hoc inueni:
 

8/18/2020

contra feminarum suffragium tractatus

 
hic Michael Guarennus Dauidulides de feminarum Americanarum suffragio disserit. praecipue animaduerto Candidam Iuuenculam disserentem de moribus femineis qui ab ea feminas duces bonas efficere dicuntur sed mihi uidentur feminas potestate politica indignas facere, in cuius sententiae meae euidentiam est hoc quod, sicut Michael narrat, ex quo tempore feminae Americanae suffragium acceperunt iam pridem hae ciuitates foederatae corrumpuntur. scilicet etiam ante feminarum suffragium constitutum hae ciuitates foederatae problemata habebant, sed post feminarum suffragium constitutum problemata multo grauiora facta sunt. neque hic ego uel Michael ratiocinamur "post hoc, ergo propter hoc". nam Michael argumentationes exhibet.
 
hic autem Anna Bernarda contra feminarum suffragium sic disserit: "feminae sic constitutae sunt ut modo innato ac salutari sustentari et protegi cupiant....uolunt aliquem uel aliQVID se curare. propter hoc feminae propendent socialismo fauere et plerumque student ut politia quandocumque eis sustentationem promittit augeatur....illum agendi modum femininum et salutarem sed suffragio peruersum Satanas adhibuit ut in uirorum locum consortio sustentatiuum politiam systematice ponat."

5/30/2020

psalmus 101 de ducendo


Carolus Papa sacerdos hic in psalmum 101 in quo de ducendo disseritur commentarium breue exhibet praesertim de his quattuor actionibus necessariis quae sunt Dominum inuocare et sensus custodire et de sociis cauere et peccatores corrigere.

1 misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam.
2 intellegam in uia immaculata; quando uenies ad me? perambulabo in innocentia cordis mei in medio domus meae.
3 non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praeuaricationes odio habebo; non adhaerebit mihi.
4 cor prauum recedet a me; malignum non cognoscam.
5 detrahentem secreto proximo suo hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde hunc non sustinebo.
6 oculi mei ad fideles terrae ut sedeant mecum; qui ambulat in uia immaculata hic mihi ministrabit.

7 non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non stabit in conspectu oculorum meorum.
8 in matutino cessare faciam omnes peccatores terrae ut disperdam de ciuitate Domini omnes operantes iniquitatem.


4/21/2020

populi ordo summus


Alexander Zubatouius hic disserit et quae uitia mundi rectores habeant et quales mundi rectores esse deceat e.g.

