in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

Showing posts with label paruulorum educatio. Show all posts
Showing posts with label paruulorum educatio. Show all posts

6/16/2025

praeceptricis sententiae


Anna Bernarda hic feminae quae in schola Catholica docet epistolam imponit. femina dicit "Spiritum Sanctum quotidie mane oraui ut ea quae mihi docenda Deus constituerat sola et in ueritate docerem non respiciens quid inde euenturum esset (et hoc quoque iuuit quod Iesum et Mariam et sanctum Michaelem rogabam ut in didascaleo meo essent ullum malum didascaleo meo prohibituri) et contra id quod uerum est argumentatio fieri non potest; nam uerum est. scin quid euenerit? discipuli lectiones meas AMABANT."

2/17/2024

paruulorum institutio in Corea et alibi

 
qui professor in hoc tractatu memoratur is "dicit eam aetatem qua praeceptor ex se honorificetur non solum in Corea Australi sed in aliis mundi locis iam diu praeteritam abesse et praeceptoris parentisque modum inter se agendi praequam is abhinc decadem tantummodo unam uel duas se habuerit agnosci non posse."

6/05/2023

infantes lacte mammali nutriti

 
ex hac indagatione uidentur adulescentes qui infantes lacte mammali diutius nutriti erant in examinationibus scholasticis melius fecisse.

6/30/2022

contra id quod est paruulos programmatum electronicorum scriptionem docere

 
hic Iosephus Morganus programmatum electronicorum scriptor disserit cur in paruulorum institutione programmatum electronicorum scriptioni alia antehabenda sint, quae sunt problemata soluere et in intimam rem quasi urinari et modo creatiuo cogitare et inter rem factam remque bene factam distinguere et rem bene factam maximi habere et sciendi cupidinem complecti. etiam illam thesin utilitarianisticam quod ars nisi munere fungendi potentiam efficiat adeptu digna non sit spernit.

2/12/2022

paruuli sine patre

 
hic disseritur quae difficilia paruuli patre absente patiantur.

1/17/2022

Matthaeus Sciba

 
Anna Bernarda Matthaei Scibae de sexualitate masculinitate et similibus epistolam hic imposuit.

1/12/2022

feminae contra feminismum

 
in hoc cinegrammate 2:54-3:43 de eo quod feminae paruulorum educatio quam munus maius opus sit et 9:41-10:30 de feministriis femininitatem spernentibus

in hoc cinegrammate 1:22-2:20 de moribus uirilibus et 5:53-6:45 de feministriis uxores domesticas uituperantibus ac dicentibus oportere feminas uiris similes esse

in hoc cinegrammate 1:15-1:56 de feministriis femininitatem spernentibus

in hoc cinegrammate 6:15-7:16 de eo quod uiris et feminis necesse sit inter se fidere

in hoc cinegrammate 6:46-7:46 de feministriis et feministis uxores domesticas uituperantibus
 
quas feminas ex cinegrammatibus primo secundo tertio memoro eae feminae plerumque contra feminas feminismi studiosas loqui mihi uidentur sed quam feminam ex cinegrammate quinto memoro ea femina non solum feminas feminismi studiosas sed etiam uiros feminismi studiosos memorat.

12/15/2021

parens de filia quae se puerum putauerat


mater ignota hic refert quomodo filia se puerum putauerit et ipsa filiam adiuuerit ut filia resipiscat.

12/09/2021

quid progressiuistae de scholis Christianis putent

 
eius exemplum hic est. ex quo hoc quoque patet quod scholae publicae nihil aliud sunt quam politiae totalitarianae instrumentum.

6/15/2021

puellarum corruptio

 
in hoc tractatu disseritur quomodo paruuli praesertim puellae per hoc quod ante aetatem opportunam ad res sexuales exponuntur in animo et in corpore corrumpantur. in eum tractatum Anna Bernarda hic et Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic et eius blogi qui "mundabor" appellatur scriptor hic commentaria imposuerunt.

6/02/2021

quattuor educandorum paruulorum modi

 
proponitur hic theoria quod educandorum paruulorum sunt hi quattuor modi: primum imperio solo et eo sic uti ut neque ad paruuli rationem neque ad eius animum umquam allocutio fiat, secundum et imperio uti et paruuli rationemque animumque alloqui, tertium imperium exhibere sed non exercere, quartum in paruuli uita non uersari. ut igitur uocabulis Aristotelicis dicam, primum quidem et tertium extrema et uitia sunt, id est, nimis imperio fidere et parum imperio fidere, secundum autem medium et uirtus est, id est, ex ratione imperio fidere ac facere ut parens et paruulus inter se bono animo sint. quartum autem re uera paruuli educatio dici uix potest.
 
puto hos quattuor modos ad praeceptoris quoque officium pertinere.

12/30/2020

duces politici in Anglia et Francia et Mexico contra fidem Catholicam agentes

 
hic Declanus Loiguirius narrat quae duces politici in Anglia et Francia et Mexico contra fidem Catholicam fecerint, ut monstret qualia duces politici in his ciuitatibus foederatis fortasse facturi sint.

7/27/2020

cinegramma breue Oliuiae Niallidis


hic est cinegramma breue Oliuiae Niallidis de se uel fortasse quolibet adulescente qui domi includitur.

3/16/2020

pro lingua Latina


hic Dauid Michael disserit cur linguae Latinae opera danda sit praesertim "in eo quod ea lingua est et in ea sunt litterae" et quia "utile est Latine et se exprimere et alios intellegere posse. lingua Latina enim dat litteras Romanas aetatis aureae et Catholicas et multas alias cultus occidentalis humaniores et philosophicas--sine interpretis necessitate--intellegere" et "linguae Latinae usus ecclesiae catholicitatem exprimit et unitatem quoque et has ambas--unitatem et catholicitatem--perque spatium perque tempus expressas." ibi Franciscus Baconus quoque refertur fecisse "ut pleraque opera sua Latine redderentur quia putabat ea Anglice non permansura sed etsi permansissent tamen linguam Anglicam per saecula adeo mutatum iri ut opera Anglica sua intellegi non iam possent sed opera Latina semper possent."

hic Rachela Lua hortatur "[praeter litterarum in lingua originali lectionem] lingua Latina aliis quoque modis utilis esse potest, quippe quae lingua est quae tot alias affecit. eius grammatice paruuli grammatices Anglicae intellectum acuere exspectatur, et si quando is unam ex duodecadibus earum linguarum modernarum quibus lingua Latina quasi parens est discere uolet uocabula proderunt. linguae Latinae studium etiam huic prodesse potest ut paruuli animus altius linguae progressu et uocabulorum etymologia teneatur....tamen Catholicis...lingua Latina unice signo est...quippe quae fidei nostrae lingua est. si re uera uolumus paruulis nostris traditionem Catholicam cordi esse, eis a nobis donum linguae Latinae dandum est."

12/09/2019

apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem


hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Iosephi Danielis Unuini libro nomine Actione uenerea et populi cultu disserit praesertim quod in eo libro licentia sexualis aucta post tres generationes efficere refertur ut populi cultus cadat.

hic idem disserit quid momenti ordinis signa uiris puerisque habeant, et conferendae sunt ibi impositae sententiae eius qui se Sutorem appellat.

2/12/2019

utrum paruuli in duorum parentium familia melius se habeant


hic disseritur utrum paruuli in duorum parentium familia melius se habeant, et referuntur quaedam indicantia ita esse. tamen ubi in tractatus fine rogatur quid fieri possit ut plus auxilii parentibus singulis paruulos educantibus detur, ibi, ut ita dicam, res nequaquam acu tangitur; nam potius rogandum est quomodo effici possit ut plures paruuli in duorum parentium familia educentur.

9/22/2018

ecclesiae problemata et scholarum publicarum pericula


hic apud Relationem Mundanam Catholicam Petrus Strauinius sacerdos disserit quae problemata ecclesiae insint et quomodo solui possint. 

praesertim noto ea quae ille de scholis dicit, qualia pericula scholis publicis insint, et quod de ea re sacerdotes loqui nolunt, ut rogat "quando nouissime audiuisti sacerdotem uel episcopum publice dicentem quod scholae politicae paruulorum animas cotidie in periculo ponunt?" quod scilicet numquam auditur, ut ille dicit, primum quia sacerdotes et episcopi timent ne tali sententia audita qui parentes scholis publicis utuntur et qui praeceptores in iis operantur ii ita afficiantur ut se ingratos esse sentiant et secundum quia institutionis religionalis rectores timent. et ille dicit quod curandarum scholarum Catholicarum officium nec parentium nec paroeciarum est sed totius dioecesis omniumque eius membrorum. et hoc "quomodo fit ut eorum quae Catholica nostra constituta sunt maior pars ab aduenis inopibus aedificata sit sed qui populus Catholicus maximas opes in omni ecclesiae aetate habet ab eo populo ali non possit? problema nostrum pecuniarium non est sed fides, uel, ut uerius dicam, eius absentia. quamquam res pecuniaria aliquibus parentibus obstare potest tamen hoc notandum est quod nimio familiarum numero inest rerum aestimatio praepostera. itaque iterum ubi est episcopus uel sacerdos qui parentes interroget rectene aestiment? silentium ipsum clamat."

etiam Augustinus Rusus et Catharina de scholarum publicarum periculis hic disserunt.

et hoc.

8/08/2018

cur scientia mathematica discatur


hic Abigaila Herbst sic disserit cur scientia mathematica discatur: "scientiam mathematicam discere...mentes nostras format. ea nos instituit ad considerandas res quas uidere non possumus sed quae semper actu sunt nec mutantur....ut breuiter dicam, cum scientiam mathematicam discimus mente sola non sensibus utimur. eam Socrates dicit studium quod 'e natura ad intellegendum fert.' et, id quod maioris momenti est, scientia mathematica semper eadem est....cum scientiam mathematicam discimus mentibus utimur ad discendas res quae semper uerae sunt. ut Socrates dicit, scientia mathematica est 'causa sciendi eius quod semper est neque ullatenus eius quod quolibet tempore fit et perit.' in fine igitur hoc nos docet quod scientiam mathematicam discimus non solummodo quia ea utilis est uel ad rem pertinet sed scientiam mathematicam discimus quia ea nos modo qui ab iis quae sentimus totus abstractus est cogitare docet. scientiam mathematicam discimus quia ea una ex paucis iis quae numquam mutantur est....cum scientiam mathematicam discimus cogitare discimus--mundum mentibus neque sensibus solis uidere. nonne quidem haec est causa cur primum paruuli scholam frequentent?....si credimus inesse institutioni causas finales altiores, nos oportet eum animum quo ad 'inutilem' scientiam mathematicam sumus mutare. ea quae discipuli in schola discunt fortasse iis utilia non statim sunt, id quod interdum probum est."

6/29/2018

scholae Catholicae et temperantia


haec indagatio a Michaele Gottfried Iacoboque Kirksey acta et per Thomae B. Fordhami societatem edita importat scholarum Catholicarum discipulos quam scholarum publicarum uel aliter priuatarum discipulos maiorem temperantiam exhibuisse.