in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label geographia. Show all posts
Showing posts with label geographia. Show all posts

11/27/2023

loca in terra sancta

 
de Nazara hic et de locis aliis hic.

6/13/2023

aedificia uetera

 
in his ciuitatibus foederatis inter aedificia ueterrima sunt haec:
 
in Virginia in Guilelmi et Mariae collegio aedificium Christophori Reguli
 
Gilfordiae Connecticutensi domus Henrici Albagri
 
in Caesarea Noua domus Nothinagulana
 
Dedhamiae Massacusettensi domus Pulchririporum
 
in Mexico Nouo sancti Michaelis ecclesia et gubernatorum palatium et oppidum Acomanum et oppidum Tiuanum

1/31/2023

loca ad quae ire non licet


de talibus locis hic disseritur.

12/24/2022

in quali loco Iesus Christus natus sit


hic et hic, ubi disseritur quod tempore antiquo in Iudaea domus ex conclaui principali et altero conclaui quod super conclauis principalis tectum interdum aedificatum Graece catalyma dicitur et cauerna adiacenti constare solebat, haec thesis defenditur quod Iesus Christus in cauerna natus est, quamquam de utroque tractatu mihi sunt aliqua quaerenda: a prioris quidem auctore "si Iesus in cauerna natus est, cur in paragraphemate ultimo dicis 'in media domo'? etiam si Iesus in cauerna natus est, consentitne tibi re uera R. T. Francia dicens Iesum in domo crebra natum esse, quibus uerbis mihi uidetur conclaue principale dicere?" ab alterius autem auctore "sinisne cauernam in qua Iesus natus est domus partem esse uel domui adiacere, an in animo habes cauernam solitariam?"

9/21/2022

loca scaenica

 
de locis quae I. R. R. Tolcinus uisitauit hic.
 
de uicis ubi incolae modo antiquo uiuunt hic.
 
de paradisis publicis hic.

2/11/2022

Pechini nomen Anglicum

 
hic disseritur quibus nominibus Pechinum Anglice dicatur.

1/18/2022

hamaxostychi elegantissimi


hi hamaxostychi elegantissimi dicuntur: Indianus Pacificus in Australia, Palatium Rotis Impositum in India, Caeruleus in Africa Australi, Africae Gloria, Montium Saxeorum Incola in Canada, Rapidus Orientalis in Asia, Rapidus Veneticus Simplonius in Europa, Scotus Regius in Scotia, Aquila Aurea Rapida in Russia, Magnorum Regum Rapidus in India.

9/27/2021

oppidum mirabile


ut hic refertur, Hobartum ciuitatis Noueboracensis multa bibliopolia habet.

9/14/2020

utrum et cur et quomodo Americanorum numerum augeri oporteat

 
Matthaeus Ecclesias hic argumentatur Americanorum numerum augeri oportere et quomodo id prospere effici possit. ei consentio praecipue de his sententiis primum quod ciuitas communistica Sinica maligna est et ulla alia ciuitate grauius cum his ciuitatibus foederatis contendit, secundum quod in permittendo ut aduenae in has ciuitates se transferant necesse est non omnibus permittere sed cum cura eligere, tertium quod necesse non est quod hominum numerus auctus terram aquas aerem et cetera corrumpat. 
 
atqui quamquam Matthaeus aliquid boni i.e. hominum numerum auctum propter causam idoneam i.e. ut cum ciuitate communistica Sinica contendamus cupere uidetur tamen suspicor eum re uera hominum numerum auctum propter causas non idoneas cupere. nam is in hoc quod feminae quam uolunt pauciores paruulos pariunt magnum problema uidet. et ad soluendum id problema hortatur ut absentia mercenaria et paruulorum cura publica augeantur. nihil igitur Matthaeus dicit nisi hoc quod oportet plures opes feminis tradi ut feminae ea quae cupiunt habeant. ibi igitur nihil est nisi feminismus.   
 
re uera ad adducendos homines ut plures paruulos gignant ea quae Matthaeus proponit necessaria non sunt. immo non alia necessaria sunt praeterquam quod feminae primum paruulos extra conubium non habeant secundum postquam nupserunt in conubio maneant tertium extra familiam non munere fungantur. fateor ut plerique uiri familiam ea quam ipsi merent pecunia sola sustentare possint multa facienda uel mutanda esse.
 
etiam timeo ne domiciliorum in regionibus suburbanis aedificatorum numerus auctus ipsa ea quae in iis regionibus amoena sunt deleat. etiam de eo quod de aduenis re uera conseruatistis dirum est i.e. aliorum morum illatione Matthaeus nihil dicit.  
 
ut breuiter dicam, Matthaeus problema recte monstrat sed non solutiones idoneas proponit.

