6/19/2012

de ocularibus

ut in hoc tractatu refertur, ocularia quae in Italia saeculo decimo tertio tunc primo facta sunt quondam uitrei ab oculis ad legendum appellabantur.

de quorundam Europaeorum regnorum et populorum nominibus

tractantur quorundam Europaeorum regnorum et populorum nomina in hoc libro quae Angliae occupationis Normannicae historia est.

Francia uocabulum primo significauit totam Francorum regionem.  postea autem Francia uocabulum ad quasdam duas illius regionis partes adhibebatur quae duae partes interdum Francia Teutonica et Francia Latina interdum Francia orientalis et Francia occidentalis appellabantur.  quod ad eam regionem quae Rheni ripae occidentali adiacet attinet, Francia uocabulum et ducatum Parisiensem et totam fere Caroli magni regionem occidentalem significare poterat.  etiam euenit ut Francia uocabulum ad eas regiones quae Rheni ripae orientali adiacent adhiberi desineret.

Germaniam uocabulum Vipo Burgundio in Conradi imperatoris II uita sic adhibet: dicit Rhenum Galliam a Germania dirimere.  Ludouicus Ludouici imperatoris I filius ab Prudentio Trecensi Germanorum rex et ab Hincmaro Remensi Germaniae rex appellabatur.

6/18/2012

de flendo et similibus uerbis

de flendo et similibus uerbis Ausonius Popma dicit "flere est lacrumis dolorem suum testari, quod cum fit effusius dicitur lacrimare. gemere est crebra suspiria cum lugubri sono edere. lamentari siue miserari est cum eiulatu aegritudinem animi aperire. plorare uero est uoce flebili et querula dolorem ostendere."

Aegidius Forcellinus autem dicit "lacrimare dicitur quatenus animi commotione corpus ad emittendas lacrimas cogatur.  flere pertinet ad eos qui animi dolorem leuare lacrimis cupiant."