in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label litterae. Show all posts
Showing posts with label litterae. Show all posts

8/29/2026

paruulorum et adulescentium et iuuenum institutio

 
quod in uniuersitate Columbiana discipuli sic instituuntur ut de quibus rebus nihil sciunt de iis rebus quasi scientes loquantur hic dissertatur.

quod in scholis Catholicis hi libri legendi sunt: sanctorum uitae et patrum antiquorum qui in solitudine incolebant sententiae et fidei Christianae ortus et Blasii Pascalis sententiae et Alexandri Papae de homine epistola prima hic dissertatur.

Iosephus Ioannides multas theses praesertim quod paruulorum institutio atheistica nihil prodest hic proponit.

de usu et abusu aliquarum inuentarum indagatione rerum hic dissertatur.

quod Dorothea Sigaria quae "Discendi instrumenta amissa" librum conscripsit triuium antiquum et ea quae de paruulorum progressu comperta erant coniunxit hic dissertatur.

8/13/2026

quatenus fontes litterarii credibiles sint


in eo blogo qui Nouus Motus Liturgicus appellatur saepe tractatur haec quaestio quatenus fontes litterarii credibilitatem habeant exempli gratia hic et hic.

8/08/2026

libri quos legere uolo et alienae de iis opiniones

 
de sancto Thoma Moro: liber et opinio

de huius saeculi martyribus: liber et opinio

de iis quae in ecclesia post concilium Vaticanum secundum facta sunt: liber et opinio et opinio

de sancta Missa Latina liber et ad opiniones nexus

de sacramentis et ritibus: liber et opinio

de Romanitate liber et opinio

de Gulielmi Saxperi operibus et scholaribus: liber et opinio

de sexibus: liber et opinio

de normarum sexualium euersione: liber et opinio

de puellis: liber et opinio

de genere sexuali: liber et opinio


de historia fidei Christianae et Christianis libri et opiniones

2/24/2026

aliqua facta


Carola Gressa quoddam problema hic dissertat. deinde Maria Clerica ut hic refertur hoc exemplum dat. interim ut hic in Principiis refertur Laura Agrestis eorum qui parti dextrae politicae fauent tres species nouiores dissertare conatur. etiam de aliquibus rebus quae ad feminas pertinent quid Sinenses faciant hic refertur. sed in his ciuitatibus foederatis uir qui se feminam putat, ut hic et hic refertur, uxorem et filium et se interfecit. eorum qui de sexu confusi alios interfecerunt index hic est.

in uigiles niuem aliqui iecisse hic referuntur sed Zoranus Mandanius criminibus aduersari dicitur.

de discipulis qui ex schola ad actionem politicam egressi macellum perturbauerunt hic.

de uiro inter actiones politicas interfecto hoc in Principiis.

praeceptricis dissertantis quid ad discipulos efficax sit sententiae hic referuntur.

de Roberto Ludouico Stephanide dissertatio ex eius biographia noua orta hic in Principiis est.

11/28/2025

inscriptiones Latinae

 
imponit Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et hic et hic et hic et hic.

9/09/2025

res ueteres et nouae in rebus supernaturalibus et naturalibus


dissertantur in hoc tractatu quidem hominis moderni uitia in hoc tractatu autem professores qui "cognouerunt homini moderno necessaria esse haec quae sunt ad principia redire et ea iterum admirari discere ut salutarem institutionem et philosophiam et tandem cultum humanitatis is restituat." 

in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur hic tractatus initium de rebus liturgicis facit quomodo uetera reiecta sint sed mihi maxime animum tenent eae partes in quibus affirmatur quod ecclesia et ii qui in ea sunt non eo quod se mundo similes faciant mundum uincere uel conuertere possunt. de eo periculo ne ecclesia et ii qui in ea sunt uiam idoneam amittant est etiam hic tractatus Ioannis Zulsdorfi sacerdotis. hic autem in Principiis Ludouicus Boffus sacerdos episcopis Americae mediae et australis dicit eos illam uiam amisisse et eos rogat "quo tandem ecclesiam nostram ducere in animo habetis?"
 
aliqua quae Paulus papa VI de rebus liturgicis dixit hic referuntur. anno 1969 mensis Nouembris die 26 dixit "id hic est quod nouitas maxima uidebitur quae est linguae nouitas. nam non iam lingua Latina sed uulgaris erit Missae lingua principalis....abalienamus aliquid dignius quam ut eius pretium enumerari possit. sed cur? quid est carius quam haec sublimissima eorum quae in ecclesia nostra cara sunt?....precis intellectio uestibus Sericis quibus regaliter uestitur maioris habenda est. plebis participatio maioris habenda est--praesertim plebis modernae sermonem humilem qui facile intellegatur et in sermonem quotidianum conuertatur sic amantis". quae autem sententiae mihi referunt quasdam sententias eius Moderatoris qui in fabula "Mundo Forti et Nouo" cum Viro Rudi de Gulielmi Saxperi opere loquitur:

"sed cur id uetatur?" Vir Rudis rogauit. nam uiro qui Saxperum legerat obuio facto Viri Rudis animus excitatus erat, atque animo sic excitato Vir Rudis id temporis ceterarum rerum oblitus erat.