2/18/2020

fames Vcrainica


hic apud Atlanticum narrat Anna Malus, quae librum titulo "Famem rubram: Stalini in Vcrainam bellum" scripsit, multa de illa fame, qua in Vcraina annis 1932-33 4x10^6 homines cibo priuati perierunt, et praesertim quomodo eam Garethus Ioannides a plerisque diurnariis differens rettulerit.  

11/18/2019

quae uiae in his ciuitatibus foederatis minime adhibentur


hic disseritur de iis uiis quibus itinera minime saepe fiunt.

6/21/2019

in his ciuitatibus foederatis ecclesiae ueterrimae


hic hae ecclesiae in his ciuitatibus foederatis ueterrimae dicuntur: sancti Michaelis in Sancta Fide in Mexico Nouo; sancti Francisci Xavierii Leonardopoli in Mariae terra; sancti Ferdinandi Antoniopoli in Texia; sancti Didaci in eiusdem oppido in California; sancti Gabrielis in eiusdem oppido in Ludouiciana.

8/22/2018

loca ubi nec calor nec frigus nimis magnum est


hic Nolanus Graius dicit esse inter calorem et frigus mediocritatem per totum annum in his locis:

1. Antananariuus in Madagascaria
2. Bogota in Columbia
3. Iacobopolis in Venetiola
4. Durbanum in Africa Australi
5. Vrbs Guatimaliensis in Guatimalia
6. Lima in Peruuia
7. Mexicopolis in Mexico
8. Nairobia in Cenia
9. Portus Elisabethanus in Africa Australi
10. Quitum in Aequatoria
11. Didacopolis in California
12. Paulopolis in Brasilia
13. Sydneium in Australia

6/23/2018

Pii papae XII sententia


in epistola encyclica titulo Summi pontificatus Pius papa XII dicit "et cum gentes ad humaniorem culturam euehantur et pro rerum uitaeque condicionibus inter se dissimiles fiant non idcirco debent humanae familiae unitatem infringere sed eandem potius familiam suis ipsarum communicatis dotibus animique ornamentis ditare itemque mutuo illo bonorum commercio quod tum solummodo efficienterque haberi potest cum uiuida ac flagrans caritas omnes eiusdem Patris filios omnesque eodem diuino cruore redemptos homines fraterno foedere coagmentat. Iesu Christi ecclesia utpote fidelissima almae diuinaeque sapientiae custos non ea pro certo nititur deprimere uel parui facere quae peculiares cuiusuis nationis notas proprietatesque constituant quas quidem populi iure meritoque quasi sacram hereditatem religiose acerrimeque tueantur. ea siquidem ad unitatem contendit superno illo amore conformatam et altam quo omnes actuose exerceantur non uero ad unam assequendam rerum omnium aequabilitatem externam tantummodo atque adeo insitas uires debilitantem. et curas omnes ac normas quae facultatibus uiribusque sapienter explicandis temperateque augendis inseruiunt quae quidem ex occultis cuiusuis stirpis latebris oriuntur ecclesia approbat maternisque uotis prosequitur si modo officiis non aduersentur quae communis mortalium omnium origo communisque destinatio imponant....diuini uerbi praecones innumeris peruestigationibus per temporum decursum summo labore summoque studio habitis ciuilem enisi sunt uariarum gentium cultum earumque instituta satius digniusque agnoscere atque sua ipsarum animi ornamenta ac dotes ita colare ac prouehere ut faciliora inibi atque uberiora Iesu Christi euangelium incrementa caperet. quidquid in populorum moribus indissolubili uinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur beneuole nullo non tempore perpenditur ac si potest sartum tectumque seruatur." 

quam sententiam "Iesu Christi ecclesia....communisque destinatio imponant" (duobus uerbis ultimis mutatis sed fortasse error est) citans Ioannes papa XXIII in epistola encyclica titulo Mater et magistra dicit "quemadmodum decessor noster Pius XII dilucide monet".

4/04/2018

linguae in Heluetia


hic disseritur de linguis quae in Heluetia in usu sunt.

11/20/2017

sancta Missa Latina in Nigeria

hic apud Principia Eduinus Maria Acaedus disserit quomodo sancta Missa Latina in Nigeria se habeat.

8/08/2017

glacies Antarctica et atmosphaera praeterita

aliqua quae de atmosphaera praeterita e glacie Antarctica comperta sunt hic et hic exhibentur, exempli gratia hoc: