in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
de casibus nuperrimis sententias exponit Clarentius Thomas iudex in huius datothecae paginis 28-35 "ii qui ciues non sunt nulla protectionis aequalis iura apud apud politiam foederalem habent" et in huius datothecae pagina 35 "quod uir se feminam esse credit non ideo ei est in lege ius quo contra feminas contendat" et in pagina 36 "uiri et pueri dysphoriam generis sexualis nec feminae nec puellae sunt etsi se esse credunt. nam sexus immutabilis naturae humanae pars 'biologica' est....dyadicus est, et uir femina puer puella uocabula sunt quae ad utriusque sexus homines adultos et paruulos se habent....lingua autem uti ut res uerae obscurae fiant--'curae absentiam erga ueritatem' exhibere--populo mentiri est et desinere conciues 'ut aequales' tractare" quam sententiam a Iosepho Pipero (linguae abusus potestatis abusus 17, 21) sumit. scilicet transgenerismi fautores dicent Clarentium quippe qui solum de sexu loquatur et de genere sexuali nil cogitet errare sed ego dico Clarentium modo idoneo loqui; nam nullum est genus sexuale. in huius autem datothecae paginis 93-96 Clarentius narrat quomodo aliqui in his ciuitatibus foederatis nati ciues non existimati sint.
in sententiis quae ad Obergefelli et Hodgii litem attinent quidam iudices supremi notabilia dicunt.
Ioannes Robertides: "ad legem constitutionalem autem petitorum cupidinum sinceritas non pertinet."
Antoninus Scalia: "sententiam meam scribo ut ad ea quae haec curia democratiae Americanae minatur animos conuertam....nobis nulla est causa qua qui mos amendamenti decimi quarti uerbis ipsis non uetatur cuique ex amendamenti iussi tempore longa manifesti et lati nec prouocati usus traditio fauet eum morem aboleamus."
Clarentius Thomas: "id quod curia hodie decreuit non solum constitutioni sed etiam iis principiis e quibus politia nostra constructa est contrarium est. ex tempore quod longe anno 1787 prius est libertas iamdudum accipitur significare patiendi aliquid a ciuitate immunitatem non accipiendi aliquid a ciuitate ius....alibi explicaui quomodo processus debiticii clausulam in iurum qualificationalium fontem adhibere periculosum et fictiuum sit....nam ita [cum illa clausula sic adhibetur] detorquentur constitutionis uerba quae nihil promittunt nisi quicumque 'processus' 'debetur' antequam homini dematur uita et libertas et res propria....uerisimillimum est quod hoc uocabulum 'libertas' ut in processus debiticii clausulis adhibetur sic significat 'motionis localis potestatem uel mutandi situs uel hanc ut homo ubicumque ipse esse uult eo se ita remoueat ut nisi legis cursu debiticio neque in carcerem mittatur nec cohibeatur'....excogitari uix potest quomodo quae 'libertas' illa clausula protegitur ea libertas possit ita accipi ut ullum latius quam cohibitionis corporalis immunitatem importet."
Antoninus Scalia harum foederatarum ciuitatum curiae supremae iudex in sententia quae ad nouissimam de Obamae lege medicinaria litem attinet haec dicit:
"curia tenet quod Aegrotorum Protectionis et Curae Bene Emibilis Lex ubi dicit 'excambium a ciuitate constitutum' ibi dicere uult 'excambium a ciuitate aut politia foederali constitutum', quod scilicet totum absurdum est....uerba non iam significant si excambium quod non a ciuitate constitutum est 'a ciuitate constitutum' est."
"curia obliuiscitur quod politia nostra legum non hominum est, unde significatur quod nos legum condicionibus non inconscripta legislatorum uoluntate regimur."
harum foederatarum ciuitatum curia suprema iudicauit quod constitutionis nostrae amendamentum secundum ad ciuitates pertinet. quod ad euentum attinet, illud iudicium bonum est quia gerendorum armorum ius indiuiduis hominibus ad defensionem licitam utile est.
defensio licita in Summa Theologiae (IIaIIae.64.7) explicatur. ut mihi uidetur, haec quaestio, qualibus sclopetis politia debeat sinere indiuiduos homines uti, referri potest ad defensionem licitam. nam ad defensionem licitam quippe cui uis moderatio inest utile sine uis nimietate est sclopetum manuale, sed uis nimietatem habent quaedam sclopeta automataria. ergo politia debet sinere indiuiduos sclopetis manualibus uti, sed oportet politiam non sinere indiuiduos quibusdam sclopetis automatariis uti.
Clarentius Thomas harum foederatarum ciuitatum curiae supremae iudex in recenti sententia curiali de harum foederatarum ciuitatum constitutione scripsit aut ab aliis citauit haec breuia et digna quae ab omnibus harum foederatarum ciuitatum ciuibus memoria teneantur:
"id quod omnes discipuli scholares discunt, constitutio nostra inter ciuitates et politiam foederalem duplicis dicionis systema constituit. in systemate nostro politiae foederalis potestates omnes in indice enumeratae sunt et ideo finitae sunt....ergo collegio legislatiuo foederali agere non licet nisi ei licentia per constitutionem nostram data est."