Moderator autem umeris motis dixit "propterea quod id uetus est, quae est causa praecipua. hic nobis rebus ueteribus haudquaquam opus est."

"etiam ubi pulchrae sunt?"

"praesertim ubi pulchrae sunt. nam pulchritudo ad se allicit, et uolumus non homines ad uetera allici sed iis noua placere."

"sed noua tam nugalia et horribilia sunt: illa dramata in quibus nihil est nisi helicopteri uolitantes, et homines osculantes sentis." os distorsit. "caprae et simiae!" solummodo per Othelli uerba modum quo contemptionem et odium satis exprimeret inuenire poterat.

"utcumque animalia iucunde domita" Moderator parenthetice murmurauit.

9/08/2025

de lege naturali

 
id quod hic Marius Alexius Portella sacerdos memorat, Marcus Tullius Cicero pro Milone loquens dicit "est igitur haec, iudices, non scripta sed nata lex quam non didicimus accepimus legimus uerum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus ad quam non docti sed facti non instituti sed imbuti sumus" (10).

7/24/2025

sententia memoria digna

 
librorum titulo "Siri" lectionem nuper peregi, atque ex iis huic libri quarti sententiae arbitratus sum sapientiam magnam inesse: "uenatio numquam peragitur. nam si te custodire desieris momento temporis mutatur hoc quis uenationem agat."

6/28/2025

Biblia sacra

 
memoratur hic utrum moechae historia ex origine in Ioannis euangelio fuerit et utrum Danielis libri partes Graece scriptae sint, cf. hic et hic.

6/19/2025

de institutione liberali Euae Brannae sententiae

 
quod ad institutionem liberalem pertinet, de libris praeclaris Eua Branna hic disserit: "librorum praeclarorum studium....facit ut quod nos fore propositum est id simus deinde in ea uita sic effecta nos sustinet." "discendi actus praecipue illis libris praeclaris efficitur....in ea quae nobis tradita sunt initiationis....consecutionem hi libri lecti afferunt. ea autem quae nobis tradita sunt hic dico non consuetudines et usus quibus homines sine cogitatione se addicant sed ea opera quorum pleraque sed non omnia libri sunt quae nobis tradita sunt non ut temporis praeteriti ac remoti reliquiae sint sed ut uiua adsint....haec tradita hominibus ad tempus se habentibus ut radices plantis ad locum se habentibus sic et fundamento et alimento sunt. nam nobis scaenam et basim dant" "institutio nostra sibi causa finalis est" "hae tres [sunt] partes firmae...omnis institutionis quae uitam meliorem faciat: [primum] discere legere mundumque per libros praeclaritatisque ductu interpretari [et secundum] iis quae tradita nos id quod sumus fecerunt nos conectere et [tertium] ex eius quod discendum est amore discere."

4/25/2025

lingua Latina in cruce


inter alia hic hoc memoratur: "linguae Latina et Graeca et Hebraica sacrae sunt....[nam] quod signum Pontius Pilatus cruci adfixit in eo signo adhibitae sunt ut pronuntiaretur quis Iesus Christus esset (Ioan. 19.19-20). crux autem Christianis inter omnes res gestas quasi ei loco est quo animum maxime intendi oporteat. ibi autem linguae Latina et Graeca et Hebraica sunt."

tamen admiror utrum lingua Hebraica adhibita sit an Aramaica. nam, ut hic refertur, in Testamento Nouo lingua Aramaica Hebraica appellari solet.

1/20/2025

sententiae hac aetate memoria dignae


"non induetur mulier ueste uirili nec uir utetur ueste feminea; abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis qui facit haec" (Deuteronomii 22.5)

"itaque flagitia quae sunt contra naturam ubique ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia Sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes facerent eodem criminis reatu diuina lege tenerentur quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. uiolatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis esse debet cum eadem natura cuius ille auctor est libidinis peruersitate polluitur." (sanctus Augustinus in Confessionibus 3.8)

8/24/2023

Ioannis Henrici cardinalis Neandrini Latinitas

 
Ioannes Henricus cardinalis Neandrinus olim rerum de quibus scriberet uel scripserat indicem conscripsit. ei indici inest "descriptio uillae Neandrini"--ubi Ioannes cognomen Latine reddit--et "Vellesleius picturas etc recuperat Napoleone expulso" et "Napoleo ad sororem suam" et "proelium Vaterlooanum"--ubi res saeculi undeuicesimi Latine memorat.
 
in oratione autem Latina quam in aula Orielensi habuit pro nominibus Anglicis quae "Bulter" et "Raleigh" et "Holt" sunt Butlerum et Raleium et Holtium dicit.
 
("The Letters and Diaries of John Henry Newman" vol. 1, 1978)

8/02/2023

philosophae?

 
feminaene has litteras re uera scripserunt: Ioannis Stobaei Anthologii locos 1.49.27 et 3.1.120 et 4.23.61 et 4.23.61a et 4.25.50 et 4.28.19? Iulius Pollux autem in Onomastico 10.21 Theanonem memorat.

3/18/2023

uocabulum Hebraicum quod adiutor redditur

 
de eo uocabulo Hebraico quod adiutorem significans in Genesi ad feminam adhibetur hic disseritur. de aliquibus quae in eo tractatu dicuntur fortasse disputare uelim sed haec praecipue noto prius quod id uocabulum non in rebus domesticis sed in rebus politicis et militaribus adhiberi solet (e.g. Iosue 10.6, 1; Regum 20.16; 1 Paral. 12.1, 17-22; 2 Paral. 32.8; Psalmi 70.5, 10.14) alterum quod id uocabulum cum alio uocabulo quod uires significans sonitum similem habet interdum coniungitur (Psalmi 28.7, 46.1).

7/07/2022

in sanctae Catharinae Senensis dialogo de Sodomae scelere sententiae


Ioanni Zulsdorfo sacerdoti hic scribenti gratias agens haec uerba quae de Sodomae scelere uel scelere naturae contrario a Deo dicta sancta Catharina Senensis in dialogorum parte 124 refert (Anglice hic) Latine refero: "nam ad hoc mysterium impuritate pleni ueniunt nec solummodo ea impuritate ad quam per naturae debilis uestrae fragilitatem uos omnes ex natura procliues estis...sed hi miseri non solummodo hanc fragilitatem non refrenant sed peius faciunt; nam illud peccatum naturae contrarium exsecratum agunt et quippe qui intellectus luce obscurata caeci et stulti sunt eum foetorem et miseriam in qua sunt non nouerunt. id autem peccatum mihi qui ueritas suprema et aeterna sum non solummodo foetidum est sed etiam re uera tantopere displicet et tanto odio est ut propter id solum quinque urbes iudicio diuino sepeliuerim quando id iustitia diuina mea ferre non iam poterat. id peccatum, ut dixi, non solummodo mihi displicet sed etiam iis diabolis quos hi miseri dominos fecerunt. non dico iis malitiam displicere propterea quod quicquam boni placeat sed quia eorum natura in origine angelica erat ex qua efficitur ut ii illius peccati ingentis ipsum actum uidere oderint. ii re uera sagittam concupiscentiae ueneno infectam mittunt sed eo quem percusserunt ad ipsum eius peccati actum procedente ex ea causa et eo modo quem dixi discedunt."

10/19/2021

lingua Latina in sancta Missa et aliter


Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic praecipue disserit cur in sancta Missa litteras sacras Latine legi oporteat sed etiam alia de lingua Latina memorat. rem praecipuam tractans haec duo quaerenda proponit: primum, quid sit causa finalis litterarum sacrarum in sancta Missa legendarum; secundum, quomodo ad lectiones Latinas accessus fieri possit. lectionum causam finalem dicit multiplicem esse: non solum didascalicam sed etiam doxologicam et latreuticam ita ut eae non solum ad nos sed etiam ad Deum dirigantur. etiam "certe nobis paruum non est quae uerba plerique ecclesiae dimidii Latini uel occidentalis homines sancti per omnia saecula in labiis habuerunt eadem ipsa uerba recitare et canere. haec sunt uerba unitatis diachronicae et harmoniae resonantis et potentiae reuelatoriae." ut lectiones Latinae autem intellegantur adhiberi possunt missalia sed "possumus et debemus etiam communi consilio operam conferre ut omnes Catholici et paruuli et adulti linguam Latinam doceantur."

9/15/2021

Ioannes Miltonius et poetae Romantici


Eleonora Burga Nicolais hic multas de Ioanne Miltonio et poetis Romanticis theses exhibet praesertim quod poeta Romanticus ut ea quae subiit et animi motus exprimat uincula philosophiae moralis et cultus diuini exuit etiam adeo ut dilectione contempta ad gloriose exprimendum se animum intendat, qua ex causa necesse est euenire ut Romanticismus has Satanae in "Paradiso amisso" loquentis sententias comprehendat:
 
"ualete, arua felicia,
ubi gaudium in perpetuum incolit. auete horribilia, aue
munde inferne, et tu, Tartare profundissime,
accipe possessorem tui nouum, eum qui fero
mentem quae nec loco nec tempore mutetur.
nam mens locus suus est et in se
Paradisum ex Tartaro Tartarum ex Paradiso fabricare potest."
 
quibus sententiis poetae Romantici senserunt se ad agendum uocari. illis uersibus exponitur consilium aestheticum cui ex poetis Romanticis atrocissimi se dediderunt ut hominem per se efficere posse adseuerarent ut res ex iis quae is subiit et eius cupidine deductae in actu sint.

9/13/2021

praeceptor litterarum optimus


Cicero Brussius philosophiae doctor de praeceptore litterarum optimo hic disserit praesertim quod talis praeceptor opera poetica per pulchritudinem ad sapientiam quasi uiam esse existimans sic ea discipulis exhibet.

5/10/2021

Nicolaus Machiauellus

 
exhibetur hic argumentatio quod Nicolai Machiauelli philosophia re uera malitiosa est.