"in America hodie clima politicum uenenosum ex duabus rebus ualde periculose mixtis ortum incolimus: plerique rectores nostri ei qui in populo nostro locum primum tenent qualis ordo techno-pecuniarius professionalis interprehensorius exactorius agere sed non cogitare potest ex tali ordine prouehuntur, qui, ut clare dicam, ex maxima parte cultus humanioris eruditionisque inopes agrestes et Philistini sunt qui carent ea doctrina sine qua non possunt rogari nedum solui tales quaestiones altae et fundamentales quales duces et legislatores considerare solere oportet. uulgus autem qui est plerusque populus noster, quibus ipsis non digna quae uiuatur est uita interrogata, omnia magis ac magis interrogant....populus inquantum seditiose omnes orthodoxias scrutatur et se omnibus controuersiis immiscet ex haud minima parte ad haec immediate respondet, quod tali modo ii qui meliores putantur nihil scrutantur quo officio derelicto euenit ut populi ordines summi quasi merdae receptaculum stagnosum sordidum fetidum sint sed ordo imus sine fine ac sine mente tumultuans miasmatis noxii bullas ad summum summittere non desinat ubi neccesse sit ut eae semper ita rumpantur ut superficiem turbent sordidioremque faciant. culminis igitur stagnum et fundi furor haudquaquam separatim orta sunt. id quod est sub plutocratarum burellocratarum ardelionum axungiariorum qui cultu humaniore carent nec se interrogant ordinis superioris dominatione esse animum abducere et animo auerto contemptionem inferre potest ac solet. porro quia quod commodum principale ordo superior techno-pecuniarius prae asseclis habet id commodum ad pecuniam attinet--patronus enim aut argentarius quam praeceptor aut nutrix aut artifex aut ingeniator nihilo latius eruditus est--nulla est causa particularis cur hos illis quales quaestiones politicae sapientiae certioris factae usum poscunt de talibus quaestionibus obsequi oporteat, sed est causarum plenitudo cur multitudo arbitrari possit pecuniam necessitudinesque quarum adeptio in politia nostra nimis saepe non labore sed sorte natali et infixorum corruptorumque systematum ordinalium operationibus mysteriosis potius quam eruditione efficitur quasi clauem esse qua per populi ordines ascensus patefiat. ut simpliciter dicam, hominibus imis minima est obseruandorum hominum summorum causa....ab actoribus potius quam ab cogitatoribus ducimur, ab iis ipsis qui quia in quaestus celeris arte haud subtili disciplinam pristinam habentes eruditique ad efficiendos fines materiales animum uersum habent negotio et commodis propriis et petitoribus et ceteris corrumpi facillime possunt. quae cum ita sint, haud mirum est cur inquietem et inuidiam et ab omnibus regulis institutis moribusque maiorum recessionem in fundo habeamus. eius quod est iis qui in ordine summo sunt uel experti dicuntur diffidere, quod Thomas Nicolaides in libro "The Death of Expertise" (2017) lamentatur, est causa ualida. stomachari, ut uidimus, iustum est. id quo indigemus ei quod habemus contrarium est. ordines non summi, in quibus hominum techno-pecuniariorum "professionalium" maiorem partem et omnes eos qui eruditione lata carent esse iuste oportet, florent cum in eo quod Hegelius "consortium publicum" dixit quod est in compagibus et rebus institutis stabilibus et e more maiorum ortis quae et definiunt quid in uita perfectiua exspectetur et sui gerendi regulas instituunt et ad hoc pertinent ut necessitatibus non solum corporalibus sed etiam spiritalibus satis fiat collocati sunt....simul duces nostros non ex ordinibus practicis eorum qui toti ad id quod hic et nunc est animum uersum habent atque accumulandarum diuitiarum et ordinis et uoluptatum mundialium causa uiuunt...sed potius ex iis qui relatiue pauci pulchritudinis et ueri studio cui eruditio in scientiis et artibus humanioribus lata fundamento est aguntur prouehi oportet."

12/09/2019

apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem


hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Iosephi Danielis Unuini libro nomine Actione uenerea et populi cultu disserit praesertim quod in eo libro licentia sexualis aucta post tres generationes efficere refertur ut populi cultus cadat.

hic idem disserit quid momenti ordinis signa uiris puerisque habeant, et conferendae sunt ibi impositae sententiae eius qui se Sutorem appellat.

9/22/2018

ecclesiae problemata et scholarum publicarum pericula


hic apud Relationem Mundanam Catholicam Petrus Strauinius sacerdos disserit quae problemata ecclesiae insint et quomodo solui possint. 

praesertim noto ea quae ille de scholis dicit, qualia pericula scholis publicis insint, et quod de ea re sacerdotes loqui nolunt, ut rogat "quando nouissime audiuisti sacerdotem uel episcopum publice dicentem quod scholae politicae paruulorum animas cotidie in periculo ponunt?" quod scilicet numquam auditur, ut ille dicit, primum quia sacerdotes et episcopi timent ne tali sententia audita qui parentes scholis publicis utuntur et qui praeceptores in iis operantur ii ita afficiantur ut se ingratos esse sentiant et secundum quia institutionis religionalis rectores timent. et ille dicit quod curandarum scholarum Catholicarum officium nec parentium nec paroeciarum est sed totius dioecesis omniumque eius membrorum. et hoc "quomodo fit ut eorum quae Catholica nostra constituta sunt maior pars ab aduenis inopibus aedificata sit sed qui populus Catholicus maximas opes in omni ecclesiae aetate habet ab eo populo ali non possit? problema nostrum pecuniarium non est sed fides, uel, ut uerius dicam, eius absentia. quamquam res pecuniaria aliquibus parentibus obstare potest tamen hoc notandum est quod nimio familiarum numero inest rerum aestimatio praepostera. itaque iterum ubi est episcopus uel sacerdos qui parentes interroget rectene aestiment? silentium ipsum clamat."

etiam Augustinus Rusus et Catharina de scholarum publicarum periculis hic disserunt.

et hoc.

4/12/2018

quinque quaestiones quae potius quam "quid agis?" poni possint


in hoc tractatu disseritur de his quinque quaestionibus quae potius quam "quid agis" (uel fortasse post) poni possint:

1. quae diei tui pars optima erat? (uel mane "quid de hoc die auidissime exspectas?")

2. quod opus hac septimana te maxime excitat?

3. quae consilia noua iamdudum te mouent?

4. dic mihi unum quod nuper cognitum te inspirauit.

5. quid est unum quod hic et nunc facere possimus quo hic (dies, opus, celebratio) quam est melior fiat?  

6/19/2017

Elon Muscus et ducendi ars


hic referuntur hae Elontis Musci sententiae: "nulla uerba exprimere possunt quantae curae incolumitas uestra et salus mihi sint. mihi enim cor frangitur quandocumque aliquis raedas aedificans et Teslam prosperam facere quam optime conans uulneratur. quod ad futurum pertinet, rogaui ut omnia uulnera nullo praeterito mihi ipsi referantur. turmam salutarem hebdomadatim conuenio, et omnes homines uulneratos cum primum ii singuli sanati sunt conuenire uelim ut ex iis exacte intellegam quid nobis faciendum sit ut rem meliorem faciamus. deinde ad agmen fabrile descendam et quo munere illi funguntur eodem munere fungar. hoc oportet omnes magistros Teslanos e more facere. apud Teslam ab acie prima non quasi ab ulla tuta et commoda turre eburnea ducimus. oportet magistros suae quemque turmae incolumitatem incolumitati suae antehabere."

Iustinus Barisus autem qui illa rettulit dicit "facultas faciendi ut animi motus prosint potius quam obstent ducibus efficacibus necessaria est" et "duces uere efficaces sciunt ad excitandos assectatores necesse esse id quod praedicant facere et exemplum dare" et assectatores hoc scire indigere quod ipsi a magistro proteguntur.

3/08/2017

Xenophontis Oeconomici partes carissimae


Ischomachus refert "eam [uxorem] sic fere rogaui 'dic mihi, o femina: cognouistine iam cuius rei causa te duxerim et parentes tui te mihi dederint? nam quod non deerant alii quibus concumberemus hoc etiam tibi patere scio. ego pro me et parentes tui pro te deliberantes quem optimum domus et liberorum consortem assumpturi essemus et ego te elegi et parentes tui, ut uidentur, pro eo atque licuit me elegerunt. ergo si quando deus concesserit liberos nobis nati tunc de iis deliberabimus ut eos quam optime instituamus....sed nunc uero haec domus nobis communis est'....ad haec autem, o Socrates, femina mihi respondit 'quid igitur ego tibi cooperans efficere possim? quae est potentia mea?'....dixi 'o femina...hominum prudentium et uiri et feminae est sic facere ut ea quae iis sunt optime se habeant et alia quam plurima ex bono et iustitia addantur.' femina autem 'et' inquit 'quid igitur uides quo faciendo ego tecum domum augeam?' 'nae hercle' dixi 'quae dei te ediderunt ut facere posses et lex adstipulat, ea conare quam optime facere.' femina autem 'et' inquit 'quae quidem sunt haec?' dixi....'ut mihi uidetur, deus instruxit [naturam] femininam ad ea opera et curas quae in domo sunt, sed naturam masculinam ad ea opera et curas quae extra domum sunt.'" (7.10-17, 22)

est pars (12.16-13.12) de instituendo ministro primo ubi dicitur quod is qui non curat efficere non potest ut alii curent, et "eum qui efficere uult ut aliqui curent oportet opera inspicereque perscrutarique et uolentem pro operibus bene factis praemium ei qui fecit dare et non pigrantem eum qui non curat poena digna afficere" (12.19) et "hominibus bonis ualde animus deiici ...uidetur quandocumque uident a se quidem opera effici, eos autem qui quando necesse sit neque operari nec periclitari uelint similia ac se accipere" (13.11).

notatur (14.7) quod Draconis quidem et Solonis leges solummodo iniustos puniunt, leges autem Persicae etiam iustis praemia dant. ergo Ischomachus dicit "quoscumque quidem se bene habere sed tamen iniuste agere conari cognosco eorum quippe qui insanabiliter auari sunt opera mox etiam uti desino, quoscumque autem non solum propter iustitiam plus habendo sed etiam accipiendae a me laudis cupiditate adduci ut iusti sint disco, eorum quasi liberorum opera mox utor; nam eos non solum locupleto sed etiam quippe qui honesti bonique sunt honoro." (14.8-9)

"nam neque agricolarum scientia neque ignorantia facit ut alii copiam habeant alii autem pauperes sint....sed [haec sententia] audiri multo magis potest 'uir cibum ex agro non accipit; nam non curat ut sibi seratur uel ut stercus fiat. nec uir uinum habet; nam non curat ut uites serat uel ut quae uites adsunt eae uites edant. uir neque oleum nec ficos habet; nam non curat nec facit ut haec habeat.' talia sunt...quibus inter se differentes agricolae etiam differentia efficiunt multo potius quam quia aliquid callidum ad opera inuenisse uideantur." (20.2, 4-5)

"quae regendi facultas omnibus actionibus communis est...in hac quidem tibi consentio alios ab aliis intellectu multum differre; sicut etiam in triremi est, quandocumque iis qui in alto sunt necesse est ut remigantes totos dies nauigent, ex magistris alii talia dicere et facere possunt ut hominum animi incitentur ut uoluntarii laborent, alii autem tam ignari sunt ut idem spatium plus tempore duplici nauigent. atque illi quidem et magister et qui nautae oboediunt sudantes et inter se laudantes descendunt; hi autem sine sudore adsunt magistrum odio habentes et odio essentes." (21.2-3)

1/07/2016

undecim signa quibus sciri possit hominem res prospere gerere posse

hic tractatus dicit haec undecim signa esse quibus sciri possit hominem res prospere gerere posse:

1. rem non prospere gestam superare

2. obstacula superare

3. rem difficilem sine mora facere

4. animi motus regere

5. arbitrio suo credere

6. uoluptatem differre

7. ducere etsi nemo sequatur

8. ea quae ab aliis exspectantur superare, et melius opus quam alii facere

9. in rei particulas animum intendere

10. erga eos qui erga ipsum maligne se gesserunt benigne se gerere, id est, se non sinere e malignitate aliena peiorem fieri

11. se non excusare sed praestare

7/14/2015

quomodo dux et exactor inter se differant

in hoc tractatu proponuntur septem modi quibus dux et exactor inter se differunt.

1. magnus quidem dux facit ut opus quotidianum ad magnas causas finales attineat, exactor autem solummodo ad tempus citerius animum intendit.

2. dux quidem homines, exactor autem tantummodo officiorum titulos uel ordinum imaginem respicit.

3. dux quidem magni haberi, exactor autem placere uult.

4. cum conturmalis aliquid magni effecit, dux quidem laetatur, exactor autem minas sentit.

5. dux quidem patefacit, exactor autem occulit.

6. cum turma defecit, dux quidem culpam suam, exactor autem ceterorum conturmalium esse arbitratur.

7. dux quidem quid efficiatur, exactor autem quomodo fiat animum attendit.

6/16/2014

apud Liuium mirabilis Marcelli oratio

"deis immortalibus ut in tali re laudes gratesque ago quod uictor hostis cum tanto pauore incidentibus uobis in uallum portasque non ipsa castra est aggressus. deseruissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pauor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis obliuio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quos uincendo et uictos sequendo priorem aestatem absumpsistis quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis quos leuibus proeliis fatigastis quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis cuius et ipsius pudere ac paenitere uos oportet referam. nempe aequis manibus hesterna die diremistis pugnam. quid haec nox, quid haec dies attulit? uestrae his copiae imminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui uideor nec cum Romanis militibus. corpora tantum atque arma eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis terga uestra uidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti abstulisset? adhuc caesis Romanis legionibus gloriabatur. uos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus." clamor inde ortus ut ueniam eius diei daret; ubi uellet deinde experiretur militum suorum animos. "ego uero experiar..., milites, et uos crastina die in aciem educam ut uictores potius quam uicti ueniam impetretis quam petitis." (Liuii 27.13)

6/12/2014

Cyri institutionis partes carissimae

1.6.21: "nam homines quem de eo quod ipsis prodest prudentiorem quam se esse existimant ei ualde libenter parent."

2.2.21: "nam [Cyrus] existimabat hos ipsos quoque meliores fore si scirent se quoque ex operibus suis iudicatos digna accepturos esse."

2.2.23-25: "ducere autem, ut opinor, conantur honesti bonique quidem ad honesta bonaque scelesti autem ad scelesta. itaque saepe plures assectatores accipiunt praui quam probi. nam sceleri quippe quod quae uoluptates ilico capi possunt per eas uoluptates procedit cooperantur eae ipsae uoluptates ad multis persuadendum ut sceleris participes sint. uirtus autem quae ad arduum fert in secutione extemporali minime uersuta est praesertim si contra uocant alii ad ruinam et mollitiam. itaque cum aliqui tantummodo socordia et desidia mali sunt hoc dignum existimo quod ii sicut fuci socios nullo damno praeter impendium afficiant. qui autem non solum laborum socii mali sed etiam in capiendam partem ampliorem auidi impudentesque sunt ii etiam ad scelera duces sunt. nam saepe demonstrare possunt scelus partem ampliorem afferre. ergo tales homines nobis ex toto expellendi sunt."

3.1: Tigranes Cyro persuadet ut patri suo parcat.

7.5.73-86: Cyrus disserit sibi ceterisque multa adeptis curandum esse ut boni maneant, et "cum aliquis in iis [uirtutibus] se exercere desiit inde in uitium reuertitur" et studendum esse ut ipsi quam ii quos regant meliores uideantur et quo maior opera alicui rei data sit eo maius gaudium ex ea re accipi et ab paruulis parentes quippe qui se quam optima exempla praebere uelint ad uirtutem stimulari. 

8.1.12: "nam non existimabat fieri posse ut si qualem oporteret talis ipse non esset alios ad nobilia et bona opera incitaret."

8.1.26-33: Cyrus arbitratus est quales homines esse uellet tales socios suos et ministros fore si ipse se talem exhiberet. 

8.2.1: "primum enim per omne tempus semper animae beneuolentiam quam maxime exhibebat quippe qui existimabat quod ut facile est neque eos qui odisse uidentur diligere nec maleuolis beneuolum esse sic etiam fieri non potest ut hi qui diligere et beneuoli esse sciantur ab illis qui se diligi existiment odio habeantur."

6/03/2013

e Xenophontis Memorabilibus quattuor partes memorabilissimae

prima haec historia: cum Aristarchus quasdam cognatas quae apud se habitarent neque ullum opus facerent sibi oneri esse questus esset Socrates dixit "sed si eis imperaueris ut operatiuae sint tu quidem quippe qui eas tibi prodesse uideas eas amabis eae autem quippe quae te propter se gaudere cognouerint te diligent" (2.7).

secunda theoria quod mundus a deis constitutus est qui hominibus utilis esset, et quod etiam ceterorum animalium causa finalis est hominibus prodesse (4.3).

tertia theoria quod sunt leges quas non homines fecerunt sed dei hominibus imposuerunt (4.4).

quarta theoria quod libertas et temperantia inseparabiles sunt (4.5).