9/30/2020

scientia materialis et fides Catholica


hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Paulus Robertulius sacerdos disserit quomodo fides Catholica et scientia materialis utraque ad alteram se habeant et quomodo liber Genesis intellegi possit.

9/14/2020

utrum et cur et quomodo Americanorum numerum augeri oporteat

 
Matthaeus Ecclesias hic argumentatur Americanorum numerum augeri oportere et quomodo id prospere effici possit. ei consentio praecipue de his sententiis primum quod ciuitas communistica Sinensis maligna est et ulla alia ciuitate grauius cum his ciuitatibus foederatis contendit, secundum quod in permittendo ut aduenae in has ciuitates se transferant necesse est non omnibus permittere sed cum cura eligere, tertium quod necesse non est quod hominum numerus auctus terram aquas aerem et cetera corrumpat. 
 
atqui quamquam Matthaeus aliquid boni i.e. hominum numerum auctum propter causam idoneam i.e. ut cum ciuitate communistica Sinensi contendamus cupere uidetur tamen suspicor eum re uera hominum numerum auctum propter causas non idoneas cupere. nam is in hoc quod feminae quam uolunt pauciores paruulos pariunt magnum problema uidet. et ad soluendum id problema hortatur ut absentia mercenaria et paruulorum cura publica augeantur. nihil igitur Matthaeus dicit nisi hoc quod oportet plures opes feminis tradi ut feminae ea quae cupiunt habeant. ibi igitur nihil est nisi feminismus.   
 
re uera ad adducendos homines ut plures paruulos gignant ea quae Matthaeus proponit necessaria non sunt. immo non alia necessaria sunt praeterquam quod feminae primum paruulos extra conubium non habeant secundum postquam nupserunt in conubio maneant tertium extra familiam non munere fungantur. fateor ut plerique uiri familiam ea quam ipsi merent pecunia sola sustentare possint multa facienda uel mutanda esse.
 
etiam timeo ne domiciliorum in regionibus suburbanis aedificatorum numerus auctus ipsa ea quae in iis regionibus amoena sunt deleat. etiam de eo quod de aduenis re uera conseruatistis dirum est i.e. aliorum morum illatione Matthaeus nihil dicit.  
 
ut breuiter dicam, Matthaeus problema recte monstrat sed non solutiones idoneas proponit.